monumenta.ch > Augustinus > 112
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CXI. De verbis Apostoli, Ephes. cap. V, 15, 16, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Addunt insuper manuscripti: 'Et in illud, Das nummos ut emas tibi panem; dimitte aliquid malo homini, ut emas tibi requiem' . <<<     >>> SERMO CXIII. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. I, 3. Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CXII[Mss. non habent, da ut.]. De verbis Apostoli, I Tim. cap. I, 5, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [Isthaec verba, ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur, absunt a Mss. et ab Am. et Er.].

1 [Charitas aliquid breve et magnum. Charitas dulcis.] Si charitati vestrae nos possimus frequentius praesentari, fratres charissimi, Christo adiuvante, de sanctarum Scripturarum copiosis fontibus, etsi non abundantes rivulos, certe vel qualescumque guttulas poterimus sanctis animabus vestris infundere: ut uberrima atque fructifera cordis vestri terra, accepta verbi Dei pluvia, copiosam messem bonorum operum germinet; ut veniens Dominus, in agro cordis vestri non solum tricesimum, sed sexagesimum et centesimum fructum se invenire congaudeat, quibus fructibus horreum praeparet in coelo, non incendium in inferno. Sed quia multis occupationibus impedimur, humilitatem nostram vobis secundum desiderium vestrum si praesentare possumus [Am. Er. ut quotidie deficiant sentinae.]. Quid est, ambulent manus? Dent [Note: Apud Er. Lugd. Ven. Lov., Da, dent. M.], aliquid breve in sermone, sed satis magnum in animarum salute, Deo donante, insinuare vobis volumus: in qua brevitate si diligenter attenditis, quid animae vestrae convenit potestis invenire. Quid ergo est istud breve et ita magnum, ut possit generi humano sufficere? Apostolus dicit, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Attendite, fratres, quid in verbis brevius, et quid in rebus magnificentius poterit inveniri, quam charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Ista brevitas et ut teneatur memoriter est suavis; et ut custodiatur fideliter, dulcis. Quid dulcius charitate, fratres charissimi? Qui nescit, gustet et videat. Quid ergo gustare debet, qui vult ut illi dulcedo sapiat charitatis? Audite, fratres, Apostolum dicentem, Deus charitas est [I Ioan. IV, 16]. Quid dulcius, fratres? Qui nescit, audiat Psalmistam dicentem, Gustate et videte quam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Deus ergo charitas est. Qui habet charitatem, Deus in illo manet, et ipse in Deo.
2 [Divitem facit.] Si charitatem habes, Deum habes; et si Deum habes, quid non habes? Dives, si charitatem non habet, quid habet? Pauper, si charitatem habet, quid non habet? Tu forte putas quod ille sit dives, cuius arca plena est auro; et ille non sit dives, cuius conscientia plena est Deo? Non ita est, fratres: ille vero dives esse videtur, in quo Deus habitare dignatur. Quid enim de Scripturis poteris ignorare, si te charitas, hoc est, Deus coeperit possidere? Quid enim de bonis operibus non poteris implere, si fontem bonorum operum merueris in corde portare? Quem adversarium timebis, si regem Deum in te habere merueris?. Tenete ergo et custodite, fratres dilectissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis. Sed ante omnia veram charitatem tenete, non illam quae tantum promittitur ore, et non servatur in corde; sed illam quae sic ex ore profertur, ut tamen in corde iugiter teneatur: ut impleatur in vobis illud quod Apostolus dicit, In charitate radicati atque fundati [Ephes. III, 27]. Radix enim omnium bonorum est charitas; sicut et radix omnium malorum est cupiditas: sicut in charitate nihil unquam mali, ita in cupiditate nihil unquam boni poterit inveniri.
3 [Radices duae in cordibus hominum plantatae. Ex una nihil mali, ex alia nihil prodit boni.] Istae duae radices, fratres dilectissimi, in duobus agris a duobus plantantur agricolis: unam in cordibus bonorum plantat Christus, aliam in cordibus malorum plantat diabolus. Nec de charitatis radice nascitur aliquid mali, nec de radice cupiditatis aliquid boni. Non enim mentitur veritas, quae in Evangelio, cum de istis duabus radicibus loqueretur, ita definivit dicens, Arbor bona fructus bonos facit; et iterum, Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Haec sententia non est mea, fratres, sed Domini. Tanta ergo sit in nobis abundantia charitatis, quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos. Et ideo quia audistis et laudem charitatis, et vituperationem cupiditatis, attendat unusquisque et consideret agrum cordis sui: et qui in se charitatem viderit, gaudeat, et tota cordis vigilantia germina in se sancta custodiat. Qui vero in agro cordis sui qualemcumque stirpem cupiditatis inspexerit, Christo adiuvante, exstirpet cupiditatem, et plantet charitatem. Nam quamdiu hoc facere noluerit, fructus bonos afferre non poterit. Et cum bonos fructus non attulerit, dicit de ipso Christus Dominus coeli et terrae, Arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. [Matth. VII, 17-19]. Si te non delectat dulces fructus charitatis afferre, vel spinis peccatorum tuorum ignem non debes metuere? Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quamdiu radicem non mutaveris, fructus legitimos afferre non poteris: et sine causa quod bonum est promittis in ore; quia hoc implere non potes, quamdiu radix bonitatis non tenetur in corde. Istas ergo duas radices, sicut supra dixi, duo agricolae plantare consueverunt. Unam plantat Christus in cordibus fidelium, alteram plantat diabolus in cordibus superborum: ac sic una plantatur in coelo, altera in inferno.
4 [Fidelium corda, coelum. Corda cupidorum, terra.] Sed dicit aliquis: Si in cordibus fidelium plantatur, utique fideles adhuc in mundo esse videntur; quomodo ergo radix illa in coelo plantatur? Vis scire quomodo? Quia corda fidelium coelum sunt, quia in coelos quotidie eriguntur. Nam dicente sacerdote, Sursum corda; securi respondent, Habemus ad Dominum: quia, ut Apostolus dicit, Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Si ergo fidelium conversatio in coelis est, quia vera charitas in illis est, radix charitatis in coelo plantata est. E contrario radix cupiditatis, quae in cordibus superborum est, quia semper terram cupiunt, terram sapiunt, terram diligunt, et omnem spem suam in terra constituunt, in inferno plantata est.
5 [Malis cavenda desperatio, iustis praesumptio. Poenitentia non differenda.] Et licet haec ita sint, attamen nec peccatores superbi debent desperare, nec humiles iusti in aliquo quasi de suis meritis superbire: quia et iusti si de se praesumpserint, cito perdunt radicem charitatis, et peccatores si ad poenitentiam convertuntur, evulsa cupiditate, cito plantam recipiunt charitatis. Et ideo qui boni sunt, custodiant quod Dei munere perceperunt; et qui mali sunt, studeant reparare quod infeliciter perdiderunt. Nemo se ad illud tempus reservet tunc poenitentiam vel charitatis dulcedinem retinere, quando coeperit de hac luce migrare. Non se ad hoc reservet, ut in senectute ad poenitentiae medicamenta confugiat: quia nescit quid superventura pariat dies. Qua fronte salutem suam in tempore senectutis dissimulat, cum unius diei spatio certus esse non possit? Et ideo si mortem timere nolumus, semper parati esse debemus, ut cum nos Dominus de hoc saeculo iusserit vocari, cum secura conscientia, et non cum desperatione, sed cum gaudio ante conspectum aeterni Iudicis veniamus, ut ibi feliciter audire possimus, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]. Ad quod gaudium nos Dominus pro sua pietate perducat, qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.220v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CXI. De verbis Apostoli, Ephes. cap. V, 15, 16, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Addunt insuper manuscripti: 'Et in illud, Das nummos ut emas tibi panem; dimitte aliquid malo homini, ut emas tibi requiem' . <<<     >>> SERMO CXIII. De verbis Apostoli, ad Hebr. cap. I, 3. Splendor est enim lucis aeternae, et imago invisibilis Dei .
monumenta.ch > Augustinus > 112