monumenta.ch > Augustinus > 106
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CV. De verbis Apostoli, I Cor. XII, 26, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, etc. . <<<     >>> SERMO CVII. Rursum de verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 1, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. De dilectione Dei et proximi, amicorum et inimicorum .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CVI[Mss., simul de terra.]. De verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 4, 7, 8, Charitas omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet [Vox, alieni, abest a potioribus Mss. Paulo post editi habebant, cogitationes fratris tui; ubi Mss. omnes, patris tui.].

1 [Exordium.] Desiderium Charitatis vestrae a nobis exigit debitum sermonis officium. Sed tanta sunt quae terreant et revocent animum nostrum; ut si velimus parere desiderio vestro, non sit sine periculo nostro: primum, quod iuvenis loqui cogar praesentibus senibus; deinde, temerarium esse arbitror loqui velle imperitiam [Forte, aeternam.], inter eos quos roboravit antiqua doctrina. Optabam ergo silentio praeterire, et illum locum tutissimum eligere, audire potius quam aliquid dicere. Sed quid facio? Instat vester amor, revocat noster pudor; cogit sanctorum patrum iussio, a quibus si velim obsecrans veniam petere dicens, Ignoscite, sancti patres, ignoscite; parcite nostrae verecundiae, parcite nostrae aetati, maxime cum recolam vobis fuisse praeceptum, Loquimini, seniores; decet enim vos [Eccli. XXXII, 4]: ipsi sancta charitate qua praevalent, respondebunt mihi, Loquere, iuvenis; delectat enim nos. Quibus si repetam, Sancti patres, quid loquar? rursum mihi respondebunt, Quod a nobis saepe audisti, memento, fili, quia ab infantia sacras Litteras didicisti [II Tim. III, 15]. Sed nec sic vobis excusatus esse potero, quorum corda ista me sua voce pulsabunt: Quid metuis proferre verbum? Si aetas revocat, Paulus Timotheo iuveni praecipiebat, dicens: Nemo adolescentiam tuam contemnat [I Tim. IV, 12]. Praedica verbum [II Tim. IV, 2]. Si sermo deest, pete, et accipies: non enim vos estis qui loquimini; sed quod donatur vobis, hoc ministratis nobis. His coarctatus angustiis, quo me conferam, nisi ad sancta vestigia charitatis? eamque deprecor, ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quod et meum suppleat ministerium, et vestrum satiet desiderium.
2 [Virtutes charitatis quatuor. Non sunt sine invicem. Nec est aliquis sanctus sine illis.] Inter caeteras virtutes eiusdem charitatis quas commemorat apostolus Paulus, quod Charitas non aemulatur, non agit perperam, non irritatur, non inflatur, non cogitat malum, et caetera: in ultimo quatuor eius virtutes breviter comprehendit, dicens, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; charitas nunquam excidit. Ex his igitur quatuor virtutibus sanctae charitatis loqui convenit Sanctitati vestrae, delectatque primitus intueri, quemadmodum velut quatuor cardines orbis continens, totum possederit mundum. Requiramus igitur, si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet, qui his virtutibus sanctae charitatis possessi sunt: et eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus esse noscamus: quoniam omnis qui pie tolerat, recte credit; et omnis qui recte credit, aliquid sperat; et qui sperat, sustinet, ne ab spe cadat. Sed iam quinam isti sint videamus, quorum fidem, in quantum desuper adiuvamur, assequi valeamus. Virtus charitatis quae omnia tolerat, eminuit in sancto Noe; quae omnia credit, in sancto Abraham; quae omnia sperat, in patribus nostris, id est, in populo Israel, unde ipse noster exortus est Dominus; quae omnia sustinet, in ipso capite nostro Domino nostro Iesu Christo, qui est vera charitas, quae nunquam cadit. Nec caeteros sanctos ab his virtutibus vestra Charitas deputet alienos: quos pro brevitate temporis, et pro sermone suscepto ita praetermissos esse cognoscite; ut tamen certissime noveritis omnes esse in Christo, et in omnibus Christum.
3 [Prima virtus charitatis, omnia tolerare.] Sed iam videamus quemadmodum sanctus Noe possederit vel possessus sit virtute charitatis, quae omnia tolerat. Praedixit ei Deus quod iniquitate hominum crescente, diluvio perderet mundum. Statim ille admonitus confugit ad lignum, et post camporum amoenorum faciem, angustiis se reclusit arcae, tolerat coeli fremitum, sonitum aquarum, fragorem nimborum; et post ista omnia, qui solet gaudere consortio hominum, socius quodam modo efficitur serpentium ac ferarum. Nec expavescit vir iste, quod cum eo sint ferae in arca: imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se cognovit humanitas; et iubenti homini obediunt, quia hominem superiori Domino obedisse cognoscunt. Ostensum est in Noe quid Adam praeceptum contemnendo perdiderit: et demonstratum est posse homines bestiis etiam dominari, si subdant se obedientia Conditori. Exspectat et tolerat sanctus iste finem diluvii: nec antequam finiatur, causa ferarum arca relinquitur [Gen. VI-VIII]. Tolerat bonus mala: et donec in fine etiam corpore separentur, intus manens, corde, non corpore, separatur.
4 [Hanc cupienti quid praestandum.] Si qua es anima, quae cupis possidere virtutem charitatis quae omnia tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum, non metuas procellas et turbines huius diluvii: non mergeris si ligno portaberis; novit gubernare qui dignatus est creare, tantum adsit virtus charitatis quae omnia tolerat. Nulla res te ab arcae soliditate evellat. Permane bonus, et tolera malos: melius enim est ut intus positus propter bonos toleres malos, quam foras exiens et periens, et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum ferae, id est, sunt tecum in Ecclesia prava docentes, falsa sentientes, haeretici vel schismatici, aut etiam ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare quaerentium; tolerentur usque ad finem saeculi, tanquam finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque ipsam arcam confringere conentur, non expavescas: finito diluvio, illas rapiet inanis ac spinosa silva, te fertilis suscipit terra: post finem saeculi, impii rapientur ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium; pios suscipit terra viventium [Matth. XXV, 30, 46]. Nam et ipse sanctus Noe post finem diluvii obtulit sacrificium Deo; sed de animalibus mundis, non de immundis [Gen. VIII, 20]. Simul enim et munda et immunda animalia in arca natare potuerunt, sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt.
5 [Secunda charitatis virtus, omnia credere. Eminet in Abraham, cum omnia dimittit. De filio non dubitat.] Sed iam hinc aliquando transeamus, ut caetera perscrutari valeamus. Procedat in medio sanctus ille Abraham; et suo nos doceat exemplo possidere virtutem charitatis quae omnia credit, qui non est cunctatus ad unam vocationem relinquere patriam sedem, domum, familiam. Omnia relinquuntur, ut Domino praecipienti pareatur. Exi, inquit ei Deus, de domo tua, et de cognatione tua, et veni in terram quamcumque tibi ostendero [Id. XII, 1]: nec apud se iste sanctus cogitavit aut dixit, Quo eam? cui me committam? in quam terram vadam? sed statim ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat. Terram promissam non videt; sed credendo eam firmiter retinet. Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi quam debuit, declinavit: quia qui eum ad ignotam terram mittebat, ipse qui mittebat non dimittebat. Nec eum ipse fefellit: redditur merces credenti. Ad terram pervenit, dilatatur, multiplicatur: ex paupere efficitur dives, ex ignobili potens, ditatur omnibus bonis; et in illo impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis promisit, dicens: Si quis dimiserit domum, aut agrum, aut parentes causa nominis mei, et in hac vita centuplum accipiet, et in futuro saeculo vitam consequetur aeternam [Matth. XIX, 29]. Cumulatur adhuc huius fidei merces, et seni promittitur filius. Adest virtus charitatis quae omnia credit. Audit, exsultat, amplius diligit, suscipit filium ex coniuge sterili, quam spe pariendi destitutam sterilitas aetasque iam fecerat, atque in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime tenet [Gen. XVIII, 10].
6 [Filium immolat. Amicus fit Dei. Amicos quid faciat.] Sed adhuc eum charitas probat, probatumque commendat, et quemadmodum nihil Deo praeferat, posteris monstrat. Vocat eum Dominus de coelo dicens: Abraham! Abraham! Et ille tanquam servus obediens: Ecce sum, ait. Et Dominus: Accipe filium tuum illum quem diligis Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum holocaustum in unum montium quem tibi dixero. Nec hac quidem iussione turbatur aut frangitur servus fidelis: adest enim ei virtus charitatis quae omnia credit. Surgit, domum pergit, asinam sternit, ligna concidit, gladium et ignem sumit, puerum simul adducit, et pergit ad locum. Tunc intentus factus Isaac, patrem interrogat dicens: Pater. Et ille: Quid est, fili? Et filius: Ecce, ait, ignis et ligna: ubi est ovis quam immolaturus es ad holocaustum? Et pater respondit: Deus providebit sibi ovem ad sacrificium, fili mi. Magnum hic et grande video sacramentum. Aliud Abraham corde gestabat, aliud filio promittebat: sed neque quae promittebat, filium fallebant; neque aliqua infirmitas cor eius a proposito immutaverat. Quid pluribus? Pergit viam, videt locum de longe, et statuens pueros suos ibi, eis talia verba profert dicens: Sedete hic cum asina; ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. O sancte Abraham, quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero agendum sit? Numquid aut te, aut tuos fallis? Non, inquit: sed quae prophetice vel dico vel gero, virtus charitatis in me manens quae omnia credit, et facit et dicit. Audio enim eam sine strepitu vocis intus ad cor loquentem et dicentem mihi, Tu quidem licet resurrecturum credens, pleno et perfecto voto puerum ducas immolandum filius tuus in isto sacrificio non crematur, quia resurrectio Filio Dei servatur. Merito Abrahae huius viri fidem commemorans Iacobus apostolus ait: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est [Iacobi II, 23]. Amicos, ut novimus, coniunctio animorum facit: unde quidam sapiens huius mundi ait, Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est (Sallust. Catil. cap. 12). Ergo amicos, ut novimus, coniunctio animorum facit. Quemadmodum iste sanctus animum coniunxerit Deo, ut eius amicus appellaretur, vultis nosse? Sicut enim Deus Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32]; ita et iste unico filio non pepercit, sed iubente ut immolaretur, ei qui dederat eum devoto corde obtulit eum.
7 [Isaac typus Christi patientis.] Sed quae sequuntur videamus. Delectat enim nos, adiuvante Domino Deo nostro, huius historiae plenam vobis reddere rationem. Postquam relictis pueris, ad locum sacrificii pater cum filio venit, aram construit, ligna componit, manus filio ligat, imponit eum in aram supra ligna, deponit humana paternae pietatis indicia, induit sacerdotis diram constantiam, educit gladium, ut perimat filium. Quid videtis, fratres? Nihil hic sentimus humanum, quia totum cognoscimus divinum. Sed et ille filius, qui paulo ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia fieri in se sentit: et ita patiens invenitur, tanquam iam ille esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est, et tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. O et tu, sancte Isaac, indica nobis silentii huius tam grande secretum. Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre arietem requirebas: nunc autem manibus ligaris, in aram imponeris, ligno quodam modo suspenderis; et modo taces. Taceo, inquit. Dic quare: obsecro, noverimus. Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram illius gesto, qui voluntate ponit animam suam, non necessitate [Ioan. X, 17, 18]. In hoc tam grandi mystico fidei sacramento, et Abraham sanctus apparuit probatus, et filius in praesenti est liberatus, in quo est Christus praenuntiatus [Gen. XXII].
8 [A sectatore charitatis omnia credentis quid expectat Deus.] Si qua es anima, quae cupis sequi vestigia fidei patris nostri Abraham, exi de terra tua et de cognatione tua, relinque populum tuum et domum patris tui: id est, fideliter renuntia diabolo, pompis et angelis eius; et sequere viam rectam, quae te perducat ad terram in qua ditescas et emineas, et efficiaris socius Abrahae. Sed cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quae omnia credit est in te, adhuc tentabit te; et probatum coronabit te. Expetit a te sacrificium dilecti tui. Quid a te expetit? Quod Abraham illi dictum est, Da mihi unicum dilectum tuum; tibi dicit Sapientia, Da mihi, fili, cor tuum [Prov. XXIII, 26]. Ipse est dilectus unicus. Quid metuis offerre cor tuum? Offer sacrificium, contritionem cordis Domino Deo tuo; et dic ei cum propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet [Psal. L, 18 ] [et 19]. Nihil metuas tali sacrificio oblato: et Deo [Ad gr. r. Ulim. Par. Lov. emendatus.] [Note: Alias, de Diversis 9.] acceptum erit, et quod obtuleris, integrum permanebit.
9 [Tertia virtus, omnia sperare.] Aliam virtutem charitatis quae omnia sperat, placet inspicere? Hanc superius plebi Israel et patribus nostris assignasse cognoscimur. Eius namque virtutis vox est in versu illo prophetico, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos [Psal. XXI, 5]. Et ipsi ex Aegypto fugere iubentur, terra eis lac et mel fluens promittitur [Exod. III, 8]. Per mare Rubrum transeunt, ad eremum veniunt: ducebat eos spes charitatis, ut discerent prius Deum amare gratis. Redditur et his merces fidei: non enim potest non reddere, qui se donando dignatur facere debitorem. Post eremum mella de petra suxerunt, panem coeli manducaverunt [Id. XIV-XVI]; non sunt privati a desiderio suo, quod speraverunt, terram etiam promissionis acceperunt.
10 [Virtutis huius exercitia.] Exsurgat anima quae huius charitatis virtute comprehensa est, et fugiat ex Aegypto, id est, ex huius saeculi desiderio, pergat ad mare Rubrum, scilicet Christi Baptismum; ideo rubrum, quia Christi sanguine purpuratum. Persequantur hostes: peccata cum suo auctore diabolo, tanquam Aegyptii cum suo rege Pharaone, saeviant, sequantur fugientes: quid metuis? Usque ad aquam saeviunt. Ingredieris tu, ingredientur et illi post te: sed aqua conversa illis erit in perniciem, tibi proficiet ad salutem; illos obruet, te abluet; illos damnabit, te liberabit. Post haec suscipies mel de petra, quo sitim tuam saties. Petra enim erat Christus [I Cor. X. 4], ex cuius praeceptis tanquam ex fontibus dulcedinis satieris. Gustabis et panem, illum scilicet qui dixit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]: gustabis, et videbis quam suavis [Ita Mss. At editi, credidistis.] est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sperat, per eremum te necesse est transire; id est, utaris hoc mundo tanquam non utens [I Cor. VII, 31]; ut in hac via peregrinum te noveris esse, si terram promissionis cupis intrare. Haec terra est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI, 13].
11 [Quarta, omnia sustinere. Quanta Christus sustinuit.] Ultima virtus charitatis restat, quae omnia sustinet, et, nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro Domino Iesu Christo convenire novimus. Ideo in ultimo, quoniam finis Legis Christus [Rom. X, 4]. Quanta autem pro nobis ipse sustinuerit, puto Charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud, quod Deus homo, quod Verbum caro factum est [Ioan. I, 14]; quod multa bona fecit, et mala perpessus est; quod mortuos suscitavit, et mortuus est; quod singularis illa patientia pertulit diabolum tentatorem, discipulum traditorem; quod ipsum Iudam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem, et ante experimentum vinculorum, crucis ac mortis, labiis eius dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras pessimi cordis linguas. Clamaverunt Iudaei, Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]: ut rei remanerent Iudaei, innocens ab eis crucifixus est Filius Dei. Ad crucem ducitur, expalmatur, qui est vera palma victoriae. Spinis coronatur, qui spinas peccatorum venit confringere. Ligatur, qui solvit compeditos. Ligno suspenditur, qui erigit elisos [Psal. CXLV, 7, 8]. Aceto potatur fons vitae, disciplina caeditur, salus vulneratur, vita moritur: occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors.
12 [Iudaei in Christi morte victi. Christo quomodo serviant.] Quid hic Iudaei in hac morte Christi exsultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum regnum timuerunt perdere, Regem coeli et terrae non dubitaverunt occidere? Sed nec sicut putaverunt, victores exstiterunt. Si enim vicerunt, regnum quomodo perdiderunt? quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista namque causa est, quia ab eis Christus occisus est. Dixerunt apud se principes Iudaeorum, ut evangelista narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum abiit? si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis locum et regnum [Ioan. XI, 47, 48]. Et Christum occiderunt; et locum et regnum perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Iudaei, quod tantum scelus admisistis? Numquid quia Christo Domino, ut decuit, servire noluistis, ideo eius dominio caruistis? Dum illi serviunt reges, quibus vos servitis, facti estis mali servi bonorum servorum Christi. Per ipsos conterit contumaciam vestram, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos retribuit scelera vestra in capita vestra. Ipse autem Dominus quem vos interemistis, non vos servos, sed liberos esse cupiebat, quando dicebat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [Id. VIII, 36]. Vos autem Dominum Deum regem, et ipsam veram libertatem non solum repudiastis, verum etiam necare cupientes clamastis, Non habemus regem, nisi solum Caesarem [Id. XIX, 15]. Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christum occidistis, actum est potius de vobis, et nescistis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam, Ego dormivi, et somnum cepi [Psal. III, 6]: somnum appellans mortem a vobis illatam. Caeterum qualis mors potuit esse triduana, maxime illius, qui per eumdem prophetam alio loco dicit, Numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat [Psal. XL, 9]? Ego, inquit, dormivi: ego, qui potestatem habeo ponendi animam meam. Ego dormivi; non quia saevistis, non quia insanistis: ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis.
13 [Vires charitatis.] Quis exegit tanta ista de Deo nostro, fratres, pro nostra redemptione ac salute, nisi charitas quae nunquam cadit? O charitas, quam magnas vires habes, quae de coelo Deum deposuisti! O chara sanctitas, o sancta ac vera charitas, quae tanta es in terris, quanta eris in coelis? Quae tantum potes in hac pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa pace perfecta secura?
14 [Patientiae Christi imitatio.] Evigila itaque, omnis anima christiana, et si in te eminet virtus charitatis quae omnia sustinet, Domini tui imitare vestigia. Christus enim, ait apostolus Petrus, pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius [I Petr. II, 21]. Et si ille propter te de coelesti sede ad terrena descendit: tu propter te fuge terrena, appete coelestia. Si dulcis est mundus, dulcior est Christus: si amarus est mundus, omnia pro te sustinuit Christus. Via tibi factus est ipse Salvator: surge, ambula; habes quo, noli pigrescere. Sed forte quaeris, Quo? Vides enim viam, et quaeris quo ducat haec ipsa via? Ad veritatem et ad vitam ducit. Si amas veritatem, si amas vitam, et cupis ad veritatem et ad vitam venire, a via noli errare. Video, inquis, viam, et cupio ambulare: sed amara est, aspera est; arcta enim et angusta via est, quae ducit ad vitam [Matth. VII, 14]. Christus transivit, et adhuc aspera est? Caput transiit, et membra dubitant? Sed Christus, inquis, Deus et homo; ego autem homo. Tot millia martyrum transierunt; et adhuc tibi aspera est? Transierunt senes, transierunt iuvenes, transierunt pueri, puellae transierunt, viam quam timebas tritam tibi fecerunt. Ambula ergo viam, securus ambula. Quid enim metuis in hac via? Mortem? Et mortem times, qui ad vitam curris? Si bonus es, bene in hac via curris: mors tibi ianua erit, quae te repraesentet, non quae auferat vitae. Ambula ergo viam: imo ipse qui propter te factus est via, ipse te ducat per se ipsum ad se ipsum. Ipse enim est via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Dic ergo Deo tuo, o anima fidelis et pia; dic, dic, secura dic, et cum propheta veraciter exclama, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua [Psal. LXXXV, 11]. Tunc ad te securus perveniam, si in finem usque tua gratia non deserar. Haec, fratres dilectissimi, quae dono ipsius charitatis dicta sunt Sanctitati vestrae, ita haereant cordibus et sensibus vestris; ut eadem ipsa charitas fructum in vobis inveniat operis, non folia laudis.
Augustinus HOME

bke16.204r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CV. De verbis Apostoli, I Cor. XII, 26, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, etc. . <<<     >>> SERMO CVII. Rursum de verbis Apostoli, I Cor. cap. XIII, 1, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, etc. De dilectione Dei et proximi, amicorum et inimicorum .
monumenta.ch > Augustinus > 106