monumenta.ch > Augustinus > 213
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXII. In traditione Symboli, I. Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae . <<<     >>> SERMO CCXIV. In traditione Symboli, III.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXIII[In editis tantum sermonem hunc vidimus, non in manuscriptis.] [Note: Alias, de Tempore 119.]. In traditione Symboli, II.

1 [Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens.] Symbolum est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam; paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos [Psal. CII, 2 ] [et 3]. Ad hoc nobis est eius omnipotentia necessaria. Nam universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur. Omnipotens est ad facienda maiora et minora: omnipotens est ad facienda coelestia et terrestria: omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia: omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non potest peccare, non potest mentiri, non potest falli. Tanta non potest: quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini. Corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini.
2 [Christus Filius Dei unicus. Quomodo incarnatus. Christus nobis unicus Salvator.] Post hoc quid? Et in Iesum Christum. Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo Patri aequalem. Si Filium unicum, ergo eiusdem substantiae cuius est Pater. Si Filium unicum, ergo eius omnipotentiae cuius est Pater. Si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria. Ecce qua venit, quis, ad quos. Per virginem Mariam, in qua operatus est Spiritus sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic factus est homo qui fecit hominem, assumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Non Verbum in carnem versum est, sed Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est, in nobis? In hominibus. Factus unus ex hominum numero, unus et unicus. Unicus Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator: nemo enim praeter ipsum salvator noster. Et nobis unicus Redemptor: nemo enim praeter ipsum redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo.
3 [Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus.] Ergo ipsa, ubi empti sumus, eius commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria: iam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus, Filius Dei unicus Dominus noster sepultus est [In editis, Quia Filius Dei unicus Dominus non crucifixus, Filius Dei unicus Dominus non sepultus. Mendosissime. Sic enim id quod mox affirmat et ex Apostolo probat, Filium Dei crucifixum negare videbatur: quo videlicet argumento permotus Emmanuel Sa reiiciendum hunc sermonem existimavit. Errata corriguntur ex altero inferius loco, ubi sine vitio in iisdem editis eadem sententia bis terque repetitur.]. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Et Dominum gloriae ostendit, et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illaesa carne tua conscindat, tibi facit iniuriam: nec sic clamas pro veste tua, ut dicas, Conscidisti tunicam meam; sed, Conscidisti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est; sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro iacebat, et tamen confiteris Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria, qui Iesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Iesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Iesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro iacet, et tu dicis, Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 6, 7].
4 [Dextera Dei aeterna felicitas.] Non contemnamus solam carnem: quando iacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper iacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in Symbolo. Cum confessi fuerimus eius passionem, confitemur et resurrectionem. In passione quid egit? Docuit quid toleremus. In resurrectione quid egit? Ostendit quid speremus. Hic opus, ibi merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia resurrexit a mortuis, hic remansit. Sed quid sequitur? Ascendit in coelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellige dexteram, ne quaeras ibi sinistram. Dextera Dei dicitur aeterna felicitas. Dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis, incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera Dei. Ibi sedet. Quid est, Ibi sedet? Ibi habitat. Sedes enim dicuntur, ubi quisque habitat. Num enim quando illum vidit Stephanus sanctus, mentiebatur qui dicebat, Sedet ad dexteram Patris? Quomodo enim dicit Stephanus: Ecce ego video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei [Act. VII, 55]? Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc, Sedet ad dexteram Patris? Sedet ergo, dictum est, manet, habitat. Quomodo? Quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod docuit, dicamus quod novimus.
5 [Salvator noster, iudex noster et advocatus.] Quid? Inde venturus iudicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne timeamus iudicem. Qui enim modo in eum credit, et praecepta eius facit, et diligit eum, non timebit quando veniet iudicare vivos et mortuos: non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem amamus? Sed timeamus, quia iudex noster erit. Qui modo est advocatus noster, ipse tunc erit iudex noster. Audi Ioannem: 'Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra,' dixit, 'fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum' [I Ioan. I, 8-II, 2]. Si haberes causam apud aliquem iudicem agendam, et instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum iudicem venturum; quantum gauderes, quia ipse potuit esse iudex tuus, qui fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro nobis interpellat. Advocatum eum habemus, et iudicem timeamus? Imo quia advocatum praemisimus securi, iudicem venturum speremus.
6 [De Spiritu sancto. Sic accipi debet Spiritus sanctus, ut non credatur minor quam Filius, et minor quam Pater.] Transitum est in Symbolo quod pertinet ad Iesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum: sequitur, Et in Spiritum sanctum, ut compleatur Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio multa sunt dicta, quia Filius suscepit hominem, Filius Verbum caro factum est, non Pater, non Spiritus sanctus: sed carnem Filii tota Trinitas fecit. Inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo accipite Spiritum sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium, et minorem esse quam Patrem. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas unus Deus. Nihil ibi distat, nihil varium, nihil defectivum, nihil alteri contrarium; aequale semper, invisibile et incommutabile Pater et Filius et Spiritus sanctus. Liberet nos Trinitas a multitudine peccatorum.
7 [Sancta Ecclesia catholica quae. Inventa meretrix et facta virgo. Mariae similis, et parit et virgo est.] Iam quod sequitur ad nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus, Deo propitio, Christiani fideles in hac ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot sunt et in toto orbe terrarum: quoniam a solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini [Psal. CXII, 3]. Sic se habet Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi coniux. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam? Magna est sponsi et singularis dignatio; meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fuit, non debet negare, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis carne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit. Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est. In carne paucas habet virgines sanctimoniales: in fide omnes virgines debet habere et feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque Litterae illae pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis eius exstinxit. Hoc timeo, dicit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in Christo [II Cor. XI, 2, 3]. Virgo est ergo Ecclesia: virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dicturus es mihi forte: Si virgo est, quomodo parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina nostra, ut de eius visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit. Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia, et parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra eius sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Christi et membra [I Cor. XII, 27]. Si ergo membra Christi parit, Mariae simillima est.
8 [Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica. Quotidianus baptismus.] Remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem sanctum, diluemini Baptismo, salutari lavacro regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erant vestra peccata, persequentibus, sed usque ad mare Rubrum [Exod. XIV]. Quid est, usque ad mare Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei. Si crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium nostrum [Ioan. XIX, 34]. Ideo signo Christi signatur Baptismus, id est, aqua ubi tingimini, et quasi in mari Rubro transitis. Peccata vestra, hostes vestri sunt. Sequuntur, sed usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur: quomodo evadentibus per siccum Israelitis, aqua cooperuit Aegyptios. Et quid dicit Scriptura? Unus ex eis non remansit [Psal. CV, 11]. Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva: quod est minus ex eis non remansit [Forte: Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva: delebuntur omnia, et magnaet parva; quod est, Unus ex eis non remansit.]. Sed quoniam victuri sumus in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato; ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo gratias qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adiungamus, Remissionem peccatorum.
9 [Carnis resurrectio qualis promissa.] Post haec, Carnis resurrectionem. Iste iam finis est. Sed finis sine fine erit resurrectio carnis. Sed erit postea nulla mors carnis, nullae angustiae carnis, nulla fames et sitis carnis, nullae afflictiones carnis, nulla senectus et lassitudo carnis. Noli ergo horrere carnis resurrectionem. Bona eius vide, mala obliviscere. Prorsus quidquid querelarum est carnalium modo, tunc ibi non erit. Aeterni erimus, aequales Angelis Dei [Matth. XXII, 30]. Unam cum Angelis sanctis civitatem habebimus, a Domino possidebimur, haereditas eius erimus, et ipse haereditas nostra erit: quoniam ipsi dicimus modo, Dominus pars haereditatis meae [Psal. XV, 5]. Et de nobis dictum est Filio ipsius: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Id. II, 8]. Possidebimus, et possidebimur; tenebimus, et tenebimur. Quid dicam? Colimur, et colimus. Sed colimus ut Deum, colimur ut ager. Ut sciatis quia colimur, Dominum audite: Ego sum vitis vera, vos estis sarmenta, Pater meus agricola [Ioan. XV, 1, 5]. Si agricola dicitur, agrum colit. Quem agrum? Colit nos. Et agricola terrae huius visibilis arare potest, fodere potest, plantare potest; rigare, si aquam invenerit, potest: numquid potest incrementum dare, germen educere in terram, radicem figere, in auras promovere, robur addere ramis, fructibus onerare, foliis honestare? numquid agricola potest? Agricola tamen noster Deus Pater omnia ista potest in nobis. Quare? Quia credimus in Deum Patrem omnipotentem. Ergo tenete quod et proposuimus vobis, et quomodo Deus dare dignatus est exposuimus.
Augustinus HOME

bnf1594.18 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCXII. In traditione Symboli, I. Feria secunda post Dominicam quintam Quadragesimae . <<<     >>> SERMO CCXIV. In traditione Symboli, III.
monumenta.ch > Augustinus > 213