1 | [Symbolum unde dictum.] Tempus est ut Symbolum accipiatis, quo continetur breviter, propter aeternam salutem, omne quod creditis. Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam, translato vocabulo; quia symbolum inter se faciunt mercatores, quo eorum societas pacto fidei teneatur. Et vestra societas est commercium spiritualium, ut similes sitis negotiatoribus bonam margaritam quaerentibus [Matth. XIII, 45]. Haec est charitas, quae diffundetur in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis [Rom. V, 5]. Ad hanc pervenitur ex fide, quae isto Symbolo continetur: ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, regem saeculorum, visibilium et invisibilium creatorem; et quidquid aliud digne de illo vel ratio sincera, vel Scripturae sanctae auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium separetis. Neque enim sic ista de Patre dicuntur, ut ab illo aliena sint qui dixit, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]: et de quo Apostolus ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6]. Rapina quippe usurpatio est alieni: cum illa aequalitas natura sit. Ac per hoc quomodo non erit omnipotens Filius, per quem facta sunt omnia; cum etiam sit Virtus et Sapientia Dei [I Cor. I, 24], de qua scriptum est, quod cum sit una, omnia potest [Sap. VII, 27]? Est autem etiam natura invisibilis, in ea ipsa forma, in qua aequalis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei, quod in principio erat, et Deus erat [Ioan. I, 3, 1]: in qua natura etiam immortalis omnino, id est omni modo incommutabilis manet. Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis: sed non est vera immortalitas, ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere et proficere potest. Unde mors eius est, alienari a vita Dei per ignorantiam quae est in illa: vita vero eius, currere ad fontem vitae, ut in lumine Dei videat lumen. Secundum quam vitam etiam vos per Christi gratiam reviviscetis a morte quadam, cui renuntiatis. Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius, cum Patre semper incommutabiliter vivit; nec deficit, quia permansio non minuitur; nec proficit, quia perfectio non augetur. Est etiam ipse saeculorum visibilium et invisibilium creator: quia, sicut dicit Apostolus, In ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et omnia illi constant [Coloss. I, 16, 17]. Sed quoniam semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens [Philipp. II, 7]; per hanc formam servi invisibilis visus est: quia natus est de Spiritu sancto et Maria virgine . In hac forma servi infirmatus est omnipotens: quia passus est sub Pontio Pilato. Per hanc formam servi, immortalis mortuus est: quia crucifixus est et sepultus. Per hanc formam servi, rex saeculorum die tertio resurrexit. Per hanc formam servi visibilium et invisibilium creator ascendit in coelum, unde nunquam recessit. Per hanc formam servi, sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris: de quo dicit propheta, Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? In hac forma servi, venturus est iudicare vivos et mortuos: in qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum nobis Spiritus sanctus missus est a Patre, et ab ipso. Spiritus Patris et Filii ab utroque missus, a nullo genitus: unitas amborum, aequalis ambobus. Haec Trinitas unus Deus est, omnipotens, invisibilis, rex saeculorum, visibilium et invisibilium creator. Neque enim tres dominos, aut tres omnipotentes, aut tres creatores, aut quidquid aliud de excellentia Dei dici potest, dicimus: quia nec tres dii, sed unus Deus. Quamvis in hac Trinitate Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus nec Filius sit nec Pater: sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille Spiritus Patris et Filii. Credite, ut intelligatis. Nisi enim credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post hanc etiam mortem, quae in omnes pertransit, quae vetustati primi hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale [I Cor. XV, 54], ut iam non aggravet animam [Sap. IX, 15], nec ullam quaerat refectionem, quia nullam patietur defectionem. |
2 | [Symbolum memoria tenendum, quare.] Hinc igitur brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, in quo Symbolo quod audieritis, totum in isto sermone nostro breviter collectum agnoscetis. Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis scribere; sed audiendo perdiscere: nec cum didiceritis, scribere; sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo audituri estis, in divinis sacrarum Scripturarum litteris continetur. Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi, commemoratio fit promissionis Dei, ubi per prophetam praenuntians Testamentum novum dixit: Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos, dicit Dominus, dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam [Ierem. XXXI, 33]. Huius rei significandae causa, audiendo symbolum discitur: nec in tabulis, vel in aliqua materia, sed in corde scribitur . Praestabit ille qui vos vocavit ad suum regnum et gloriam, ut eius gratia regeneratis vobis, etiam Spiritu sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod creditis diligatis, et fides per dilectionem operetur in vobis; ac sic Domino Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo poenam, sed liberaliter amando iustitiam. Hoc est ergo Symbolum, quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos insinuatum est: sed sub hac brevi forma fidelibus consistendum et proficiendum est. |