Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCXI. In Quadragesima, VII . De fraterna concordia, et condonatione offensarum.
1 | [Finiendae querelae in Quadragesima. Pactum dimittendi ut dimittatur nobis. Aliud ira, et aliud odium.] Dies isti sancti, quos agimus in observatione Quadragesimae, commonent nos de fraterna concordia loqui vobis, ut quicumque habet adversus alium querelam, finiat, ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim vita ista mortalis et fragilis, quae inter tot terrenas tentationes periclitatur, et orat ne submergatur, non potest esse in quovis iusto sine qualibuscumque peccatis; unum est remedium per quod vivere possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in Oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Pactum et placitum cum Deo fecimus, et conditionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitti nobis plena fiducia petimus, si et nos dimittimus: si autem non dimittimus, dimitti nobis peccata non putemus; ne nos ipsos fallamus. Homo se non fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci: et utinam nec hoc possemus. Humanum est irasci: sed non debet iracundia tua, natus surculus brevis, suspicionibus irrigari, et ad trabem odii pervenire. Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur filio, sed non odit filium: irascitur, ut corrigat. Si propterea irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non vides [Id. VII, 3]. Culpas in alio iram, et tenes odium in te ipso. In comparatione odii, ira festuca est. Sed festucam si nutrias, trabes erit. Si evellas et proiicias, nihil erit. |
2 | [In tenebris et carcere est qui odit.] Si advertistis, beati Ioannis, cum eius Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera iam lucet. Deinde secutus adiunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc [I Ioan. II, 8 ] [et 9]. Sed forte tales tenebras esse homo putet, quales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque fundebantur, et lux fulgebat in cordibus . In illis tenebris carceris oculis non videbant, sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis scire quales sunt istae tenebrae, de quibus dictum est, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]. Qui odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer eius, cor eius est. Cum audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte contemnas tales tenebras, adiungit, et dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce iam homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
3 | [Ignoscendum, ut possis dominicam orationem dicere.] Forte peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater, ignosce mihi quod peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult dimittere debitum: quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster, qui es in coelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic: Veniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dixisti: quod sequitur vide ne forte velis transcendere, et aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo, et verum dic: aut si non habes quare dicas, Dimitte nobis debita nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem apostolus dixit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est [Id. I, 8]? Si autem mordet conscientia fragilitatis, et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis; dic ergo, Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide. Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo, et dicturus es, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 9-12]. An non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus: si autem dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic, et verum dic. Quomodo dicturus es verum, qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum? |
4 | [Securus apud Deum est, cui petenti negatur venia a fratre. De iis qui veniam ab homine petere erubescunt. Venia a quibusdam nonnisi tacite et blandiendo petenda.] Illum admonui: modo te consolor , o quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo, Dimitte mihi quod in te peccavi: si dixisti ex toto corde, si vera humilitate, non ficta charitate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo, habetis Dominum: conservo tuo debes, noluit tibi dimittere; interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si potest, exigat servus. Dico aliud: Admonui ergo eum qui noluit dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod nolebat; ne, quando orat, non accipiat quod desiderat. Admonui et illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo, et non accepit; ut in eo quod non impetravit a fratre suo, securus sit de Domino suo. Est et aliud quod admoneam: Peccavit in te frater tuus, et noluit tibi dicere, Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundant verba ista : utinam illa Deus eradicet de agro suo, hoc est de cordibus vestris. Quam multi sunt enim, qui sciunt se peccasse in fratres suos, et nolunt dicere, Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare, et erubescunt rogare: non erubuerunt de iniquitate, et erubescunt de humilitate. Ipsos ergo in primis admoneo. Quicumque habetis discordiam cum fratribus vestris, et revocatis vos ad vos, et consideratis vos, et iustum iudicium fertis in vos , intus in cordibus vestris, et invenitis vos non debuisse facere quod fecistis, non debuisse dicere quod dixistis; petite veniam fratres a fratribus vestris, facite fratribus quod ait Apostolus, Donantes vobis ipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis [Ephes. IV, 32]: facite, nolite erubescere veniam petere . Perinde omnibus dico, viris et feminis, minoribus et maioribus, laicis et clericis: dico et mihi ipsi. Omnes audiamus, omnes timeamus. Si peccavimus in fratres nostros, si adhuc inducias vivendi accepimus, non ideo morimur: adhuc enim vivimus, nondum damnati sumus: dum vivimus, faciamus quod iubet Pater, qui erit Deus iudex; et petamus veniam a fratribus, quos forte peccando in eos aliquid offendimus, aliquid laesimus. Sunt personae humiles pro ordine saeculi huius, a quibus si petas veniam, extolluntur in superbiam: hoc est quod dico; aliquando dominus peccat in servum suum: quia etsi ille dominus est, ille servus; ambo tamen alieni servi sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt. Tamen durum videtur ut hoc etiam iubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus peccat in servum suum iniuste litigando, iniuste caedendo; dicat ille, Ignosce mihi, da mihi veniam. Non quia non debet facere, sed ne ille incipiat superbire . Quid ergo? Ante oculos Dei poeniteat eum, ante oculos Dei puniat cor suum: et si non potest servo dicere, quia non oportet, Da mihi veniam; blande illum alloquatur. Blanda enim appellatio, veniae est postulatio. |
5 | [Nolenti petere veniam, quomodo ignoscendum ex animo.] Restat ut eos alloquar, in quos alii peccaverunt, et illi qui in eos peccaverunt, veniam petere noluerunt. Illos enim iam sum allocutus, qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant; credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum fratribus vestris aliquas habere discordias, et invenistis quod non ipsi vos in eos peccaveritis, sed illi in vos. Etsi non modo mihi loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et audire; tamen forte cogitando loquimini, et dicitis vobis, Volo concordare, sed ille me laesit, ille in me peccavit, et non vult veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum, Vade ad illum, et tu pete veniam? Absit. Nolo mentiaris: nolo dicas, Da mihi veniam, qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest, cum tu fueris tuus accusator? Quid expetas tibi ignosci, ab eo quem non laesisti, aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo facias: nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in illum. Scio, inquit. In ista tuta scientia, sit tua conscientia . Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit, et ultro ab illo petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici, qui illum obiurgent, ut a te prius veniam petat: tu tantum paratus esto ignoscere, prorsus paratus esto ex corde dimittere. Si paratus es dimittere, iam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo, ut petat a te veniam; quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me, et obesse illi quod peccavit in me, si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut ignoscas ei. |
6 | [Offensae donandae exemplo Christi.] Ecce dixi vobis quod maxime per istos dies ieiuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiae vestrae, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra, qui contristor litibus vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus eius passionem, qui nihil cuiquam debebat, et pretium pro debentibus solvit: Dominum Iesum Christum dico, qui in neminem peccavit, et prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris, quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere, frontem terrae concutere , aliquando vultum suum lacrymis rigare; et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora, ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur. |