Augustinus, Sermones, 20, SERMO CXC. In Natali Domini, VII.
1 | [Diem quo nasceretur Christus mysterii causa elegit.] Dominus noster Iesus qui erat apud Patrem antequam natus esset ex matre, non solum virginem de qua nasceretur, sed et diem quo nasceretur, elegit. Errantes homines plerumque eligunt dies, alius novellandi, alius aedificandi, alius proficiscendi, et aliquando etiam alius uxorem ducendi. Quod cum facit, ideo facit, ut inde aliquid natum feliciter nutriatur. Nemo tamen potest eligere diem, quo ipse nascatur. Sed ille potuit utrumque eligere, qui utrumque potuit et creare. Nec ita elegit diem, sicut eligunt qui fata hominum inaniter de siderum dispositione suspendunt. Non enim per diem felix factus est qui est natus; sed felicem fecit diem, quo nasci est ipse dignatus. Nam et dies nativitatis eius, habet mysterium lucis eius. Sic enim dicit Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII, 12, 13]. Agnoscamus diem, et simus dies. Nox enim eramus, cum infideliter vivebamus. Et quoniam ipsa infidelitas quae totum mundum vice noctis obtexerat, minuenda fuerat fide crescente; ideo die Natalis Domini nostri Iesu Christi, et nox incipit perpeti detrimenta, et dies sumere augmenta. Habeamus ergo, fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc solem. Quod enim Verbum erat, caro factum est [Ioan. I, 14], ut propter nos posset esse sub sole. Carne quippe sub sole: maiestate autem super universum mundum, in quo condidit solem. Nunc vero et carne super istum solem, quem pro Deo colunt, qui mente caeci verum iustitiae non vident solem. |
2 | [Nativitates Christi duae. Cur nasci ex femina voluit.] Diem ergo istum, Christiani, non divinae nativitatis celebremus, sed humanae, scilicet qua contemperatus est nobis; ut per invisibilem visibilem factum, a visibilibus ad invisibilia transiremus. Debemus enim fide catholica retinere duas esse nativitates Domini: unam divinam, alteram humanam; illam sine tempore, hanc in tempore. Ambas autem mirabiles: illam sine matre, istam sine patre. Si istam non comprehendimus, illam quando enarramus? Quis comprehendat novitatem novam, inusitatam, unicam in mundo, incredibilem credibilem factam, et toto mundo incredibiliter creditam, ut virgo conciperet, virgo pareret, virgo pariens permaneret? Quod humana ratio non invenit, fides capit: et ubi humana ratio deficit, fides proficit. Quis enim dicat non potuisse Dei Verbum per quod facta sunt omnia, facere sibi carnem etiam sine matre, sicut primum hominem sine patre fecit et matre? Sed quoniam utrumque sexum, id est, masculi et feminae, ipse utique creavit; ideo utrumque sexum etiam nascendo voluit honorare, quem venerat liberare. Lapsum certe primi hominis nostis, quia non est ausus serpens loqui viro, sed ad eum deiiciendum femineo usus est ministerio. Per infirmiorem, obtinuit fortiorem: et qui per alterum penetravit, de utroque triumphavit. Ideo ut non possemus mortem nostram in femina velut motu iusti doloris horrere, eamque credere sine reparatione damnatam; Dominus veniens quaerere quod perierat, utrumque voluit honorando commendare, quia utrumque perierat. In nullo igitur sexu debemus iniuriam facere Creatori: utrumque ad sperandam salutem commendavit Nativitas Domini. Honor masculini sexus est in carne Christi: honor feminini est in matre Christi. Vicit serpentis astutiam gratia Iesu Christi. |
3 | [Christus propter nos infans in praesepi.] Uterque ergo sexus in eo qui hodie natus est renascatur, et celebret hodiernum diem: quo die non Dominus Christus esse coepit, sed qui erat semper apud Patrem, carnem quam accepit ex matre, in hanc lucem protulit; matri fecunditatem afferens, integritatem non auferens. Concipitur, nascitur, infans est. Quis est iste infans? Infans enim dicitur, quod non possit fari, id est loqui. Ergo et infans, et Verbum est. Per carnem tacet, per Angelos docet. Nuntiatur pastoribus princeps pastorque postorum: et in praesepi iacet fidelium cibaria iumentorum. Praedictum enim fuerat per Prophetam: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I, 3]. Ideo in asello sedit, quando Ierusalem cum laudibus multitudinis praecedentis et consequentis intravit [Matth. XXI, 1-9]. Et nos agnoscamus, ad praesepe accedamus, cibaria manducemus, Dominum rectoremque portemus; ut ad coelestem Ierusalem illo ducente veniamus. Infirma est Christi ex matre nativitas; sed ex Patre ampla maiestas. Habet in diebus temporalibus temporalem diem; sed ipse est dies aeternus ex aeterno die. |
4 | [Celebranda Christi nativitas.] Merito psalmi eius tanquam voce tubae coelestis accendimur, ubi audimus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomen eius [Psal. XCV, 1 ] [et 2]. Agnoscamus ergo, et annuntiemus diem ex die, qui in carne natus est isto die. Dies Filius ex die Patre, Deus ex Deo, lumen ex lumine. Hoc est enim salutare, de quo alibi dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos: ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum [Psal. LXVI, 2, 3]. Quod dixit, in terra; hoc repetivit, in omnibus gentibus: et quod dixit, viam tuam; hoc repetivit, salutare tuum. Ipsum Dominum dixisse meminimus, Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. Et modo cum Evangelium legeretur, audivimus Simeonem beatissimum senem responsum accepisse divinum, quod non gustaret mortem, nisi prius vidisset Christum Domini. Qui cum accepisset in manibus infantem Christum, et cognovisset parvulum magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 26, 29, 30]. Bene ergo nuntiemus diem ex die, salutare eius. Annuntiemus in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius [Psal. XCV, 2 ] [et 3]. In praesepi iacet, sed mundum continet: ubera sugit, sed Angelos pascit: pannis involvitur, sed immortalitate nos vestit: lactatur, sed adoratur: locum in diversorio non invenit, sed templum sibi in credentium cordibus facit. Ut enim fieret fortis infirmitas, infirma facta est fortitudo. Magis ergo miremur, quam contemnamus eius etiam carnalem nativitatem; et ibi agnoscamus tantae propter nos celsitudinis humilitatem. Inde accendamus charitatem, ut perveniamus ad eius aeternitatem. |