Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCX. In Quadragesima, VI.
1 | [In Quadragesima considerandum anni tempus et dierum numerus.] Solemne tempus advenit, quod amplius quam per anni caetera spatia, nos orationibus atque ieiuniis animam humiliare, et corpus castigare commoneat. Cur autem hoc propinquante solemnitate Dominicae passionis, et cur quadragesimi numeri mysterio celebretur, quoniam solet movere nonnullos, merito de hac re quod dicendum Dominus donare dignatus est, ad vestram Charitatem proferre suscipimus. Quos autem ista non ad litigandum, sed ad cognoscendum quaerere novimus, eorum fide atque pietate multum adiuvamur, ut dicenda impetrare possimus. |
2 | [Quaestio: Cur eo tempore ieiunetur, ante Baptismi celebrationem. Responsio.] Hoc enim solet facere quaestionem, cur ipse Dominus Iesus Christus, qui humano corpore assumpto ad hoc utique hominibus homo factus apparuit, ut nobis et vivendi et moriendi et resurgendi praeberet exemplum, non antequam baptizaretur, sed posteaquam baptizatus est ieiunavit. Sic enim scriptum est in Evangelio: 'Baptizatus autem confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit' [Matth. III, 16 ] [et 17; IV, 2]. Nos autem cum eis qui baptizandi sunt, ante diem Baptismi eorum, qui dies Paschalis appropiat, ieiunamus, post quem diem per dies quinquaginta ieiunia relaxamus. Quod merito movere deberet, si baptizare vel baptizari nisi die Paschali solemnissimo non liceret. At cum per totum annum, sicut unicuique vel necessitas fuerit vel voluntas, non prohibeatur a Baptismo, id donante illo qui dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]; anniversariam vero Domini passionem, nonnisi certo anni die, quod Pascha dicitur, liceat celebrari: Baptismi sacramentum a Pascha procul dubio distinguendum est. Hoc enim omni die licet accipere: illud uno et certo anni die fas est agere. Hoc ad innovandam vitam datur: illud ad religionis memoriam commendatur. Sed quod ad illum diem longe maior baptizandorum numerus confluit, non gratia uberior salutis hic distat, sed laetitia maior festivitatis invitat. |
3 | [Baptismus Ioannis a Baptismo Christi discernendus. Sacramenta veteris Legis cur suscepit Christus. Quando tentatio infertur, ieiunandum.] Quid quod etiam baptismus Ioannis, quem tunc Christus accepit, a baptismo ipsius Christi, quem fideles eius accipiunt, discernendus est; nec ideo ille quo baptizatus est Christus, melior est isto quo baptizatur christianus, quia christiano melior est Christus; sed ideo magis istud baptismum, quia Christi est, illi praeponitur? Ioannes enim baptizavit Christum, cum se Christo confiteretur minorem: Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Ioanne maiorem. Sicut circumcisione carnis, quamvis eam et Christus accepit, et nemo christianus nunc accipit, melius est sacramentum resurrectionis Christi, quo ad expoliandam carnalem ac veterem vitam circumciditur christianus, ut audiat Apostolum dicentem: Sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus [Rom. VI, 4]. Sicut ipsum vetus Pascha, quod agni occisione celebrare praeceptum est, non ideo quia hoc cum discipulis celebravit Christus, melius est quam Pascha nostrum, quo immolatus est Christus. Pertinuit enim ad praebendum nobis humilitatis et devotionis exemplum, ut illa etiam sacramenta veniens suscipere dignaretur, quibus venturus ipse praenuntiabatur: ut hinc ostenderet quanta religione nos oportet haec suscipere sacramenta, quibus iam venisse nuntiatur. Non ergo quia Christus post acceptum Ioannis baptismum continuo ieiunavit, tanquam regulam observationis dedisse credendus est, ut post ipsius Christi Baptismum acceptum, continuo ieiunare necesse sit: sed plane illo exemplo docuit ieiunandum esse, quando forte acriore luctamine cum tentatore confligimus. Ob hoc enim Christus, qui sicut homo dignatus est nasci, non respuit sicut homo tentari, ut christianus magisterio eius instructus non possit a tentatore superari. Sive ergo continuo post Baptismum, sive quolibet intervallo temporis interposito, quando simile praelium tentationis infertur homini, ieiunandum est: ut et corpus impleat de castigatione militiam, et animus impetret de humiliatione victoriam. In illo ergo dominico exemplo illius causa ieiunii, non Iordanis tinctio, sed diaboli tentatio fuit. |
4 | [Cur Quadragesimale ieiunium ante Pascha. Ablato sponso filiis lugendum.] Cur autem nos ante solemnitatem passionis Dominicae ieiunemus, et illa ieiuniorum relaxatio quinquagesimo die perficiatur, haec ratio est. Omnis qui recte ieiunat, aut animam suam in gemitu orationis et castigatione corporis humiliat ex fide non ficta; aut ab illecebra carnali inopia aliqua spirituali veritatis et sapientiae delectatione suspensa, ad famem sitimque sentiendam descendit eius intentio . De utroque ieiunii genere Dominus respondit interrogantibus cur discipuli eius non ieiunarent. Nam de illo primo, quod habet animae humiliationem: Non possunt, inquit, lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus. Sed veniet hora quando auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. De illo autem altero, quod habet epulas mentis, ita consequenter locutus est: Nemo assuit pannum novum vestimento veteri, ne maior scissura fiat: neque mittunt vinum novum in utres veteres, ne et utres rumpantur, et vinum effundatur; sed vinum novum in utres novos mittunt, et utraque servantur [Matth. IX, 15-17]. Proinde quia iam sponsus ablatus est, utique nobis filiis illius pulchri sponsi, lugendum est. Speciosus enim forma prae filiis hominum, cuius diffusa gratia in labiis eius [Psal. XLIV, 3], inter manus persequentium non habuit speciem neque decorem, et ablata est de terra vita eius [Isai. LIII, 2, 8]. Et recte lugemus, si flagramus desiderio eius. Beati quibus eum licuit ante passionem tunc habere praesentem, interrogare sicut vellent, et audire sicut audire deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum eius, neque viderunt: quia in alia dispensatione fuerant ordinati, per quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur. De his enim ad discipulos loquitur dicens: Multi iusti et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII, 17]. In nobis autem illud impletum est, quod ipse itidem dicit: Venient dies, quando desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis [Luc. XVII, 22] |
5 | [Cur gemendum et ieiunandum in hac vita.] Quis non sancti desiderii flamma uratur? quis non hic lugeat? quis non laboret in gemitu suo? quis non dicat, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? Credimus quippe in eum iam sedentem ad dexteram Patris: sed tamen quamdiu sumus in corpore, peregrinamur ab eo [II Cor. V, 6], nec eum dubitantibus vel negantibus et dicentibus, Ubi est Deus tuus? valemus ostendere. Merito Apostolus eius concupiscebat dissolvi, et esse cum illo: manere autem in carne non sibi optimum ducebat, sed necessarium propter nos [Philipp. I, 23, 24]. Ubi cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; quoniam deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 14, 15]. Inde tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]: et in hac saeculi nocte circuit leo quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Non Leo de tribu Iuda, rex noster [Apoc. V, 5]; sed leo diabolus, adversarius noster. Ille autem quatuor animalium de Apocalypsi Ioannis figuras in se uno exprimens, natus ut homo, operatus ut leo, immolatus ut vitulus, volavit ut aquila [Id. IV, 7]. Volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 11 ] [et 12]. Posuit tenebras, et facta est nox, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, tentatores videlicet per quos diabolus quaerit quem devoret; non quidem habentes potestatem, nisi in eis quos acceperint quia et in Psalmo ipso ita sequitur, Quaerentes a Deo escam sibi [Psal. CIII. 20, 21]. In tam periculosa et tentationibus plena huius saeculi nocte quis non timeat, quis non medullis omnibus contremiscat, ne dignus iudicetur qui devorandus dimittatur in fauces tam crudelis inimici? Unde ieiunandum et orandum est. |
6 | [Ieiunium ante solemnitatem passionis Christi maxime conveniens.] Et quando potius, quando instantius, quam propinquante ipsa Dominicae passionis solemnitate, qua celebritate anniversaria quodam modo nobis eiusdem noctis memoria resculpitur, ne oblivione deleatur, ne nos non corpore, sed spiritu dormientes, ille rugiens devorator inveniat. Nam et ipsa Dominica passio, quid nobis aliud in capite nostro Christo Iesu, quam ipsam vitae huius tentationem maxime commendavit? Unde adveniente iam mortis suae tempore, Petro dixit: 'Postulavit satanas vexare vos sicut triticum: et ego rogavi, Petre, pro te, ne deficiat fides tua, vade et conforta fratres tuos [Luc. XXII, 31 ] [et 32].' Et plane confortavit nos per apostolatum, per martyrium, per epistolas suas. Ubi etiam noctem, de qua loquor, admonens formidandam, consolatione prophetiae tanquam nocturni luminis, ut cauti vigilaremus, edocuit. 'Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Petr. 1, 19].' |
7 | [Dies nunc laboris et tristitiae.] Sint ergo lumbi nostri accincti et lucernae ardentes, et nos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando veniat a nuptiis [Luc. XII, 35, 36]. Nec dicamus invicem nobis, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur [I Cor. XV, 32]. Sed eo magis, quo incertus est mortis dies, et molestus est vitae dies, ieiunemus et oremus, cras enim moriemur. Pusillum, inquit, et non videbitis me; et iterum pusillum, et videbitis me. Haec est hora de qua dixit, Vos tristes eritis, saeculum autem gaudebit: id est, vita ista tentationibus plena, in qua peregrinamur ab eo. Sed iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo auferet a vobis [Ioan. XVI, 19, 20, 22]. In hac spe fidelissimi promissoris etiam nunc utcumque gaudemus, donec veniat illud uberrimum gaudium, cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2], et gaudium nostrum nemo auferet a nobis. Huius enim spei tam gratum et gratuitum etiam pignus Spiritum sanctum accepimus, qui in cordibus nostris inenarrabiles gemitus operatur sanctorum desideriorum. 'Concepimus enim,' sicut ait Isaias, 'et parturivimus spiritum salutis' [Isai. XXVI, 18]. Et 'mulier cum parturit,' ait Dominus, 'tristitia est illi, quoniam venit dies eius: sed cum pepererit, fit gaudium magnum, quoniam natus est homo in saeculum' [Ioan. XVI, 21]. Hoc erit gaudium, quod nemo auferet a nobis; quo in aeternum lumen ex hac fidei conceptione transfundemur. Nunc ergo ieiunemus, et oremus, cum dies parturitionis est. |
8 | [Ieiunium quadragenario numero cur institutum.] Hoc totum corpus Christi per totum orbem diffusum, id est, tota hoc agit Ecclesia, et illa unitas quae dicit in Psalmo: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum [Psal. LX, 3]. Unde iam nobis elucet cur Quadragesima instituta sit huius humiliationis solemnitas. Quae enim a finibus terrae clamat, cum angitur cor eius, a quatuor orbis terrae partibus clamat, quas frequenter etiam Scriptura commemorat, Oriente et Occidente, Aquilone et Meridie. Per hoc totum ille decalogus Legis, iam non per litteram tantummodo metuendus, sed per gratiam charitatis implendus, indictus est. Unde quater multiplicatis decem, videmus quadraginta compleri. Sed adhuc in labore tentationis, cum venia delictorum. Quis enim perfecte implet, Non concupisces [Exod. XX, 17]? Unde ieiunandum et orandum est: a bono tamen opere non cessandum. Cui labori merces illa redditur in fine, quae denarii nomine nuncupatur [Matth. XX, 2-13]. Sicut autem ternarius a tribus, quaternarius a quatuor; ita denarius a decem nomen accepit: qui coniunctus quadragenario tanquam merces labori redditur. Quinquagenarii numeri figura tempus illius gaudii significat, quod nemo auferet a nobis: cuius in hac vita nondum functionem habemus; sed tamen post solemnitatem Dominicae passionis a die resurrectionis eius per dies quinquaginta, quibus ieiunia relaxamus, hoc in dominicis laudibus personante Alleluia celebramus. |
9 | [Quadragesimae tempus abstinentia et piis operibus magis fervere debet.] Nunc itaque, in persona Christi, ut non circumveniamini a satana, exhortor vos, dilectissimi, ut quotidianis ieiuniis, largioribus eleemosynis, ferventioribus orationibus Deum propitietis. Nunc tempus est quo et coniugati ab uxoribus, et nuptae a suis viris abstineant, ut orationibus vacent: quanquam et per totum annum certis diebus hoc facere debeant; et quanto crebrius, tanto utique melius: quia et qui concessa immoderate appetit, eum qui concessit offendit. Oratio quippe spiritualis res est, et ideo tanto est acceptior, quanto magis suae naturae implet effectum. Tanto magis autem spirituali opere funditur, quanto magis animus qui eam fundit, a carnali voluptate suspenditur. Quadraginta diebus ieiunavit Moyses Legis administrator, quadraginta Elias excellentissimus Prophetarum, quadraginta ipse Dominus testimonium habens a Lege et Prophetis. Inde cum his duobus in monte se ostendit. Nos autem qui tam longum ieiunium perpetuare non possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut et illi, accipiamus, saltem quantum possumus faciamus; ut exceptis diebus per quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet ieiunare, Domino Deo nostro vel quotidiano vel crebro ieiunio placeamus. Sed numquid sicut a cibo et potu abstinentia per tot dies non potest esse continua, sic et a concubitu non potest? cum videamus in nomine Christi multos utriusque sexus ab hac re penitus immunia membra Deo dicata servare. Puto non esse magnum, ut tota Paschali solemnitate possit coniugum castitas, quod potest tota vita virginitas. |
10 | [Deliciosi quadragesimae observatores.] Iamvero illud, quanquam admonere non debui, quandoquidem tempus humiliandae animae, quantum potui, maxime commendavi; tamen propter hominum errores, qui per vaniloquas seductiones et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis curam inferre non cessant, tacere non possum. Sunt quidam observatores Quadragesimae deliciosi potius quam religiosi, exquirentes novas suavitates magis quam veteres concupiscentias castigantes; qui copiosis pretiosisque apparatibus fructuum diversorum, quorumlibet obsoniorum varietates et sapores superare contendunt: vasa in quibus coctae sunt carnes tanquam immunda formidant, et in sua carne ventris et gutturis luxuriam non formidant: ieiunant, non ut solitam temperando minuant edacitatem; sed ut immoderatam differendo augeant aviditatem. Nam ubi tempus reficiendi advenerit, opimis mensis tanquam pecora praesepibus irruunt; numerosioribus ferculis corda obruunt ventresque distendunt; artificiosis et peregrinis condimentorum diversitatibus gulam, ne vel copia compescatur, irritant. Denique tantum capiunt manducando, quantum digerere non sufficiant ieiunando. |
11 | [Abstinentia a vino delicato.] Sunt etiam qui vinum ita non bibunt, ut aliorum expressione pomorum alios sibi liquores, non salutis causa, sed iucunditatis, exquirant: tanquam non sit Quadragesima piae humilitatis observatio, sed novae voluptatis occasio. Quanto enim honestius, si stomachi infirmitas aquam potare non tolerat, vino usitato et modico sustentetur, quam quaerantur vina quae vindemiam nesciunt, quae torcularia non noverunt; non ut potus mundior eligatur, sed ut frugalior improbetur? Quid autem absurdius, quam tempore quo caro arctius castiganda est, tantas carni suavitates procurare, ut ipsa faucium concupiscentia nolit Quadragesimam praeterire? Quid inconvenientius, quam in diebus humilitatis, quando pauperum victus omnibus imitandus est, ita vivere, ut si toto tempore sic vivatur, vix possint divitum patrimonia sustinere? Cavete ista, dilectissimi: cogitate quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas [Eccli. XVIII, 30]. Quod saluberrimum praeceptum si omni tempore observandum est, quanto amplius his diebus, quando ita turpe est si cupiditas nostra ad inusitatas laxetur illecebras, ut merito culpetur qui non restrinxerit usitatas? |
12 | [Misericordiae opera in pauperes. Alterum misericordiae genus in ignoscendo.] Praecipue sane pauperum mementote, ut quod vobis parcius vivendo subtrahitis, in coelesti thesauro reponatis. Accipiat esuriens Christus, quod ieiunans minus accipit christianus. Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam, qui fecit iniuriam: det veniam, qui accepit iniuriam: ut non possideamur a satana, cuius triumphus est dissensio Christianorum. Et haec enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo, ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. Mementote servi illius, cui omne debitum dominus eius quod donaverat, replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quae debebat accepit [Matth. XVIII, 26-35]. In hoc genere operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est. Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, ieiunare non possum. Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est, nullum vel carnis suae membrum in adiutorium animae assumitur, ut hoc impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. Fac securus, da securus, nihil in corpore dolebis, nihil in domo minus habebis. Iam vero, fratres, videte quid mali sit, ut poenitenti fratri non ignoscat, cui praeceptum est ut inimicum adhuc diligat. Quae cum ita sint, cum scriptum sit, Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]; considerate, charissimi, utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere. |