Augustinus, Sermones, 11, SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10 .
1 | [Deus hic misericors, in futuro iustus. Mortis diem recordari.] Modo, fratres charissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum. Quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria sua cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opera sua [Matth. XVI, 27]. Diligenter, quaeso, attendite, fratres charissimi, et mecum pariter expavescite; quia non dixit quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua. Hic enim est misericors; ibi iustus. Nam quod non statim in peccatores vindicat, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit; sed nos ad poenitentiam reservavit. Unde valde timendum est, ne quanto diutius exspectat ut corrigamur, tanto gravius vindicet, si emendari noluerimus. Cum haec ita sint, scire et intelligere debemus, fratres charissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium praesentium rerum voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri vel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superveniente deposituri, et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus prout gessimus, sive bonum, sive malum. |
2 | [Iudicium extremum sibi exhibere.] Et ideo rogo vos, fratres, ut quotidie cogitemus, quales erimus in die iudicii purissimis Angelorum conspectibus offerendi, et aeterno Iudici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis omnibus probationibus, certum est, in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sui vitam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non aliunde deforis, sed intus de ipsa anima proferendos. Adiicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est, opera sua. Ordinabuntur ante infelicem animam peccata vel crimina sua, ut eam et convincat probatio, et confundat agnitio; secundum illud quod scriptum est: Arguam te, et constituam te ante faciem tuam [Psal. XLIX, 21]. Quicumque se modo, dum licet, emendare neglexerit, ante illum coelestem populum primum excepturus est de confusione supplicium: et anima quae modo per poenitentiam compendiosam transactas peccatorum suorum putredines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo remedio, in perpetuo tartaro manebit . |
3 | [Poenitentiam infructuosam fructuosa praevenire.] Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si iam nunc sic poeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio poenitebimus: si foeditates et confusiones nostras, quemadmodum tunc visuri sumus, sic iam eas nunc videre et horrere possemus. O si iam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri, et conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! Quod si liceret, nec dici potest quanto studio quantoque metu urgeremur foedata componere, maculata tergere, vulnerata curare. Ideoque quia non possumus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possumus, oculis cordis: et unusquisque conscientiam suam ante conspectum interioris hominis constituat. Ipsi nosmetipsos castigemus: ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus. Alloquatur se in secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi; videamus si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. Puto quod hodie mentitus sum, per iram vel concupiscentiam victus sum; nec alicui bene feci, nec per timorem aeternae mortis ingemui. Quis mihi reddat hanc diem, quam inanibus rebus perdidi, quam cogitationibus noxiis pessimisque consumpsi? Ac sic, fratres, de omnibus negligentiis nostris compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus nostris ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus quotidie Iudici nostro; et dum in hac carne sumus, contra ipsam carnem, auxiliante Domino, quotidie dimicemus, vincamus voluptates et delectationes nostras: ut nobis tempus illud exspectatissimum ac beatissimum aeternae vitae felici mutatione succedat, quando implebitur illud quod Dominus dixit, Et erunt similes Angelis [Matth. XXII, 30]; et iterum, Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum [Id. XIII, 43]. |
4 | [Status beatorum.] Putas qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? Tunc enim cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit tristitia, nullus timor, nulla infirmitas, nulla mors. Nullus nobis obstabit ad serviendum Deo nostro, nulla iam nobis obstabit infirmitas, nulla contradicet miserae carnis adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi necessitas. Veniet, inquam, tempus, quando nullus desideretur cibus, omnisque refectio; nulla sentiatur ieiunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne inquietudo, vel de hoste tentatio: sed adversario in inferni profunda detruso, perfruemur hac primum felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec posse. Cessante omni iniquitate, omni miseria, omni moerore, totum innocentia, totum felicitas possidebit: nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit invidiam; quia exinanita et penitus exstincta transivit. In pectoribus hominum charitas Angelorum, quibus admixti homines iam coelesti recepta carne, sine carnis infirmitate fulgebunt: et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exsultatione defectum. Habebimus plenam beatitudinem, fratres, inter illa immensa beneficia Domini nostri, ut nunquam cessemus in referenda ei gratiarum actione de beatitudine, qua sumus fruituri, cohaeredes effecti eius qui dicet: Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Id. XXV, 34], donante ipso cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |