monumenta.ch > Augustinus > 197
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCVI. In Natali Domini, XIII. <<<     >>> SERMO CXCVIII. De Calendis Ianuariis, II.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CXCVII[Contulimus cum duobus bd. cum fl. et editis libris.]. De Calendis Ianuariis, contra Paganos [Duos de Calendis Ianuariis, inter Tractatus contra Paganos recenset Possidius in Indiculo, cap. 1.]

1 FRAGMENTA [Reperta in Bedae et Flori collectione in Paulum.].
1 [Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem.] Quorum, nisi et Iudaeorum et Gentium? Sed ne diceretur, Quare super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Iudaeos, quibus data est Lex, et eam observare noluerunt: Gentibus autem non est data. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens, Quomodo possunt habere veritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et caetera, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ex regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quo merito, nisi superbiae? Nam vide sequentia: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Non enim debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se iactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod illi utique reddendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaererent. Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et superbus, qui eis promitteret quod per partes nescio quas superbiae purgarentur animae illorum, et fecit cultores daemoniorum. Inde sacra omnia quae celebrantur a Paganis, quae valere dicunt ad purgationem animarum suarum. Et audi Apostolum consequenter haec dicentem, quia pro mercede superbiae ista receperunt; quia non sic honorificaverunt Deum, ut honorificandus est Deus. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Iam simulacra sunt. Et ista quidem omnium Graecorum aliarumque gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est maior et superstitiosior idololatria quam Aegyptiorum: nam Aegyptus perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus: cum dixisset, In similitudinem imaginis corruptibilis hominis; addidit, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Numquid enim, fratres, in aliis templis vidistis simulacrum capite canino vel taurino, caeterorumque animalium irrationabilium figmenta? Haec enim idola Aegyptiorum sunt. Utrumque enim genus complexus, ait Apostolus: 'In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis.' Haec mala eorum, ex impietate superbiae sunt. Ista vero peccata quia de superbia, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit, Tradidit illos Deus, iam de vindicta est cuiusdam peccati, ut haec faciant. 'Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium.' Quid est, 'commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem' scilicet 'imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.' Et ne quisquam eorum diceret, Non simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subiecit statim, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori [Rom. I, 18-25]. Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium. Nam mare veritas est; Neptunus autem, mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem: homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicant, Non colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem [Ex eodem serm., Beda et Florus ad I Cor. I.].
2 Sed forsitan dicet aliquis: Etsi ipse humiliter natus est, in discipulorum nobilitate iactare se voluit. Non elegit reges, aut senatores, aut philosophos, aut oratores: imo vero elegit plebeios, pauperes, indoctos, piscatores. Petrus piscator, Cyprianus orator. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Non de se quisquam desperet abiectus: teneat Christum, et spes eius falsa non erit, etc. [Ex eodem serm., Beda et Flor. ad I Cor. III.].
3 Quid volebat Simon, nisi laudari in miraculis, extolli superbia? Ipsa enim eum compulit, ut pecunia emendum putaret donum Spiritus sancti [Act. VIII, 18, 19]. Cui superbiae contrarius Apostolus, in humilitate manendo, in meridie fervens spiritu, fulgens prudentia, dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quia dixerat: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit [I Cor. III, 7, 6]. Et iterum: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis [Id. I, 13]? Vide quomodo se coli respuit pro Christo, et non vult se fornicanti animae ostentare pro sponso. Nonne magnum videtur plantare et rigare? Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat. Quomodo timuit? Non se dicit aliquid ad salutem eorum quos in Christo aedificare cupiebat [Ex eodem serm., Beda et Flor. ad Gal. I.].
4 Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi sequentia: aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid praeterquam quod accepistis, anathema sit [Galat. I, 8]. Videbat posse falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo, sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest, Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli eius. Donatum Donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant detrahentem Donato [Ex eodem serm., Beda et Flor. ad Gal. IV.].
5 Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo, An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Et licet dicat, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum [Galat. IV, 14]. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35]. Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum [Ex eodem serm. Beda et Flor. ad Coloss. II.]!
6 Quid est Iuno? Iuno, inquiunt, est aer. Iam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut aerem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi huius [Coloss. II, 8]. Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cum diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa huius mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse admonens.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCVI. In Natali Domini, XIII. <<<     >>> SERMO CXCVIII. De Calendis Ianuariis, II.
monumenta.ch > Augustinus > 197