monumenta.ch > Augustinus > 109
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas . <<<     >>> SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CIX[Mss. Ira Unici donavit.]. De verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. De resurrectionis futurae certitudine [Sic Germanensis Ms. Editi autem, vivit.].

1 [Christianorum gaudium in spe. Christianorum a Paganis praecipuum discrimen. Quales resurgemus.] Omnium Christianorum spes, fratres charissimi, in futurum tempus extenditur; ut quod hic servimus Deo, alibi nos servisse laetemur. Hic enim nobis posita sunt certamina; sed in futuro saeculo certaminum praemia reservata: iuste siquidem et provide divina sapientia separavit tempus laboris et praemii. Hic ergo laboramus, hic servimus Deo, et mandata eius servamus; ut in futuro saeculo, id est, in coelorum regno, aeterna praemia capiamus. Scire enim debemus, fratres dilectissimi, quid nobis Scriptura divina commendat, id est, futurum esse iudicium Dei, quod post resurrectionem complebitur mortuorum. Hoc est quod praecipue Christianos a gentili errore secernit: quia illi hanc tantummodo vitam esse credunt; et ideo sine Deo esse, et diversis peccatis atque criminibus non metuunt inquinari: nos vero ita in hac vita conversamur, ut nos ad aliam praeparemus, in qua et bonis bona, et malis mala retribuentur, sicut dixit Apostolus, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. Sicut hic modo astamus in ecclesia, et nos invicem praesentes aspicimus; ita etiam post resurrectionem mortuorum astaturi sumus ante tribunal Christi. Hanc enim ipsam animam tunc habebimus, quam modo habemus: et in hoc ipso, quo nunc induimur, sumus corpore suscitandi. Non enim sicut muta animalia facti sumus, non sicut equi et boves, ut aeterna morte pereamus: qui postquam hic vixerimus, alibi iudicabimur; ut aut pro peccatis poenas, aut pro bonis operibus praemia consequamur aeterna.
2 [Resurrectio ex omnipotentia et veritate Dei demonstratur.] Nemo ergo, fratres charissimi, de resurrectione desperet, in qua Christianorum spes tota consistit. Credite, fratres, Apostolo praedicanti: et nihil de resurrectione dubitantes, ad diem iudicii vos praeparate. An forte sicut impii et increduli non putatis fieri posse ut a mortuis resurgamus? Plane dicat hoc, qui omnipotentem non credit esse Deum, qui hoc promittit futurum. Nos autem qui scimus Dei omnipotentis esse virtutem, quia promisisse [Germanensis Ms. quia si non dimiseritis.] eum legimus, quod resurrectionem mortuorum faciat, non possumus de resurrectione dubitare, quam se facturum esse promisit, qui et omnipotens est, et mentiri nescit.
3 [Item ex creatione. Et ex seminum vivificatione.] Sed te appello, quicumque infideli animo de resurrectione dubitas, et putas non posse mortuos suscitari. Quid est amplius, ex nihilo facere homines qui vivant; an eos qui facti sunt atque vixerunt, reparare post mortem? Utique plus est facere quod nunquam fuit, quam reparare quod fuerit. Quomodo ergo impossibile esse dicis ut Deus, qui hominem formavit ex nihilo, reformet? Quomodo nos suscitare non potest conversos in pulverem, qui si etiam in nihilum rediremus, facere poterat ut essemus; sicut et fecit nos esse, cum antea nunquam fuissemus? Ita enim beatus apostolus Paulus dixit: Sed dicunt aliqui, Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius caeterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus [I Cor. XV, 35, 38]. Noli ergo, incredule homo, de resurrectione dubitare. Qui grana seminum mortua, et putrefacta vivificat, per quae in hoc saeculo vivas; multo magis te ipsum resuscitabit, ut vivas in aeternum. Qui illa reparat, quae tibi sunt necessaria; quomodo te ipsum non reparat, propter quem et alia reparare dignatus est?
4 [Resurrectionem futuram res creatae testantur.] Itaque si velimus considerare quae in isto saeculo videmus, divinae administrationis opera signa sunt futurorum. Tota ergo huius mundi administratio testimonium est resurrectionis futurae. Videmus certe hiemis adventu arbores spoliari pomis, nudari foliis; sed eas rursus verno tempore speciem resurrectionis exprimere: quae primo quidem incipiunt turgere in gemmis, tum ornari in floribus, vestiri in foliis, et postmodum pomis gravari. Interrogo te, infidelis homo, qui de resurrectione dubitas: Ubi sunt ista, quae tempore quo Deus disposuit producuntur? Dic mihi, ubi latitant antequam producantur, quae nusquam quidem videntur; sed tamen Deus, qui omnipotens est, et ea ex nihilo condidit, secreta sua virtute producit? Hinc iam ad campos et prata respicite, quae aestate transacta herbis suis spoliantur ac floribus, et nuda remanent ipsa spatia terrarum; sed iterum veris tempore revestiuntur, et novo ubique germine incipiente laetatur agricola. Certe herba quae ante vixit et moritur, rursus reviviscit ex semine: sic etiam et nostrum corpus reviviscit ex pulvere.
5 [Resurrectio Christi, pignus nostrae.] Sed dicis, o homo incredule, Ideo credimus futurum ut arbores, et herbae et omnia reviviscant, quia illa iam facta cognoscimus; unde autem cognoscere possumus quia mortui resurgunt, cum adhuc a mortuis nemo surrexerit? Quisquis hoc dicis vel cogitas, audi patienter, et intellige sapienter. Ideo enim Dominus noster Iesus Christus mori voluit et resurgere, ne tu de resurrectione dubitares. Tamen quomodo potes dubitare, quia nos sumus resurrecturi a mortuis; cum hoc promittat Deus, qui nescit aliquando mentiri, qui et potest facere quidquid vult, quia omnipotens est; et implet omnia quae promittit, quia verax est, et mendacium in eo non est? Et dedit nobis pius et misericors Dominus virtutis suae pignus, et grandi testimonio nobis spem resurrectionis ostendit; quia unigenitum Filium suum pro nobis hominem factum et mortuum a mortuis suscitavit. Ideo enim Dominus noster Iesus Christus nasci ex homine, id est, ex Maria virgine, est dignatus, et a Iudaeis crucifigi, et die tertia resurgere; ut nos tali exemplo animati, resurrectionem ex mortuis certissime crederemus: quam qui non credit futuram, nec hoc quidem credit, quod Christus resurrexerit à mortuis. Qui autem Dominum Iesum resurrexisse a mortuis confitetur, nec de sua poterit dubitare. Abstinete ergo vos ab omni opere malo, ab inimicitiis, ab ebrietate, a fornicatione, a furto, a periurio, a falso testimonio, detractione: quia haec omnia odit Deus, et eos qui ista faciunt, puniet in futuro. Estote autem benigni, misericordes, invicem honorem habentes, et ea semper operantes, quae in sanctis suis diligit Deus, ut possitis cum sanctis eius ad aeternam et immortalem gloriam pervenire, et vivere in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.204r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas . <<<     >>> SERMO CX. De eisdem verbis Apostoli, II Cor. cap. V, 10 .
monumenta.ch > Augustinus > 109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik