Augustinus, Sermones, 20, SERMO CLXXXVII. In Natali Domini, IV.
1 | [Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia.] Laudem Domini loquetur os meum: eius Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio iacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit [Sap. VIII, 1]; quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus. |
2 | [Verbum a Patre non recessisse adventu in carnem, similitudine monstratur.] Quid hoc miramur de Verbo Dei, cum sermo iste quem promimus ita liber sensibus influat, ut eum et recipiat, et non includat auditor? Nam nisi reciperetur, neminem instrueret: si includeretur, ad alios non veniret. Et utique sermo iste verbis syllabisque dividitur: nec tamen ex eo tanquam ex cibo ventris singulas particulas tollitis; sed omnes totum auditis, totum singuli capitis. Nec timemus dum loquimur, ne totum audiendo unus absumat, nec alter possit habere quod sumat: sed ita vos attentos esse volumus, nullius aurem mentemque fraudantes, ut et totum singuli audiatis, et totum ad audiendum caeteris relinquatis. Neque hoc fit alternis temporibus, ut cum sermo qui dicitur ad te primum intraverit, exeat a te, ut ad alium possit intrare: sed simul ad omnes venit, et totus ad singulos pervenit. Et si totus memoria teneri valuisset, sicut ad totum audiendum omnes venistis, ita cum toto singuli rediretis. Quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et quod in se manens innovat omnia; quod nec locis concluditur, nec temporibus tenditur, nec morulis brevibus longisque variatur, nec vocibus texitur, nec silentio terminatur; quanto magis hoc tantum et tale Verbum potuit matris uterum assumpto corpore fecundare, et de sinu Patris non emigrare? hinc ad oculos humanos exire, inde mentes angelicas illustrare? hinc ad terras procedere, inde coelos extendere ? hinc homo fieri, inde homines facere? |
3 | [Verbum incarnatione non mutatum.] Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium: sed potius credamus et non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Neque enim quia dictum est, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est [Ioan. I, 1, 14]; sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanue, natum est, nobiscum Deus [Matth. I, 23]. Sicut verbum quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et intus maneat quod intelligatur, et foris sonet quod audiatur: hoc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce, et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deserit cogitantem. Non cum ipsa vox in silentio cogitatur, quae vel graecae est, vel latinae, vel linguae alterius cuiuslibet: sed cum ante omnem linguarum diversitatem res ipsa quae dicenda est, adhuc in cubili cordis quodam modo nuda est intelligenti, quae ut inde procedat loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur intelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est: neque illud manebit, cum oblitus fueris; neque hoc, cum silueris: Verbum autem Domini manet in aeternum, et incommutabiliter manet. |
4 | [Verbum incarnatum Deus et homo.] Et cum carnem assumpsit ex tempore, ut ad temporalem vitam nostram procederet, non in carne amisit aeternitatem, sed etiam carni praestitit immortalitatem. Ita ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam [Psal. XVIII, 6]. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed ut propter nos fieret quod non erat, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens: et per hanc in similitudinem hominum factus; nec propria substantia; sed habitu inventus ut homo [Philipp. II, 6 ] [et 7]. Hoc enim totum quod sumus vel in anima vel in corpore, nostra natura est, illius habitus: nos nisi hoc essemus, non essemus; ille si hoc non esset, esset utique Deus. Et cum hoc esse coepit quod non erat, homo factus est permanens Deus: ut non unum horum, sed utrumque verissime diceretur; et propter quod homo factus est, Quoniam Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]; et propter quod permansit Deus, Ego et Pater unum sumus [Id. X, 30]. Nam si Verbum in carnem, hoc est, Deus in hominem mutatus converteretur, non esset verum, nisi, Pater maior me est; quia homine maior est Deus: illud autem falsum esset, Ego et Pater unum sumus; quia non sunt unum Deus et homo. Sed forsitan posset dicere: Ego et Pater, non unum sumus, sed unum fuimus. Quod enim erat et esse destitit, non est utique, sed fuit. Nunc autem, et propter veram formam servi, quam acceperat, verum dixit, Pater maior me est; et propter veram formam Dei, in qua permanebat, verum dixit, Ego et Pater unum sumus. Exinanivit ergo se apud homines, non ita factus quod non erat, ut non esset quod erat: sed occultans quod erat, et demonstrans quod factus erat. Proinde quia Virgo concepit et peperit filium, propter manifestam servi formam, Puer natus est nobis [Isai. IX, 6]. Quia vero Dei Verbum quod manet in aeternum, caro factum est, ut habitaret in nobis, propter Dei formam latentem, sed manentem, sicut nuntiavit Gabriel, vocamus nomen eius Emmanuel. Factus est enim homo, permanens Deus, ut et filius hominis recte vocetur Nobiscum Deus: non alter Deus, alter homo. Exsultet itaque in credentibus mundus, quibus salvandis venit per quem factus est mundus. Conditor Mariae, natus ex Maria: filius David, Dominus David: semen Abrahae, qui est ante Abraham: factor terrae, factus in terra: creator coeli, creatus sub coelo. Ipse est dies quem fecit Dominus, et dies cordis nostri ipse est Dominus . Ambulemus in lumine eius, exsultemus et iucundemur in eo. |