monumenta.ch > Augustinus > 204
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCIII. In Epiphania Domini, V. <<<     >>> SERMO CCV. In Quadragesima, I .

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCIV[Castigatus est ad cl. rm. et Vign., Note: Alias, ex Vignerianis, 7.]. In Epiphania Domini, VI.

1 [Epiphania, Christi manifestatio.] Ante paucos dies Natalem Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo graeco vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait Apostolus, Sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne [I Tim. III, 16]. Ambo itaque dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natus est homo ex homine matre, qui sine initio Deus erat apud Patrem. Sed carni est manifestatus in carne; quia caro eum videre non poterat, sicut erat in spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius nuncupatur, viderunt eum pastores Iudaeorum: hodierno autem die qui Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vero stella nuntiavit. Coelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo coeli enarraverunt gloriam Dei [Psal. XVIII, 2].
2 [Christus Iudaeis et Gentibus adunandis angularis lapis.] Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit Apostolus, duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid enim est angulus, nisi coniunctio duorum parietum, qui ex diverso veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe inter se fuerunt circumcisio et praeputium, hoc est Iudaei et Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui 'commutavit utrosque in uno corpore Deo,' sicut Idem apostolus consequenter adiungit, 'per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et 'veniens evangelizavit pacem vobis, inquit, qui eratis longe, et pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem' [Ephes. II, 11-22]. Videte si non et duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem lapidem demonstravit Dominum Iesum, ad quem de diverso utrique accesserunt, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex Iudaeis in eum, et qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo, 'accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent' [Psal. XXXIII, 6]. Scriptum est enim: 'Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non confundetur' [I Petr. II, 6]. Qui audierunt et obedierunt, hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias finierunt: utrorumque primitiae pastores et Magi fuerunt. In eis coepit bos agnoscere possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I, 3]. Ex Iudaeis animal cornutum, ubi Christo crucis cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, praedictum erat: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obaudivit mihi [Psal. XVII, 45]. Ipse namque possessor bovis et dominus asini in praesepi iacebat, et ambobus alimentum commune praebebat. Quia ergo pax venerat eis qui erant longe, et pax eis qui erant prope; pastores Israelitae tanquam prope inventi, eo die quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt, invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nos, hoc est, Ecclesiam quae congregatur ex Gentibus, huius diei celebrationem, quo est Christus primitiis Gentium manifestatus, illius diei celebrationi, quo est Christus ex Iudaeis natus, adiungere, et tanti sacramenti memoriam geminata solemnitate servare.
3 [Ex Iudaeis alii reprobati, alii electi. Iacob et benedictus et claudus.] Quando duo parietes isti cogitantur, unus ex Iudaeis, alius ex Gentibus, angulari lapidi cohaerendo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 3]; non offendat animum reproborum multitudo Iudaeorum, in quibus fuerunt aedificantes, id est, volentes esse Legis doctores: sed quales dicit Apostolus, Non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant [I Tim. 1, 7]. Per hanc enim mentis caecitatem, lapidem reprobaverunt, qui factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22]. Sed non fieret in caput anguli, nisi duobus populis de diverso venientibus praeberet pacificam, gratia copulante, iuncturam. Non ergo cogitentur in Israelitico pariete persecutores et interfectores Christi, quasi legem aedificantes et fidem destruentes, angularem lapidem reprobantes et ruinam civitati miserae fabricantes. Nec ista ibi cogitetur numerositas Iudaeorum dispersa per terras, ad divinarum, quas nescientes ubique portant, testimonium Litterarum. In his enim claudicat Iacob, cui tacta et arefacta femoris latitudo [Gen. XXXII, 25], qua significaretur a semitis suis claudicans generis multitudo. Sed in pariete sancto, qui ex eis ad pacem lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus est Iacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in sanctificatis, claudus in reprobatis. Illi in isto pariete cogitentur, quorum abundantia praecedebat et sequebatur asellum Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini [Matth. XXI, 9]. Illi cogitentur qui discipuli inde electi, et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in graeca lingua coronae nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiae, de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo: tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum [Galat. 1, 22-24]. Isto modo Israeliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus venienti, qui nunc est conspicuus, adiungatur: atque ita lapis angularis prius in praesepio positus, usque ad coeli culmen erectus, non frustra praedictus Christus Dominus invenitur.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CCIII. In Epiphania Domini, V. <<<     >>> SERMO CCV. In Quadragesima, I .
monumenta.ch > Augustinus > 204