monumenta.ch > Augustinus > 195
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCIV. In Natali Domini, XI . <<<     >>> SERMO CXCVI. In Natali Domini, XIII.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CXCV[Correctus est ad tres cb. ad f. u. t. et Am. Er. Par Lov.] [Note: Alias, de Tempore 12.]. In Natali Domini, XII [Sermo iste Lovaniensibus dubius fuit; ac subinde spurius Verino. Vindingo autem germanus videtur; et nostra opinione Augustino, cni manuscripti tribuunt, non est indignus.].

1 [Nativitas Christi duplex, utraque inenarrabilis.] Filius Dei idemque filius hominis Dominus noster Iesus Christus, sine matre de Patre natus, creavit omnem diem; sine patre de matre natus, consecravit hunc diem; divina nativitate invisibilis, humana visibilis, utraque mirabilis. Proinde quod de illo propheta praedixit, Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? de qua potius dictum sit, iudicare difficile est; utrum de illa ubi nunquam non natus coaeternum habet Patrem, an de ista ubi aliquando natus, in qua fieret, iam fecerat matrem: utrum de illa ubi semper natus est, qui semper erat; quis enim enarrabit quomodo natum sit lumen de lumine, et unum lumen utrumque sit? quomodo natus sit Deus de Deo, nec deorum numerus creverit? quomodo velut de re transacta dicatur quod natus est, cum tempus in illa nativitate nec transierit, quo praeterita esset; nec praecesserit, quo futura esset; nec praesens fuerit, quasi adhuc fieret, et perfecta non esset? Hanc ergo generationem quis enarrabit; cum id quod enarrandum est supra tempora maneat, sermo autem enarrantis in tempore transeat? Istam quoque ex virgine generationem quis enarrabit, cuius conceptus in carne non carnaliter factus, cuius ortus ex carne ubertatem nutrienti attulit, integritatem parienti non abstulit? Quamlibet itaque earum, sive utramque generationem eius quis enarrabit?
2 [Christus virginis filius, virginis sponsus.] Hic est Dominus Deus noster, hic est mediator Dei et hominum homo Salvator noster, qui natus de Patre creavit et matrem; creatus de matre glorificavit et Patrem: sine femineo partu unicus Patri, sine virili complexu unicus matri. Hic est speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3], sanctae filius Mariae, sanctae sponsus Ecclesiae, quam suae genitrici similem reddidit: nam et nobis eam matrem fecit, et virginem sibi custodit. Ad hanc quippe dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. De qua rursus dicit, matrem nostram non ancillam, sed liberam, cuius multi filii desertae magis quam eius quae habet virum [Galat. IV, 26 ] [et 27]. Est ergo et Ecclesiae, sicut Mariae, perpetua integritas, et incorrupta fecunditas. Quod enim illa meruit in carne, haec servavit in mente: nisi quod illa peperit unum, haec parit multos, in unum congregandos per unum.
3 [Cur Christus in carne venit.] Hic est ergo dies quo venit in mundum, per quem factus est mundus; quo carne factus est praesens, virtute nunquam absens: quia in hoc mundo erat, et in sua venit. In mundo erat, sed mundum latebat: quia lux lucebat in tenebris, et eam tenebrae non comprehendebant [Ioan. I, 10, 11, 5]. Venit ergo in carne, carnis vitia mundaturus. Venit in medicinali terra [Editi, medicino in terram. At optimae notae Floriacensis Ms., in medicinali terra. Cuius etiam codicis ope, inferius verba, Speciosus ut sponsus, fortis ut gigas; itemque haec, habitaret in nobis, ut ad Patrem praecedens; quae in excusis deerant, restituimus.], unde curaret interiores oculos nostros, quos exterior nostra excaecaverat terra: ut eis sanatis, qui fuimus antea tenebrae, lux efficiamur in Domino [Ephes. V, 8]; et non iam lux in tenebris luceat praesens absentibus, sed appareat certa cernentibus. Ad hoc processit sponsus de thalamo suo, et exsultavit ut gigas ad currendam viam [Psal. XVIII, 6]. Speciosus ut sponsus, fortis ut gigas, amabilis et terribilis, severus et serenus, pulcher bonis, asper malis, manens in sinu Patris, implevit uterum matris. In quo thalamo, id est, Virginis utero, natura divina sibi copulavit humanam: ubi Verbum caro factum est pro nobis, ut a matre procedens, habitaret in nobis [Ioan. I, 14]; ut ad Patrem praecedens, ubi habitemus praeparet nobis. Hunc ergo diem laeti solemniter celebremus; et aeternum diem, per eum qui nobis aeternus in tempore natus est, fideliter exoptemus.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244