monumenta.ch > Augustinus > 201
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CC. In Epiphania Domini, II. <<<     >>> SERMO CCII. In Epiphania Domini, IV.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CCI[Ad Mss. duos cb. et duos n. ad f. gr. r. rm. t. v. et ad editiones correctus est.] [Note: Alias, de Tempore 31.]. In Epiphania Domini, III.

1 [Manifestatio Christi facta Gentibus. Stella lingua coeli.] Ante paucissimos dies Natalem Domini celebravimus: hodierno autem die manifestationem, qua manifestari Gentibus coepit, solemnitate non minus debita celebramus. Illo die natum pastores Iudaei viderunt: hodie Magi ab Oriente venientes adoraverunt. Natus quippe fuerat lapis ille angularis, pax duorum parietum ex circumcisione et praeputio, non ex parva diversitate venientium; ut in illo copularentnr, qui factus est pax nostra, et fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22]. Hoc in pastoribus Iudaeorum, et Magis Gentium praesignatum est. Inde coepit, quod in universo mundo fructificaret et cresceret. Nos itaque duos dies, Nativitatis et Manifestationis Domini nostri, spirituali laetitia gratissimos habeamus. Iudaei pastores ad eum angelo nuntiante, gentiles Magi stella demonstrante perducti sunt. Haec stella vanas computationes astrologorum divinationesque confudit, cum stellarum adoratoribus Creatorem coeli et terrae adorandum potius demonstravit. Nam ipse novam stellam declaravit natus, qui antiquum solem obscuravit occisus. Illa luce inchoata est fides Gentium; illis tenebris accusata est perfidia Iudaeorum. Quid erat illa stella, quae nec unquam antea inter sidera apparuit, nec postea demonstranda permansit? Quid erat, nisi magnifica lingua coeli, quae narraret gloriam Dei, quae inusitatum virginis partum inusitato fulgore clamaret, cui postea non apparenti Evangelium toto orbe succederet? Quid denique Magi venientes dixerunt? Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Quid est hoc? Nonne tam multi antea reges erant nati Iudaeorum? Quid tantopere alienae gentis regem nosse et adorare cupierunt? Vidimus enim, inquiunt, stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum [Matth. II, 2]. Numquid hoc tanta devotione requirerent, tanto pietatis affectu desiderarent, nisi eum agnoscerent regem Iudaeorum, qui rex est etiam saeculorum?
2 [In Pilato et Magis significatae Gentes ab Oriente et Occidente congregandae.] Hinc et Pilatus nonnulla utique aura veritatis [Manuscripti, aura pietatis.] afflatus est, quando in eius passione titulum scripsit, Rex Iudaeorum: quem Iudaei conati sunt mendosi emendare [Plures manuscripti, mendose emendare.]. Quibus ille respondit, Quod scripsi, scripsi [Ioan. XIX, 19 22]: quia praedictum erat in Psalmo, Tituli inscriptionem ne corrumpas [Psal. LVI, 1]. Advertamus itaque magnum hoc et mirabile sacramentum. Magi ex Gentibus erant, ipse etiam Pilatus ex Gentibus: illi stellam viderunt in coelo, ille titulum scripsit in ligno: utrique tamen non regem Gentium, sed Iudaeorum vel quaerebant, vel agnoscebant. Iudaei vero ipsi nec stellam secuti sunt, nec titulo consenserunt. Iam igitur praesignabatur quod postea ipse Dominus dixit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores [Matth. VIII, 11 ] [et 12]. Nam Magi ab Oriente, Pilatus ab Occidente venerat. Unde illi orienti, hoc est nascenti; ille autem occidenti, hoc est morienti, attestabantur regi Iudaeorum: ut cum Abraham et Isaac et Iacob, ex quibus Iudaei ducebant originem, recumberent in regno coelorum; non ex eis propagati per carnem, sed eis inserti per fidem: ut ille de quo Apostolus loquitur, olivae inserendus iam praemonstraretur oleaster [Rom. XI, 24]. Propterea quippe non rex Gentium, sed Iudaeorum ab eisdem Gentibus, vel quaerebatur, vel agnoscebatur; quia oleaster ad olivam, non ad oleastrum oliva veniebat. Rami tamen frangendi, hoc est, infideles Iudaei, et Magis inquirentibus ubi Christus nasceretur, In Bethlehem Iudae, respondebant [Matth. II, 5]; et Pilato exprobrante quod regem suum crucifigi vellent, pertinacissime saeviebant. Itaque Magi adoraverunt, Iudaeis ostendentibus locum Christi nascentis; quia in Scriptura, quam Iudaei acceperunt, Christum cognoscimus. Pilatus ex Gentibus manus lavit, Iudaeis mortem Christi petentibus [Id. XXVII, 24]; quia sanguine quem Iudaei fuderunt, nostra peccata diluimus. Sed de testimonio Pilati per titulum, in quo scripsit regem Iudaeorum esse Christum, alius est disserendi locus: quo passionis est tempus.
3 [Iudaei ad Gentium salutem Scripturarum custodes.] Nunc vero quod attinet ad manifestationem nati Christi, de cuius manifestationis die, quae graeco vocabulo Epiphania nominatur, qua manifestari coepit Gentibus cum eum Magi adoraverunt, quae restant pauca dicamus. Nam etiam atque etiam considerare delectat, quemadmodum Magis quaerentibus ubi Christus nasceretur, Iudaei responderunt: In Bethlehem Iudae; nec tamen ad eum venerunt ipsi, sed eis abscedentibus, Magos ad eum locum in quo infans erat, eadem stella perduxit; ut ostenderetur quod et civitatem poterat demonstrare, sed ad hoc se aliquantum subtraxerat, ut Iudaei possent interrogari. Ad hoc sunt autem interrogati Iudaei, ut demonstraretur eos non ad suam, sed ad Gentium salutem et agnitionem testimonia divina portare. Propter hoc enim illa gens regno suo pulsa est et dispersa per terras, ut eius fidei cuius inimici sunt, ubique testes fieri cogerentur. Perdito quippe templo, sacrificio, sacerdotio, ipsoque regno, in paucis veteribus sacramentis nomen genusque custodiunt; ne permixti gentibus sine discretione dispereant, et testimonium veritatis amittant: velut Cain accipiente signum, ut eum nullus occidat, qui fratrem iustum invidus et superbus occidit [Gen. IV, 1-15]. Hoc nimirum etiam in quinquagesimo octavo psalmo non incongruenter intelligi potest, ubi Christus ex persona sui corporis loquitur et dicit: Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae [Psal. LVIII, 12]. In eis quippe inimicis fidei Christianae demonstratur Gentibus quomodo prophetatus est Christus: ne forte, cum vidissent tanta manifestatione impleri prophetias, putarent easdem Scripturas a Christianis esse confictas, cum de Christo praedicta recitarentur, quae completa cernuntur. Proferuntur ergo codices a Iudaeis, atque ita Deus demonstrat nobis in inimicis nostris; quos ideo non occidit, hoc est, de terris non penitus perdidit, ne obliviscerentur legis ipsius: quam propterea legendo, et quaedam eius quamvis carnaliter observando, meminerunt, ut sibi sumant iudicium, nobis praebeant testimonium.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CC. In Epiphania Domini, II. <<<     >>> SERMO CCII. In Epiphania Domini, IV.
monumenta.ch > Augustinus > 201