monumenta.ch > Augustinus > 111
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10 . <<<     >>> SERMO CXII. De verbis Apostoli, I Tim. cap. I, 5, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CXI[Mss., Quando caro concupiscit adversus spiritum, nondum est facta voluntas eius in terra: quando contra carnem concupiscit spiritus, iam facta est voluntas eius in coelo. Erit autem, etc.]. De verbis Apostoli, Ephes. cap. V, 15, 16, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Addunt insuper manuscripti: 'Et in illud, Das nummos ut emas tibi panem; dimitte aliquid malo homini, ut emas tibi requiem' [Mss., Et nihil homo plus desiderat.].

1 [Dies malos faciunt malitia et miseria.] Apostolum cum legeretur, audistis, imo omnes audivimus dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum dicuntur [Sic Mss. Editi autem, ut bona faciant.] dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt, ducunt vices suas, agunt tempora. Oritur sol, et occidit: sol iterum oritur, et occidit: veniunt tempora, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi molesti non sunt? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis.
2 [Regeneratio liberat a miseria et qua. Christiani servitii merces non in hac vita. Christiani animus circa temporalia et aeterna bona.] [Ex quo enim de peccato Adam omnes miseri nati sumus, communis est miseria. Sed contra generationem quae nos miseros fecit, providit Deus regenerationem, unde nos a miseria liberaret. Generatio mittit in miseriam: regeneratio designat ad beatitudinem. Non enim quia dixi, regeneratio liberat a miseria; iam nos continuo ut regenerati sumus, beati sumus. Si mox regenerati, iam beati essemus, et dies bonos ageremus; non nobis diceret Apostolus, qui iam regeneratis et fidelibus loquitur, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et regenerati dies malos ducimus, quousque finiatur poena mortalitatis, et succedat gratia summae felicitatis. Si nihil nobis ad futurum saeculum prodest quod colimus Deum; utquid colimus eum? Ut hic habeamus felicitatem? Quanti illam habent qui non colunt Deum? Ut hic senescamus et decrepiti efficiamur? Quanti senescunt blasphematores Dei? Ideo colendus est Deus, ut cultores illius habeant filios et non sint steriles? Filios Deus et leonibus, et onagris, et serpentibus dat. Non ergo pro magno et vero bono petendum est, quod et Iudaeis, et Paganis, et haereticis, etiam et ipsis bestiis datur. Aurum enim et argentum, honores, filios, et patrimonia multa habent etiam et mali. Qui enim vere christianus est, non ista omnia transitoria debet petere: sed totum pondus intentionis vel orationis suae ad expetendam aeternam beatitudinem debet impendere. Ista enim temporalia bona, et quando dat Deus, gratiae agantur: et quando tollit, similiter gratiae agantur. Ista quando voluerit tribuat, quando voluerit tollat: tantum est, ut se ipsum nobis non auferat.
3 [Tempora praesentia non sunt infeliciora prioribus.] Nemo ergo dicat in corde suo, fratres, quando auditis lectionem istam beati Apostoli, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: nemo dicat in corde suo, Parentes nostri dies bonos habuerunt, nos malos dies habemus. Quare parentes nostri? numquid non christiani fuerunt? Ista lectio nonne recitata est ipsis temporibus Apostolorum? Ante tot annos, quando recitabatur, non ad eam gemebatur, et quod dicebat agnoscebatur?] Ex quo lapsus est Adam, et de paradiso proiectus, nunquam fuerunt dies nisi mali. Istos pueros qui nascuntur interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et iam prophetat in labore se futurum et in timore: et si bene vixerit [Lov., Prorsus dimittite; quia quod propter homines dimittitur, non apud Deum valet: quod autem propter Deum dimittitur, apud Deum valet, et apud homines prodest. Quod usque ad istos dies, etc. Glossema, quod a caeteris libris abest,], et iustus fuerit, certe in mediis tentationibus positus semper timebit. [Quid enim quia iustus est? Ecce iustus est.] Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur [II Tim. III, 12]. Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione hic vivere iusti non possunt.
4 [Piorum persecutio pacis tempore. Periculum in falsis fratribus.] [Sed dicitis mihi: Quid? quando pax est, quando provinciarum iudices honorant Ecclesiam, quando inimicos reges Ecclesia non patitur, quando omnes leges pro ipsa sunt; quomodo qui pie vivunt, persecutionem patiuntur? Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Quare?] Quia omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Loth persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, inter impuros, immundos, superbos, blasphemos; persecutionem patiebatur, non vapulando, sed inter malos vivendo. [Omnis enim qui iustus et pius est, quando videt aliquos male vivere, luxuriae servire, iustitiam non tenere, superbiam sectari, charitatem contemnere; quando istos tales vident illi qui boni sunt, dolent, affliguntur et contristantur. Lugent enim cum Apostolo eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam ([II Cor. XII, 21].] Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere. Et pro quo dico? [Numquid apostolus Paulus, qui eo tempore fuit quando adhuc in mundo fides nova emanabat, et necesse erat ut multos adversarios pateretur, quia hoc dictum est de Christo, In signum cui contradicetur ([Luc. II, 34]: numquid eas tantum persecutiones commemorat, quas patiebatur vel a Iudaeis vel a Gentibus? Non ipsas tantum: nam illas sic commemorat. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi: lapidatus sum [II Cor. XI, 24, 25], et caetera quae novimus, quando legimus. Sed illi erant etiam persecutiones, sine quibus in hoc saeculo nullus iustus vivere potest. Foris pugnae, intus timores [Id. VII, 5].] Denique cum commemoraret pericula sua, Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus [Id. XI, 26]. Caetera pericula possunt quiescere: pericula a falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non noverunt.
5 [Redimere tempus.] Redimamus ergo tempus, quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire quid est tempus redimere, quomodo habemus redimere tempus. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt; quoniam dies mali sunt. Redimentes tempus; hoc est, quando aliquis tibi ingerit litem, perde aliquid ut Deo vaces, non litibus perde [Mss., seri poenitentes.]; ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut vestem, aut aliquam supellectilem, aut quodcumque tibi opus est; das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti: quando autem aliquid amittis, ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi panem; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere [Er. omittit verba hic parenthesi inclusa. M.].
6 [Proverbium Punicum. Lites vitare.] Proverbium notum est punicum, quod quidem latine vobis dicam; quia punice non omnes nostis. Punicum est proverbium antiquum, Ut enim habeas quietem, perde aliquid. Audi proverbium antiquum, utile et necessarium. Pestilentia ante ostium venit et nummum quaerit: duos illi da, et ducat se. [Pestilentia est homo malus, qui te vult per calumniam exspoliare: pestilentia est homo malus, calumniator, proditor. Iste talis sic est, quomodo pustula mala in corpore. Sicut enim quando pustulam incurrit homo, desiderat ut cito spondylum faciat, et optat ut sine aliqua mora, ipsa mala pustula aliquam particulam tollat de corpore, et cum ipsa discedat; ne venenum ipsius totum corpus occupet, et animam petat: ita et quando iniquus et malus homo, qui non vult nisi litibus vacare, aliquam tibi calumniam facit; puta illum esse pustulam malam, et acquiesce ut qualemcumque particulam de substantia tua perdas; ne dum te nimium litigando occupas, quietum cor habere, et Deo vacare non possis.] Numquid non supra dictum proverbium de Evangelio videtur natum? Numquid aliud dixit Dominus, quam, Redime tempus, quando ait, Si quis vult iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium [Matth. V, 40]? Iudicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere? Avocare te habet litibus a Deo tuo; non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum. Everteris cogitationibus tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum? Ecce tempus perdidisti. Quanto melius nummum amitteres, et tempus redimeres? Certe omnibus placuit quod dictum est; [venio ad negotia vestra, et ibi vos invenio.]
7 [Sequitur de litibus.] Et tamen, fratres mei, in causis vestris, in negotiis vestris, quando ad nos diiudicandi veniunt, si homini christiano dico, ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto maiore cura et fiducia debeo illi dicere, ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Ille calumniosus qui vult facere alteri causam, et tollere ab illo, velut pro compositione gaudet ad ista verba, Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: faciam calumniam christiano; ille velit nolit, dat mihi aliquid, ut tempus redimat; quia Apostolum audivit. [Vide ne forte, cum te putas astutum, invenias litigiosum, et malit erogare, ut vincat te, quam perdere, ut careat te.] Tamen si illi dicturus sum, Perde aliquid otiosus [Lov., ne illud lumen irritetis; dissentientibus editis aliis et Mss.], redime tempus, Apostolum audis, quoniam dies mali sunt; si illi qui bonus et iustus est dico, Perde aliquid, ut sis quietus: tibi non sum dicturus, calumniose, perdite, fili diaboli, Nullam causam habes, et res alienas auferre moliris; causam non habes, et calumnia plenus es? Christianus es tu; numquid volo illum acquirere, et te perdere? Si illi dixero, Da illi aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis pecuniam de calumnia? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redemit, hic tolerat dies malos: tu qui calumniis pasceris, et hic habes dies malos, et post dies ipsos habiturus es in die iudicii peiores. Sed forte rides, quia nummum attendis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat. [Sed credimus de Dei misericordia, quod sic omnibus non solum sanctis et Deum timentibus christianis, sed etiam illis qui multis litibus et se et alios inquietant, ipse pius Dominus inspirare dignabitur, ut omni contentione et aemulatione semota, ita paci et charitati studeant: ut non propter discordiam, Dei iracundiam incurrere; sed magis propter dilectionem et pacem ad aeterna mereantur praemia pervenire: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.]
Augustinus HOME

bke16.220v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10 . <<<     >>> SERMO CXII. De verbis Apostoli, I Tim. cap. I, 5, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta .
monumenta.ch > Augustinus > 111