Augustinus, Sermones, 11, SERMO CXIV. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. XII, 1, Tantam habentes et nos nubem testium, etc. .
1 | [In agone grande certamen.] Apostolica lectio, fratres mei, nuper auribus nostris insonuit; et quantum optatum est cordibus nostris inseri? Hortabatur quippe nos cum patientia ad promissum nobis praemium agonis: in qua parte, fateor, pusillanimitatis meae animum valde permovit. Quis enim potest cum patientia currere? Solet in agone grande esse certamen; studet unusquisque ab alio non vinci. Quomodo ergo patiens erit, qui superare contendit? Si lentus est, vincitur; si currit, impietas certat, sudat, dimicat: quam patientiam servat? Nisi quia forte, fratres, certamen hoc nostrum non est corporis, sed animi; currere nostrum non est loci, sed mentis. |
2 | [Sancti, nubes. Sanctis iam requies est et patientia.] Superius ostendit beatus Apostolus, ad quale nos certamen provocaverit. Enumerat enim omnium sanctorum certamina nominatim, et cum turbam sanctorum enumerasset, ait: Tantam habentes et nos nubem testium. Si testes sunt, obscuri non sunt. Quomodo ergo nubes sunt? Non obscuritate, sed celsitudine. De his enim loquebatur, qui iam cum Deo requiescebant, et desuper nos in terra abscondebant; et tamen ait, Postquam certaverunt, exspectant, ne sine nobis perfecti perficiantur [Hebr. XI, 39 ] [et 40]. Cucurrerunt, pervenerunt; et tamen nondum acceperunt, quia nos exspectant. Et ibi ergo patientia, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]. Laus erit tunc. Quid nunc? Requies et patientia. Tantam ergo habentes nubem testium, Abraham, Isaac, et Iacob, Ioseph, Eliam, Elisaeum, Paulum, Iacobum. Et quis numeret tantam nubem testium? |
3 | [Stephani patientia.] De isto numero sanctorum virorum Stephanus beatissimus erat, qui primus in huius cucurrit cum patientia stadio saeculi, qui dum ab incredulis saxeo caederetur crebrius imbre, patientiam sacro non amisit ex corde. Tunc adversus eum excitatur infelix Iudaeorum innumera multitudo, et fremens in delicatos duros mittit lapides artus. Cur, insana Iudaea, fremis? Cur in Martyrem duros oculos figis? Quem putas tuis lapidibus mori, iam secreta coepit conspicere coeli; nec tuas iam formidat lapidiferas saevire suo in corpore manus, quia coelum iam ei aperuit Christus. |
4 | [Currendum, et ideo peccati onus deponendum. Peccatum agile.] Et nos, fratres, cum patientia curramus ad propositum nobis fidei agonem. Quomodo currimus, qui onerati sumus? Gravant nos pondera. Nam nemo currit onustus, dum vix cum sudore perveniat levis. Vocamur, veniamus: et ne non perveniamus, curramus. Quod consilium oneratis? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28]. Volumus, o Domine, volumus; et non possumus: aut forte nec volumus, praeveniente sarcina gravamur, et nolumus. Adiuva nos et miserere nostri. Tu dixisti, Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV, 5]. Propter hoc onus, imploremus Dei auxilium, et audiamus Pauli consilium. Videte enim quod secutus adiunxit. Dum nobis ostenderet tantam nubem testium, quasi cogitantibus et dicentibus, Quis illuc surgit? quis ad illos attingit? vidit onus et pressuram nostram; praestitit consilium debilibus et infirmis et gravatis, et ait, Exponentes onus omne. Et ut ostenderet quid sit onus, secutus adiunxit, Et agile peccatum. Onus tardum, forte peccatum possit quisque vitare. Quid est vitare agile peccatum? Surgit subito in cogitatione, facit delectationem: mox trahit mentem. O agilitas certa! Curre contra istum, non te vincat, praeveni, exspecta, expone peccatum, proiice foras iniquitatem, suggestionem, delectationem. Sed ut hoc possis, implora eum sine quo nihil facere potes. Irrita peccatum, offer medicamentum. |
5 | [Patientia, Dei res est.] Cum patientia curramus, non stemus, sed nec perturbemur: sed cum patientia. Quid ergo? tua est patientia? Absit. Audi beatum martyrem Cyprianum: in quodam capitulo suo sic ait, 'Patientia, Dei res est' (Serm. de Bono patientiae). Unde hoc et ipse de Spiritu sancto per David, Tu es patientia mea. Et ut ostenderet qua curreret, et quo pervenit: Domine, inquit, spes mea a iuventute mea [Psal. LXX, 5]. Dicens autem multiplicem nubem testium Paulus, obtulit solem, per quem lumen videre debeamus. Ait enim tanquam in tenebris constitutis: Respicientibus ad principem fidei, et perfectorem Iesum. Si ipse princeps, ipse perfectio; verum est, quia sine ipso nihil possumus facere. Quid autem fecit quod nos imitari debeamus? Numquid quod Deus est? numquid quod Patri aequalis est? numquid quod creator coeli et terrae est? Quis hoc imitetur? O homo, quando creatura aequabitur Creatori? Noli superbe sapere, audi quid debeas imitari. Proposito sibi gaudio, sustinuit crucem: ad exemplum passionis sarmentis obtulit vitem. Quod in sarmentis superfluum est, abscindendum est, ut fructum afferat multum. |
6 | [Laus Stephani protomartyris.] Charissimi, quomodo sustinuit passionem nisi per patientiam? De tali palmite fuit beatissimus et primus martyr Stephanus, qui primus secutus est cohaerens viti. Securus cum videret sanguinem vitis, fudit sanguinem suum; et lapidatus pro Christo Domino, saeculorum rege, primus meruit martyrii sui immarcessibilem coronam accipere. |