1 | [Quadragesimalis abstinentia qualis esse debet. Restringendae deliciae, non mutandae.] Solemne tempus advenit, quo vestram commoneamus et exhortemur in Domino Charitatem: quanquam ipsum tempus, etiam tacentibus nobis, satis vos admoneat et hortetur, ut ieiuniis et orationibus et eleemosynis solito instantius et alacrius ferveatis. Sed ministerium nostri sermonis accedit, ut et vocis huius tuba, vires suas spiritus vester adversus carnem dimicaturus accipiat. Sint ergo vestra ieiunia sine litibus, clamoribus, caedibus: ut etiam qui sub iugo vestro sunt, remissionem cautam sentiant et benignam; ut aspera severitas refrenetur, non ut salubris disciplina solvatur. Cum vero aliquo genere ciborum etiam concessorum atque licitorum, causa castigandi corporis abstinetis, mementote omnia munda mundis: ne quid putetis immundum, nisi quod infidelitas inquinaverit. Immundis enim et infidelibus, ait Apostolus, nihil est mundum [Tit. I, 15] [Rom. XIV, 20]. Sed plane fidelium corpora cum servituti subiiciuntur, proficit spirituali saluti, quidquid corporali minuitur voluptati. Ideoque cavendum est, ne pretiosas escas vel pro aliis alias, vel etiam pretiosiores sine carnibus animalium requiratis. Cum enim corpus castigatur, et servituti subiicitur [I Cor. IX, 27], restringendae sunt deliciae, non mutandae. Quid enim interest in quali cibo concupiscentia immoderata culpetur? Non utique de solis carnibus, sed etiam de quibusdam pomis et agriculturae alimentis Israelitarum concupiscentia divina voce damnata est [Num. XI, 5, 33, 34]. Et Esau, non propter offam suillam, sed propter lenticulam defricatam, sua primogenita perdidit [Gen. XXV, 30-34]. Ut omittam quid esuriens Dominus tentatori etiam de ipso pane responderit [Matth. IV, 3, 4]: qui certe non suam carnem quasi rebellem domabat, sed quid in talibus tentationibus respondere debeamus misericorditer admonebat. Quapropter, charissimi, a quibuscumque cibis vobis placuerit abstinere; mementote ut propositum vestrum pia temperantia conservetis, non ut Dei creaturam sacrilego errore damnetis. Quicumque etiam estis coniugibus alligati, nunc maxime apostolica monita nolite contemnere, ut invicem abstineatis ad tempus, ut vacetis orationibus [I Cor. VII, 5]. Quod enim et aliis diebus utiliter fit, nimis inverecundum est si modo non fiat. Arbitror onerosum non esse debere, anniversaria observatione solemnibus diebus hoc facere coniugatos, quod viduae ex quadam vitae parte professae sunt, quod tota vita sanctae virgines susceperunt. |
2 | [Eleemosynae opera amplificanda. Eleemosynae genus, parcere inimicis.] Iam vero eleemosynas his diebus augere, quodam modo ex debito est. Ubi enim iustius quam miserendo impenditis, quod vobis abstinendo demitis? Et quid iniquius, quam ut quod minus erogat abstinentia, servet permanens avaritia, aut consumat dilata luxuria? Intendite itaque quibus debeatis quod vobis denegatis; ut quod detrahit temperantia voluptati, addat misericordia charitati. Quid iam dicam de illo opere misericordiae, ubi nihil de apothecis, nihil de sacculo impenditur, sed ex corde dimittitur; quod magis si maneat, quam si recedat, incipit esse damnosum? Iram dico adversus aliquem in corde servatam. Quid autem stultius, quam inimicum forinsecus devitare, et multo peiorem in praecordiis intimis retinere? Unde Apostolus dicit, Sol non occidat super iracundiam vestram; moxque subiungit, Neque detis locum diabolo [Ephes. IV, 26 ] [et 27]. Tanquam hoc agat, qui non cito iram pellit ex animo, ut per illam velut per ianuam aditum praestet diabolo. Primitus itaque agendum est, ut super iram non occidat iste sol; ne deserat ipsam mentem iustitiae sol. Sed in cuius pectore adhuc usque permansit, pellat eam saltem iam proximus dies Dominicae passionis, qui non est iratus interfectoribus suis, pro quibus in ligno pendens et precem fudit et sanguinem [Luc. XXIII, 34]. In cuiuscumque ergo vestrum pectore usque ad istos sanctos dies fronte impudentissima perduravit, nunc inde saltem ira discedat [Eccle. XI, 10], ut oratio secura procedat: nec offendat, aut palpitet, aut sub conscientiae stimulis obmutescat, cum ad eum locum venerit, ubi dicendum est, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Aliquid petituri estis ne vobis retribuatur, et aliquid ut tribuatur. Remittite ergo, et remittetur vobis: date, et dabitur vobis [Luc. VI, 73 ] [et 38]. Haec, fratres, etiamsi non admoneam, perpetua meditatione curare debetis. Cum vero tot divinorum testimoniorum ministra vox nostra diei quoque praesentis celebritate iuvetur; timere non debeo ne me, vel potius omnium Dominum in me, aliquis vestrum forte contemnat: sed sperare potius quod grex eius agnoscens eius esse quod dicitur, eum efficaciter exaudiendus exaudiat. |