monumenta.ch > Augustinus > 186
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CLXXXV. In Natali Domini, II . <<<     >>> SERMO CLXXXVII. In Natali Domini, IV.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CLXXXVI[Emendatus est ad duos cb. f. gr. n. r. v. d. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 19.]. In Natali Domini, III.

1 [Christus virginis partu editus. Incarnatione Deus esse non destitit.] Gaudeamus, fratres: laetentur et exsultent gentes. Istum diem nobis non sol iste visibilis, sed Creator ipsius invisibilis consecravit; quando eum pro nobis visibilem factum, a quo invisibili et ipsa creata est, visceribus fecundis et genitalibus integris Virgo Mater effudit. Concipiens virgo, pariens virgo [Mss., permanens virgo.], virgo gravida, virgo feta, virgo perpetua. Quid miraris haec, o homo? Deum sic nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam, qui est factus ex illa. Antequam enim fieret, erat: et quia omnipotens erat, fieri potuit manens quod erat. Fecit sibi matrem, cum esset apud Patrem: et cum fieret ex matre, mansit in Patre. Quomodo Deus esse desisteret, cum homo esse coepit, qui genitrici suae praestitit ne desisteret virgo esse, cum peperit? Proinde quod Verbum caro factum est, non Verbum in carnem pereundo cessit; sed caro ad Verbum, ne ipsa periret, accessit [Aliquot Mss., sed carni Verbum, etc. Et quidam, sed caro Verbum, ne ipsa periret, accepit.]: ut quemadmodum homo est anima et caro, sic esset Christus Deus et homo. Idem Deus qui homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturae, sed unitate personae. Denique qui Filius Dei generanti est coaeternus semper ex Patre, idem filius hominis esse coepit ex Virgine. Ac sic et Filii divinitati est addita humanitas; et tamen non est personarum facta quaternitas, sed permanet trinitas.
2 [Verbo non mutato factus est idem Dei et hominis filius. Regula fidei, symbolum.] Non ergo vobis subrepat quorumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim: Qui filius est hominis, factus est Filius Dei; qui vero Filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut dicerent, quod verum est attenderunt; sed verum eloqui non valuerunt. Quid enim attenderunt, nisi quia humana natura potuit in melius commutari, in deterius autem divina non potuit? Hoc verum est: sed etiam sic, id est, nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen caro factum est. Neque enim ait Evangelium, Caro Verbum facta est; sed ait, Verbum caro factum est. Verbum autem Deus; quia Deus erat Verbum [Ioan. I, 14]. Et quid caro, nisi homo? Non enim sine anima in Christo hominis caro. Unde ait, Tristis est anima mea usque ad mortem [Manuscripti non habent, Unde ait, Tristis est, etc.] [Matth. XXVI, 38]. Si ergo Verbum Deus, et homo caro, quid est aliud, Verbum factum est caro; nisi, Qui Deus erat, factus est homo? Ac per hoc qui erat Dei Filius, factus est hominis filius, assumptione inferioris, non conversione potioris; accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat. Nam quomodo in Regula fidei confiteremur, credere nos in Filium Dei qui natus est ex virgine Maria, si non Filius Dei, sed filius hominis natus est ex virgine Maria? Quis enim christianus neget ex illa femina filium hominis natum? sed tamen Deum hominem factum, et ita hominem Deum factum. Deus enim erat Verbum, et Verbum caro factum est. Confitendum est igitur, eum qui Filius Dei erat, ut de virgine Maria nasceretur, assumpta forma servi filium hominis factum, quod erat manentem, quod non erat assumentem: esse incipientem quo minor est Patre [In Mss., quo maior est Pater.], et semper manentem in eo quod unum sunt ipse et Pater.
3 [Dei Filium eumdem esse filium hominis incarnatione.] Nam si ille qui semper est Dei Filius, non ipse est factus hominis filius, quomodo de illo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo? Neque enim alius, sed ipse in forma Dei aequalis Patri, qui est utique unigenitus Dei Filius, semetipsum exinanivit, in similitudinem hominum factus. Neque alius, sed idem ipse in forma Dei aequalis Patri, humiliavit, non alium, sed semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6, 7]. Quod totum non fecit Dei Filius, nisi in ea forma qua est hominis filius. Item si ille qui semper est Dei Filius, non est ipse factus hominis filius, quomodo dicit Apostolus ad Romanos: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I, 1-3]? Ecce Filius Dei, quod utique semper erat, factus est ex semine David secundum carnem, quod non erat. Item si ille qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo misit Deus Filium suum factum ex muliere [Galat. IV, 4]? Quo nomine secundum hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur. Quis enim a Patre est missus, nisi unigenitus Dei Filius? Quomodo ergo ex muliere factus, nisi quia idem ipse qui erat apud Patrem Dei Filius, missus factus est hominis filius? De Patre natus sine temporis die, de matre natus hoc die. Istum enim diem quem creavit, in quo crearetur elegit, sicut factus est de matre quam fecit. Nam et ipse dies a quo deinceps incrementum lucis accipit dies, opus Christi significat, a quo interior homo noster renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Aeterno quippe Creatori in tempore creato ille dies debuit esse natalis, cui creatura [Vox, creatura, abest a Mss. Corbeiensi et Navarrico.] congrueret temporalis.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CLXXXV. In Natali Domini, II . <<<     >>> SERMO CLXXXVII. In Natali Domini, IV.
monumenta.ch > Augustinus > 186