monumenta.ch > Augustinus > 194
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCIII. In Natali Domini, X. <<<     >>> SERMO CXCV. In Natali Domini, XII .

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CXCIV[Emendatus est ad duos cb. et duos n. ad f. r. t. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 23.]. In Natali Domini, XI [Citat Florus ad II Cor. cap. 5, et cap. 8: sed utroque loco vocat sermonem «de Epiphania.» Adrianus autem papa «de Natali Domini» appellat in epist. ad Elipandum et ad episcopos Hispaniae.].

1 [Nativitas Christi duplex. Dies nativitatis Christi et Ioannis.] Audite, filii lucis, adoptati in regnum Dei; fratres charissimi, audite; audite, et exsultate, iusti, in Domino, ut vos rectos possit decere laudatio [Psal. XXXII, 1]. Audite quod nostis, recolite quod audistis, amate quod creditis, praedicate quod amatis. Sicut anniversarium celebramus hunc diem, sic huic diei debitum exspectate sermonem. Natus est Christus, Deus de Patre, homo de matre. De Patris immortalitate, de matris virginitate. De Patre sine matre, de matre sine patre. De Patre sine tempore, de matre sine semine. De Patre principium vitae, de matre finis mortis. De Patre ordinans omnem diem, de matre consecrans istum diem [Hoc loco Lovanienses addiderant: In hac enim die ad salvanda omnia, oritur lux mundo, defunctis resurrectio, vita mortalibus. Ac propterea hodie utraque Salvatoris et salutis nostrae nativitas celebranda est. Nascitur ergo salus hominum Christus, quem Prophetae testantur. Nascitur ex virgine, sicut Isaias declarat, dicens: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus. Probat ergo veritatem salutis, ordo nativitatis. Concipit virgo, virilis ignara consortii, impletur uterus nullo libatus amplexu: sed quod Spiritu sancto castus venter excipit, pura membra servaverunt. Videte miraculum matris Dominicae. Virgo concipit, virgo parturit, virgo post partum permansit. Gloriosa virginitas, et praeclara fecunditas. Virtus mundi nascitur; et nullus gemitus parturientis sentitur. Vacuatur uterus, infans excipitur; nec tamen virginitas violatur. Dignum enim erat, ut Deo nascente, meritum cresceret castitatis; nec per eius adventum violarentur integra, qui venerat sanare corrupta; nec per eum pudicitia corporalis laederetur, per quem donatur castitas spiritualis. Natus ergo puer, ponitur in praesepe. Et haec sunt Dei prima cunabula; nec regnator coeli has dedignatur angustias, cui habitaculum virgineus venter idoneus fuit. Pleraque haec verba, quibus hic nostri manuscripti et antiquiores editi carent, reperies in Appendicis sermone 121. Sed verius sunt Ambrosiani cuiusdam sermonis de Natali Domini, teste Cassiano in libro septimo de Incarnatione.] . Praemisit enim hominem Ioannem, qui tunc nasceretur, cum dies inciperent minui: et natus est ipse, cum dies inciperent crescere, ut ex hoc praefiguraretur quod ait idem Ioannes, Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III, 30]. Debet enim vita humana in se deficere, in Christo proficere; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit [II Cor. V, 15]: et dicat unusquisque nostrum quod dicit Apostolus, Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus [Galat. II, 20]. Illum enim oportet crescere, me autem minui.
2 [Verbum Angelorum in coelis, et hominum in praesepio cibus.] Laudant eum condigne omnes Angeli eius, quorum cibus aeternus est, incorruptibili eos sagina vivificans; quia Verbum Dei est, cuius vita vivunt, cuius aeternitate semper vivunt, cuius bonitate semper beate vivunt. Illi eum condigne laudant, Deum apud Deum, et dant gloriam in excelsis Deo. Nos autem plebs eius et oves manuum eius [Psal. XCIV, 7], pro modulo infirmitatis nostrae pacem per bonam voluntatem reconciliati mereamur. Ipsorum enim Angelorum vere hodierna vox est, quam nato nobis Salvatore exsultando fuderunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Laudant ergo illi competenter, laudemus et nos obedienter. Sunt illi nuntii eius, sumus et nos pecora eius. Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra praesepe nostrum. Plenitudo enim mensae ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Plenitudo praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Ut enim panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Illi laudant vivendo, nos credendo: illi fruendo, nos petendo: illi capiendo, nos quaerendo: illi intrando, nos pulsando.
3 [Verbi visione post hanc vitam satiabimur.] Quis enim hominum omnes thesauros sapientiae et scientiae noverit in Christo occultos, atque in paupertate carnis eius absconditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur [II Cor. VIII, 9]. Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit, non ablatas amisit. Quam multa [Regius Ms., magna.] multitudo dulcedinis eius, quam abscondit timentibus se, perficit autem sperantibus in se [Psal. XXX, 20]! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum est. Cui capiendo ut idonei praestaremur, ille aequalis Patri in forma Dei, in forma servi factus similis nobis, reformat nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., factus est nobis similis. Peformavit nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis, factus est similis homini. Unicus Filius Dei, multos, etc.], multos filios hominum facit filios Dei; et nutritos servos per visibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Nam qui sunt illi sapientiae scientiaeque thesauri, quae illae divitiae divinae, nisi quia sufficiunt nobis? Et quae illa multitudo dulcedinis, nisi quia satiat nos? Ostende ergo nobis Patrem, et sufficit nobis [Ioan. XIV, 8]. Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI, 15]. Ipse autem et Pater unum sunt [Ioan. X, 30]: et qui ipsum videt, videt et Patrem [Id. XIV, 9]. Ergo Dominus virtutum, ipse est rex gloriae [Psal. XXIII, 10]. Convertens nos, ostendet nobis faciem suam; et salvi erimus [Psal. LXXIX, 4], et satiabimur, et sufficiet nobis.
4 [Conclusio.] Dicat itaque illi cor nostrum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me [Psal. XXVI, 8, 9]. Et respondeat ipse cordi nostro: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi [Ioan. XIV, 21]. Videbant utique eum oculis illi quibus hoc dicebat, et sonum vocis eius auribus audiebant, et humano corde hominem cogitabant: sed quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, eumdem ipsum se promittebat ostendere diligentibus se [I Cor. II, 9]. Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod sufficiat nobis, donec eum fontem vitae potemus et satiemur; interim dum ambulantes per fidem peregrinamur ab eo, dum esurimus et sitimus iustitiam, et [Particulam, et commitunt plures Mss. qui infra loco, desideramus, habent, desideremus.] formae Dei pulchritudinem ineffabili ardore desideramus, formae servi Natalem devoto obsequio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre, frequentemus [Floriaconsisi Ms., pensamus.] quod nocturnis horis est natus ex virgine. Nondum capimus, quod ante solem permanet nomen eius [Psal. LXXI, 17], agnoscamus in sole positum tabernaculum eius. Nondum contuemur Unicum permanentem in Patre suo, recordemur sponsum procedentem de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Nondum idonei sumus convivio Patris nostri, agnoscamus praesepe Domini nostri Iesu Christi.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCIII. In Natali Domini, X. <<<     >>> SERMO CXCV. In Natali Domini, XII .
monumenta.ch > Augustinus > 194