Augustinus, Sermones, 20, SERMO CLXXXIX. In Natali Domini, VI.
1 | [Christus dies de die.] Sanctificavit nobis, fratres, istum diem, dies qui fecit omnem diem. De quo Psalmus canit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini eius: benedicite de die in diem salutare eius [Psal. XCV, 1 ] [et 2]. Quis est dies de die, nisi Filius de Patre, lumen de lumine? Sed dies ille hunc genuit diem, qui de Virgine natus est hodie. Dies ergo ille non habet ortum, non habet occasum. Diem dico Patrem Deum . Quid est dies, nisi lumen? Non oculorum carnalium, non lumen commune cum pecoribus ; sed lumen quod Angelis lucet, lumen cui videndo corda purgantur. Transit ista nox in qua modo vivimus, in qua nobis accenduntur lucernae Scripturarum: et veniet illud quod in Psalmo canitur, Mane astabo tibi, et contemplabor te [Psal. V, 5]. |
2 | [Mirabilis ortus Christi ex virgine. Iustitia ortu Christi nobis allata.] Dies ergo ille, Verbum Dei, dies qui lucet Angelis, dies qui lucet in illa unde peregrinamur patria, vestivit se carne, natusque est de Maria virgine. Mirabiliter natus. Quid mirabilius virginis partu? Concipit, et virgo est; parit, et virgo est. Creatus est de ea quam creavit: attulit ei fecunditatem, non corrupit eius integritatem. Maria unde? Ex Adam. Adam unde? De terra. Si Maria de Adam, et Adam de terra; ergo et Maria terra. Si autem Maria terra, agnoscamus quod cantamus, Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit? Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV, 12]. Iudaei enim, sicut dicit Apostolus, ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecit. Unde potest homo esse iustus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? Quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem ? Unde iustitia? Quae iustitia sine fide? Iustus enim ex fide vivit [Rom. I, 17]. Qui sine fide se dicit iustum, mentitur. Quoniam mentitur in quo non est fides; si vult dicere verum, convertat se ad veritatem. Longe enim veritas erat, quae de terra orta est. Dormiebas, venit ad te: gravi opprimebaris somno, excitavit te: viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo, Veritas de terra orta est, quia Christus de virgine natus est: iustitia de coelo prospexit, ut per iustitiam homines resipiscerent, qui per iniustitiam desipuerunt . |
3 | [Regenerationis beneficium ex humana Christi generatione.] Mortales eramus, peccatis opprimebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo quando nascitur, a miseria inchoat. Noli quaerere prophetantem: interroga nascentem, vide flentem. Cum haec esset in terra Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia. Fecit diem, venit in diem. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem, habet et Natalem. In principio Verbum, qui nisi haberet humanam generationem, nos ad divinam non perveniremus regenerationem, natus est, ut renasceremur. Christus natus est, nemo dubitet renasci: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cuius damnata est generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia eius. Portavit eum mater in utero: portemus et nos in corde. Gravidata est virgo incarnatione Christi: gravidentur pectora nostra fide Christi. Peperit virgo Salvatorem: pariat anima nostra salutem, pariamus et laudem. Non simus steriles: animae nostrae Deo sint fecundae. |
4 | [Generatio Christi duplex.] Generatio Christi a Patre sine matre, et a matre sine patre: ambae mirabiles. Prima, aeterna; secunda, temporalis. Natus est aeternus de aeterno . Quid miraris? Deus est. Sit consideratio divinitatis; et perit causa admirationis. Transeat admiratio, ascendat laudatio: fides adsit, crede quod factum est. Parumne pro te humiliatus est Deus? Qui Deus erat, factus est. Augustum erat diversorium, involutus pannis, in praesepe positus est, quis non admiretur? Ille qui mundum implet, in diversorio locum non invenit. In praesepio positus cibus noster est factus. Accedant ad praesepe duo animalia, duo populi. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I, 3]. Noli erubescere Dei esse iumentum: Christum portabis, non errabis; ambulas per viam, sedet super te. Sedeat super nos Dominus, et quo vult nos dirigat: iumentum ipsius simus, ad Ierusalem eamus. Ipso insidente non opprimimur, sed elevamur: ipso ducente, non errabimus, per ipsum ad ipsum eamus; ut cum nato hodie puero in perpetuum gaudeamus . |