monumenta.ch > Augustinus > 107
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CVI. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 4, 7, 8, Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet . <<<     >>> SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CVII[Editi omiserant, non; quod habent potiores Mss.]. Rursum de verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 1, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. De dilectione Dei et proximi, amicorum et inimicorum [Mss. addunt, spiritualis cibi; omisso, Carnalis cibi necessitas.].

1 [Charitas facit ut sint simul separati corpore.] Quantum nos, fratres dilectissimi, Charitas vestra desideret, ex meis animis recognosco. Et licet vos humilitatem meam assidue videre velitis, tamen ego, si posset fieri, frequentius de conspectu vestro, et vestra et mea vellem desideria satiari [Sic vetustissimus et optimae notae Germanensis liber. Regius vero Ms., omisso verbo scituri, habet sic, quam et vos estis accepturi de altari Dei. Ulimmeriana editio, cui Lovanienses inhaeserunt, quam et vos si puri estis, accepturi iam estis de altari Dei. Sic etiam impressus Ulimmerii cura Algerus de Corpore et Sanguine Domini, libro 1, cap. 8, nisi quod habet, accepturi estis; omisso, iam.]. Sed patienter tolerare debemus, quod implere pro temporum necessitate non possumus. Sed licet corporaliter nos propter multas necessitates videre non valeamus, charitate tamen et sancto amore semper pariter sumus [Germanensis Ms., sed si accipimus illum, non solum ventre, sed et mente. Virtus enim, etc. Regius, sed si accipiamus illum ut non ventrem, sed ut mentem reficiamus.]. Pro qua re nihil nocet corporis separatio, ubi est animorum vera et sincera coniunctio. Charitas enim ipsa vera est, quae corporaliter separatos consuevit spiritualiter copulare atque coniungere. Duo enim qui se sancto amore diligunt, etiamsi unus sit in Oriente, alius in Occidente, ita charitate conglutinante iunguntur, ut nunquam ab invicem separentur. Audi Apostolum dicentem laudem verae et integrae charitatis. Sic enim ait: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. Et post pauca addidit, dicens: Charitas patiens est, benigna est, et reliqua. Et licet sufficienter praeconia eius plenus Spiritu sancto Paulus apostolus praedicaverit; tamen quia sancta charitas dulce est ac salubre vinculum mentium, etiam nos parvuli secundum modulum nostrum, de illa, quantum possumus, conquiramus.
2 [Divitiarum bonus usus a charitate discendus. Charitas oleum. Charitas bona ordinatrix.] Magnae sunt divitiae charitatis, charissimi, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Nam dives, si charitatem non habeat, quid habet? Quamlibet grandis substantia sine charitate, inanis et vacua est. Charitas etiamsi de terrenis facultatibus nihil habeat, plena est. Unde quamlibet aliquis copiosas divitias habeat, si charitas in illo non fuerit, nihil boni ex illis facere poterit, quia sine vera et coelestium virtutum matre et magistra quid facere debeat, et quando vel quantum dare debeat, omnino non novit. Et ideo, quantum potest, unusquisque elaboret, ut habeat charitatem, ut habeat lucem, ut habeat oleum. Charitas oleo comparatur. Nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscitur; ita charitas omnibus virtutibus sublimior comprobatur. Nam si aliquis infinitas divitias possideat, et non habeat charitatem, sic est, quomodo si habeat plures lucernas et multas lampades, pinguedinem non habentes. Lucerna vel lampas sine oleo accensa fumare potest, fetere potest, lucem habere non potest: sic et qui habet divitias sine charitate, ardere potest de iracundia [Mss., ut procedatis securi; omisso inde. Mox editi, quia liberi. Sed aptius Germanensis Ms., quasi liberi.], fumare de superbia, fetere de avaritia: sine charitate penitus non potest lucem habere. Charitas si in te fuerit, quamlibet tibi sit grandis substantia, novit quid de illa agere debeat. Ipsa scit optime, cui vel quantum porrigat, quid tribuat, quid reservet. Ipsa intelligit quantum animae reponat in coelo, et quantum corpori reservet in mundo. Satis bona ordinatrix est, fratres, bene novit congregare in aestate, quod possit in hieme habere; hoc est, scit providere per eleemosynam in hoc saeculo, quod inveniat in futuro. Habete charitatem, fratres; quia sine illa quidquid aliud boni in homine fuerit, nihil esse poterit.
3 [Charitas vera, quae inimicos complectitur. Charitas radix bonorum operum.] Sed et veram charitatem habete, fratres. Quae est vera charitas? Quae omnem hominem diligit, sicut se ipsum. Est vera charitas quae non solum usque ad amicos, sed usque ad ipsos pervenit inimicos. Nemo se circumveniat, fratres. Qui istam charitatem non habuerit, Deum videre non poterit, nec audire merebitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Certe videtis quod in lectione evangelica nihil aliud Dominus nominaverit de universis virtutibus, nisi solam eleemosynam quae cum charitate operatur. De ramis tacuit, radicem tantummodo nominavit, ita dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; esurivi enim, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 34, 35]. Et iterum ipse Dominus: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. XI, 41]. Omnis homo qui charitatem vult habere in futuro saeculo, faciat illam sibi patronam in hoc mundo, ut illam propitiam inveniat in aeternum. Nam quomodo arbor, quamlibet pulchra sit et fructifera, non potest vivere sine radice: sic quaelibet opera bona perseverare non poterunt sine charitate. Ipsa est enim de qua Apostolus dicit: In charitate radicati et fundati [Ephes. III, 17].
4 [Charitas semper dulcis.] Talem ergo habeamus charitatem, fratres, ut omnes homines toto corde amare possimus. Si totum genus humanum sic diligis quomodo te, non remansit ianua unde peccatum intret in te. Omnes aditus, unde diabolus ad animam ingreditur, claudis, si totus homines, sicut te ipsum, dilexeris. Et revera, fratres, quomodo potest fieri ut aliquis alteri homini malum faciat, si illum sicut se ipsum dilexerit. Dilige ergo, et quidquid volueris, fac. Ama ex toto corde tuo, et quod volueris exerce in proximo tuo. Si irasceris, dulce est; quia de charitate procedit: si corripis, suave est; si castigas etiam et flagellas, acceptabile est. Quare hoc, fratres? Quia verus amor est, quando corripis et castigas. Quando etiam de Ecclesia foras proiicis, amaritudo videtur saevire in ore [Regius Ms. ille se exhibet.], sed dulcedo servatur in corde: nec fratrem quasi inimicum odio habes, sed peccatum velut morbum persequeris. E contrario sunt, qui sub falsa adulatione dulcedinem solent in ore proferre, et dolum vel amaritudinem in corde servare. Vos autem, fratres, dilectissimi, veram charitatem tenentes, quae falsa est, fugite. Audite Apostolum dicentem, Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5]. Ego, fratres, quando de charitate loquor, tacere non possum. Quare hoc? Quia satis dulcis est charitas. Qui illam habet, quod dico intelligit: qui vero non habet, forsitan me irridet et despicit. Quare irridet? Quia quam dulcis sit charitas, non gustavit. Gustet ergo et videat quam suavis est Dominus. Deus charitas est. Quid dulcius Deo, fratres? Qui nescit, audiat prophetam dicentem, quod paulo ante suggessi, Gustate et videte quam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. O quam felix et beata est anima, quae charitatem meretur habere! Charitas, fratres, sitienti potus est, esurienti cibus, in amaritudine positis dulcedo, in tristitia constitutis vera et integra consolatio, fluctuantibus portus, errantibus via, peregrinantibus patria. Hanc ergo, fratres, tenete, hanc tota aviditate diligite. Si amatores estis, amate charitatem; si fortes, vincite cupiditatem; si peregrini, desiderate patriam. Ipsa vos ergo charitas, si illam tenere volueritis, et gubernat in hoc saeculo, et perducit ad regnum; praestante Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula. Amen.
Augustinus HOME

bke16.204r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CVI. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 4, 7, 8, Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet . <<<     >>> SERMO CVIII. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 13, Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas .
monumenta.ch > Augustinus > 107