1 | [De Deo qualis aut quantus sit, non diiudicandum. Quid sit Deus.] Apostoli lectionem mecum pariter audistis, dilectissimi. Ait enim de Domino Iesu Christo, Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei, eo quod et imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit. Quippe cum constet, lumen istud divinitatis aestimari, comprehendi et definiri non posse, ideo praemoneo ut tantum de unitate substantiae spiritualiter credatis, et Filium verum de vero Patre cognoscatis. De qualitate autem rei requirere non debetis: quia Deus credi se voluit, non diiudicari, nec examinari; quia qualis aut quantus sit, sciri non potest. Hoc enim Prophetae hoc Apostoli praedicaverunt. Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur, Deus quid sit: et videamus an ei possit aliquid comparari. Certe hoc est Deus, quod et cum dicitur non potest dici, cum aestimatur non potest aestimari, cum comparatur non potest comparari, cum definitur ipsa definitione crescit: qui coelum manu sua cooperit, pugno omnem mundi ambitum claudit; quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt; cuius nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa sibi elementorum succedentium momentanea vicissitudo serviendum testatur . |
2 | [Filii diversa nomina. Singulorum rationes.] Videte ergo, si potest aliquid esse, cui possit Pater et Filius comparari, quia talis est Filius qualis et Pater. Non enim ipse cum Patre unum se diceret, nisi talem se de Patre, qualis est Pater, sciret. Ratio quaedam, quae apud Graecos λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit, quia et ipse Filius ratio dicitur: quae tamen ratio multis nominibus appellatur, modo verbum, modo virtus, modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo homo, modo agnus, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via, veritas et vita, cum sit Deus omnia in omnibus: ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa maiestas Filii Dei proprie definita monstretur. Hoc enim Filius Dei, quod Pater est, non aliud, id est , per quem omnia facta sunt. Nam et hoc Verbum nuncupatur; quia semper in Patre, et de Patre, et nihil Pater sine eo iussit aut fecit. Virtus dicitur, quia proprie de Deo est, et omnis potestas in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia non aliunde quam de Patre veniens, credentibus arcana coelestia reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia divina opera perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur, ut nihil eo pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, quia in ipso omnes opes, divitiae coelestium regnorum reconditae cognoscuntur. Retia dicitur, quia per ipsum et in ipso de mari saeculi diversarum gentium multitudo, more piscium, per Baptismum in Ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur, quia signo crucis eius dura pectora subiugantur , ut necessario semini praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes Novi et Veteris Testamenti ipse unus et mediator in semetipso continens, copulavit. Agnus appellatur, ut innocentia et passio Christi demonstretur. Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem immolari sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem ad Patris sui revolavit sedem. Leo est dictus, quia ipse est rex regum, quia mortem ac diabolum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ad Patrem accessus est. Veritas est, quia mendacium nescit. Vita est, quia dat vitam. Ipse universa significat. |
3 | [Filii cum Patre aequalitas.] Est ergo Pater Deus, immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis. Est et Filius Deus et Dominus noster tantus quantus est Pater; sed non aliunde quam de Patre: quia Ego, inquit, de Deo Patre exivi [Ioan. XVI, 27, 28], hoc est, lumen de lumine. Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos ex diversitate confingam: nos vero Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et in omnibus assignemus. Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unum sunt: quia inaequalium societas melioris offensa est, et iniuria est eius qui verus est Deus, si non verus alius comparetur. Deum enim qui iniuste comparat, violat. Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido, discretio tamen personarum rursum eadem nomina in unitatem sui, naturalis foederis lege, consignat. |