Augustinus, Sermones, 11, SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas .
1 | [Christiano necessaria fides. Illius effectus. Qualis esse debeat.] Quicumque christianum nomen tenet, et quicumque sacramentis divinis est imbutus, fratres charissimi, necesse est ut religionis christianae rationem sciat, et fidei veritatem agnoscat; eius quoque fidei, quae, ut Apostolus ait, per dilectionem operatur [Galat. V, 6], quae in praesenti confortat ac roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei contemplationem. Nam tria quaedam proposuit animae nostrae necessaria beatus et egregius Gentium Doctor, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas. Primum ergo fides catholica christiano necessaria est: quia in ipsa distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a filiis tenebrarum; per ipsam renascimur in Baptismate, et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit [Marc. XVI, 16]. Haec porta est vitae, haec ianua regni. Per ipsam discitur veritatis scientia, et percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei invenimus. Aliter autem Deo placere non possumus: quia sine fide impossibile est placere Deo [Hebr. XI, 6]. Vere enim beatus est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde beatus Iacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem se quis dicat habere, opera autem non habeat? numquid poterit salvare eum? Fides sine operibus otiosa est. Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est [Iacobi II, 14, 17, 26]. Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae institutionis normam, Symbolum a sanctis patribus constitutum memoriter tenete, et religiose viventes observare studete; haereticorum dogmata pestifera fugite, maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite, divinorum et sortilegorum nefandas traditiones, quae cum daemonibus societatem habent, penitus respuite: ut nihil aliud quam quod catholica fides laudat, amat, praedicat, in mente sive in professione seu moribus teneatis. |
2 | [Spes firma. De peccatorum quorumlibet venia, si tamen a peccando cessetur; deque Dei solatio in pressuris.] Post hanc ergo fidem, spem firmam habere discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et quodam modo nexibus insolubilibus ligat: quae non decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam beatitudinem perducit. Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet; sed spe certae misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam recte sperare possunt, si ab actione pravi operis cessabunt. Ideo non propter spem veniae perseveranter peccare debemus; neque quia Deus iuste peccata punit, veniam desperare debemus: ut neque cum fiducia peccemus, neque rursus peccata desperemus; sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omnium tribulationum angustia, spe in solatium supernae pietatis currendum est: quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente propheta: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est [Psal. LXI, 8]. |
3 | [Charitas spe et fide maior. Praemium est sanctorum.] Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis, fratres, persuademus, hoc maxime hortamur, ut charitatem in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis. Per ipsam enim et cum ipsa beatitudinem veram habituros vos esse sciatis: quia sine hac nemo videbit Deum. Haec autem ideo maior fide et spe ab Apostolo esse narratur, quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit. Fidei enim succedit spes, et spei beatitudo; charitati autem non transmutatio, sed sola restat perfectio. Haec omnium arx est virtutum, haec promissio regni, haec praemium summum est sanctorum in coelo: quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei. Quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono. |
4 | [In praeceptis Dei principatum tenet.] Oportet vos scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas obtinet principatum, sine cuius perfectione Deo nihil placere posse Paulus apostolus testatur [I Cor. XIII, 1-3]: quia nec martyrium, nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem sine charitatis officio quidquam proficere posse ostendit. Unde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Addidit quoque: Secundum simile est huic, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37, 39, 40]. Quod vero ait, Ex toto corde, et tota anima, et tota mente; id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei vero dilectio in observatione mandatorum eius tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat [Ioan. XIV, 23]. Unde et ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem [Id. XIII, 35]. Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio [Rom. XIII, 10]. Item Ioannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum [I Ioan. IV, 21]. |
5 | [Proximus, omnis christianus.] Si forte quislibet quaerat, quis sit proximus: sciat omnem christianum recte proximum dici; quia omnes in Baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Qui autem taliter intelligens proximum diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit. Haec igitur, fratres, diligenter considerate, ut cum fide et dilectione vestram operemini semper salutem, habentes spem firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro ab illo inaestimabiliter remunerabimini, qui auctor et protector est nostrae salutis, Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat. |