Augustinus, Sermones, 11, SERMO CV. De verbis Apostoli, I Cor. XII, 26, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, etc. .
1 | [Amor mutuus membrorum, amorem docet proximorum.] Qualiter nos invicem diligere debeamus, fratres charissimi, etiam de sanitate vel infirmitate membrorum corporalium possumus evidenter agnoscere. Si enim sic nos amare voluerimus, quomodo se invicem amant membra corporis nostri, perfecta in nobis charitas poterit custodiri. Considerate et videte quid fiat in nobis carnaliter quando sanum est caput, quomodo congaudent omnia membra, et placent sibi de singulis caetera membra: e contrario autem quando aliquid mali patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Ecce spinam calcat pes: quid tam longe ab oculis quam pes? Longe est loco, proximus charitatis affectu. Modicum pungit spina, et perparvum locum tenet in pede; vide quomodo illuc convertuntur omnia membra. Primo ipsa spina dorsi incurvat se, et deponunt se illuc omnia membra. Numquid oculi cessant quaerere? Numquid aures cessant audire? Forte alii qui vident ubi sit, dicunt, Ecce ubi est: statim hoc audiunt aures et sequuntur consilium: ibi et oculi quaerunt, et manus operantur, et, ut dixi, totum corpus illuc incurvatur, et nihil vacat in homine ad subveniendum; et solum in pede factum est vulnus, et totum quod est in homine operatur. Numquid omnia puncta sunt? Attendite. Numquid omnia dolent? Sana est manus, sani sunt oculi, sanum est caput, sana alia membra; ipse pes sanus est, ibi tantum dolet, ubi punctus est: non est ergo communis calamitas omnibus; sed per compassionem charitatis omnia veniunt ad subveniendum, et omnia volunt succurrere: ut impleatur quod ait Apostolus, Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. |
2 | [Invidus, tabes resecanda. Virtutes alienae per charitatem fiunt propriae.] Quid ergo? Nescio quis habet donum Dei in virtutibus; non habes tu; noli invidere, ne praecidaris de corpore. Videte, fratres, qui invidet, sic est quomodo tabes, quomodo vulnus, quomodo apostema. Non vis congaudere glorificato? Videt in te invidiae morbum coelestis ille medicus, et praecidet te de corpore: noli ergo invidere. Sed quid facis? Gaude. Noli dicere in animo tuo, Ego si christianus essem, utique et ad Deum pertinerem, possem facere quod alius facit. Tale est enim ac [.....] diceret et auris, Ego si ad corpus pertinerem, possem videre lunam et solem: et non illud habet tamen nec auris nec manus; sed faciunt singula quod possunt, et cum concordia serviunt sibi invicem omnia membra. Sic ergo et tu congaude illi cui Deus aliquam gratiam peculiariter dedit: et potes in illo quod in te non potes. Ille habet forte virginitatem; ama illum, et tua est. Iterum tu habes maiorem patientiam; diligat te, et sua est. Ille potest satis vigilare; si non invides, tuum est studium eius: tu forte potes amplius ieiunare; si amat te, suum est ieiunium tuum. Hoc ideo, quia in illo tu es: per proprietatem enim non es tu, per charitatem tu es. |
3 | [Exemplum charitatis in Christo.] Considerate, fratres, et videte exemplum Domini nostri, qui nos peregrinos fecit, et iussit ut per charitatis viam currendo veniamus ad coelestem civitatem. Numquid aliquis potest dicere quia aegrotavit hic Dominus? Quid est ergo quod ait, Infirmus fui, et non visitastis me? Quid est, nisi quod ipsi confitentur, Quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et ille, quamvis sedeat in coelo, tamen compatiens membris laborantibus, quia caput est membrorum et universi corporis, Quando uni, inquit, ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis [Matth. XXV, 43-45]. Iterum iam certe erat in coelo, quando Paulum ex persecutore fecit praedicatorem: nam misertus eius, et incorporans eum universo corpori suo dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4.]? Numquid ergo ipsum persequebatur in coelo? Quid est ergo, Quid me persequeris? Persequebatur Saulus Christianos, numquid Christum qui sedebat in coelo? Sed quia ipse erat in Christianis, compatiens membris omnibus. Ut verum esset in ipso, quod ait: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, quid ait? Saule, Saule, quid me persequeris? Certe iam in coelo sum; tamen quando minimos meos persequeris, in ipsis membris meis adhuc ego persecutionem patior. |
4 | [Membra sunt mortua qui de aliorum tribulatione gaudent.] Et illud attendite, fratres, quod etiam nos aliquoties facimus, attendite. In populo quando statur, et est aliqua coarctatio; si alter alterum calcet, lingua dicit, Calcas me. Num ipsa calcata est? Quid est ergo quod sonat, Calcas me? Si et ille respondeat, Libera es, o lingua, in ore tuo vocem habes: ego si calcavi, pedem calcavi. Sed charitas dicit, Calcas me; compassio unitatis et vinculum societatis dicit. Sicut ergo dicere coeperam, cognoscant omnes invidi, qui de aliorum, etiamsi inimici eorum sint, tribulationibus gaudent, quia membra sunt putrefacta, abscissa et mortua; et ideo non habent sensum: et cum discedunt ab aliis membris, non sentiunt, quia sine sensu erant. Sensus noster, fratres, una fides est, charitas una sanitas est : teneamus fidem tanquam sensum, teneamus charitatem tanquam sanitatem. Et quamvis diversa membra diversa munera habeant; tamen charitatis unitate tenentur, et omnia merentur ire post caput. Caput enim in coelo est, nos hic laboremus et invicem onera nostra portemus: quo enim ivit caput, caetera membra itura sunt. Certe audistis quod paulo ante dictum est, Dominum clamasse de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? |
5 | [Patienti non compatiens extra Ecclesiam est.] Rogo vos, fratres, si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu nos peccatores amare dignatur; ut quod nos patimur, se pati testetur: quare nos, qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore diligimus; ut quidquid mali alius pertulerit, charitatis affectu compatiamur, et quidquid boni alius acceperit, quasi nos ipsi accipiamus, ita gaudeamus, et pro illo qui accepit, Deo gratias referamus? Ecce iam, ut dictum est, patitur aliquis aut tribulationem aut damnum: si doles pro illo, in corpore Ecclesiae constitutus es; si non doles, praecisus es. Charitas enim quae colligit et vivificat omnia Ecclesiae membra, si te viderit de alterius ruina gaudere, statim te praecidet a corpore. Et forte iam ideo non doles, quia praecisus es: si enim ibi esses, sine dubio doleres. Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliud membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus postea multis partibus dividatur, manus illa non sentit; quia iam a reliquorum membrorum societate divisa est atque disiuncta: talis est christianus, qui de alterius aut damnis, aut afflictionibus, aut etiam morte non solum non dolet; sed, quod peius est, forte etiam gaudet. Et quia iam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde. Nos vero, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes sicut nosmetipsos studeamus diligere; ut quia caput nostrum Christus est, et membra illius nos esse meruimus; cum Christus apparuerit gloria nostra, et per concordiam charitatis, quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo malitiae vel invidiae, omnes homines, sicut nosmetipsos, amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria. |