Augustinus, Sermones, 11, SERMO CIV. De verbis Apostoli, I Cor. cap. III, 11-15, Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. .
1 | [Igne minuta tantum peccata purgantur.] In lectione apostolica, fratres charissimi, audivimus Apostolum dicentem: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis comprobabit. Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Multi sunt qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt quod si supra fundamentum Christi capitalia crimina aedificent, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad vitam perpetuam pervenire. Intellectus iste, fratres charissimi, corrigendus est; quia ipsi se seducunt, qui taliter sibi blandiuntur. Illo enim transitorio igne, de quo dixit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. Et quamvis, quod peius est, non solum maiora, sed etiam minuta, si nimium plura sint, mergunt: de ipsis maioribus sive minoribus peccatis, etsi non omnia, vel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis se inaniter excusare conetur, et dicat, nescire se quae sint minuta peccata, vel quae crimina capitalia . |
2 | [Peccata capitalia.] Et quamvis Apostolus capitalia plura commemoraverit, nos tamen ne desperationem facere videamur, breviter dicimus quae sint illa: sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia; et, si longo tempore teneatur, iracundia; et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur. Quicumque enim aliqua de istis peccatis in se dominari cognoverit, nisi digne se emendaverit, et, si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam egerit, et largas eleemosynas erogaverit, et a peccatis ipsis abstinuerit; illo transitorio igne de quo ait Apostolus, purgari non poterit, sed aeterna illum flamma sine ullo remedio cruciabit. |
3 | [Peccata minuta. Ab his immunis nemo. Animam non occidunt, sed foedant.] Quae autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est ut omnia replicentur, opus est ut ex eis vel aliqua nominemus. Quoties aliquis aut in cibo aut in potu plus accipit quam necesse sit, ad minuta peccata noverit pertinere. Quoties plus loquitur quam oportet, aut plus tacet quam expedit. Quoties pauperem importune petentem exasperat. Quoties cum corpore sit sanus, aliis ieiunantibus prandere voluerit; aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit. Quoties excepto desiderio filiorum uxorem suam cognoverit. Quoties in carcere clausos, et in vinculis positos tardius requisierit. Quoties infirmos tardius visitaverit. Si discordes ad concordiam revocare neglexerit. Si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut servum exasperaverit quam oportet; si amplius fuerit blanditus quam expedit. Si cuicumque maiori personae aut ex voluntate, aut ex necessitate adulari voluerit. Si pauperibus esurientibus cibum non dederit; aut nimium deliciosa, aut sumptuosa sibi convivia praeparaverit. Si se in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis, de quibus in die iudicii ratio reddenda est, occupaverit. Si dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatem implere non poterimus, utique periuramus. Et cum omni facilitate vel temeritate maledicimus; cum scriptum sit, Neque maledici regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]. Et cum aliquid suspicamur temere, quod tamen plerumque non ita, ut credimus, comprobatur, sine ulla dubitatione delinquimus. Haec enim, et his similia, ad minuta peccata pertinere non dubium est, quae, sicut iam dixi, enumerari vix possunt, et a quibus non solum populus christiabus, sed etiam nullus sanctorum immunis esse potuit aliquando, aut poterit. Quibus peccatis licet occidi animam non credamus; ita tamen eam velut quibusdam pustulis, et quasi horrenda scabie replentia deformem faciunt, ut eam ad amplexus illius sponsi coelestis aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant: de quo scriptum est, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam [Ephes. V, 27]. |
4 | [Aut bonis operibus, aut igne, aut hic inflictis a Deo poenis purgantur. Quibus proficiant inflictae a Deo poenae.] Et ideo continuis orationibus, et frequentibus ieiuniis, et largioribus eleemosynis, et praecipue per indulgentiam eorum qui in nos peccant, assidue redimantur; ne forte simul collecta cumulum faciant, et demergant animam. Quidquid enim de istis peccatis a nobis redemptum non fuerit, illo igne purgandum est, de quo dixit Apostolus, Quia in igne revelabitur: et si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Aut enim, dum in hoc mundo vivimus, ipsi nos per poenitentiam fatigamus: aut certe, volente aut permittente Deo, multis tribulationibus pro istis peccatis affligimur; et si Deo gratias agimus, liberamur. Quod ita fit, si quoties maritus, aut uxor, aut filius moritur; vel si substantia nobis, quam plus quam oportet amamus, aufertur. Licet plus Christum quam ipsam substantiam diligamus, et si necessitas fuerit, malimus ipsam substantiam perdere, quam Christum negare: tamen quia, sicut iam dixi, si plus eam quam oportet diligimus, amittere eam aut dum vivimus, aut dum morimur, sine grandi dolore non possumus: et tamen si Deo, qui illam a nobis auferri velut pius pater permittit, tanquam boni filii gratias agamus, et minus nos pati quam meremur, cum vera humilitate proferamus; ita peccata ipsa in hoc saeculo purgantur, ut in futuro ille ignis purgatorius aut non inveniat, aut certe parum inveniat quod exurat. Si autem nec in tribulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redimimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supra dicta peccata minuta, tanquam ligna, fenum, stipula, consummantur. |
5 | [Ignis purgatorii qualis poena.] Sed dicit aliquis: Non pertinet ad me quamdiu moras habeam, si tamen ad vitam aeternam perrexero. Nemo hoc dicat, fratres charissimi, quia ille purgatorius ignis durior erit, quam quidquid potest in hoc saeculo poenarum aut cogitari, aut videri, aut sentiri. Et cum de die iudicii scriptum sit quod erit dies unus tanquam mille anni, et mille anni tanquam dies unus [Psal. LXXXIX, 4]; unde scit unusquisque utrum diebus an mensibus, an forte etiam et annis per illum ignem sit transiturus? Et qui modo nec unum digitum suum in ignem vult mittere, timeat necesse est vel tunc parvo tempore cum anima et toto corpore cruciari. Et ideo totis viribus unusquisque laboret, ut capitalia crimina possit evadere, et minuta peccata ita operibus bonis redimere, ut de ipsis nihil videatur remanere, quod ille ignis possit absumere. Illi autem qui capitalia crimina committunt, si quamdiu vivunt, ea redimere poenitentiae medicamentis noluerint, ad illum ignem, de quo dicit Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, sicut iam dictum est, venire non poterunt; sed magis illam duram et irrevocabilem sententiam audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]. Et ideo, qui ab ista perpetua poena, et ab illo purgatorio igne desiderant liberari, crimina capitalia non admittant: aut si iam commiserunt, fructuosam agant poenitentiam, et illa parva vel quotidiana peccata bonis operibus redimere non desistant. |
6 | [Quibus operibus minuta peccata redimantur.] Quibus tamen operibus minuta peccata redimantur, plenius vobis insinuare desidero. Quoties infirmos visitamus, in carcere clausos, et positos in vinculis requirimus, discordes ad concordiam revocamus, indicto in Ecclesia ieiunio ieiunamus, pedes hospitibus abluimus, ad vigilias frequenter convenimus, eleemosynam ante ostium praetereuntibus pauperibus damus, inimicis nostris, quoties petierint, veniam indulgemus: istis operibus, et his similibus, minuta peccata redimuntur quotidie. |
7 | [Quibus capitalia deleantur. Poenitentia publica.] Pro capitalibus vero criminibus non hoc solum sufficit; sed addendae sunt lacrymae, rugitus et gemitus, continuata et longo tempore protracta ieiunia, largiores eleemosynae erogandae, ultro nos ipsos a communione Ecclesiae removentes, in luctu et in tristitia multo tempore permanentes, et poenitentiam etiam publice agentes: quia iustum est ut qui cum multorum destructione se perdiderit, cum multorum aedificatione se redimat. Ad extremum non est impossibile vel grave quod suggero: vel sic lugeamus exstinctam nostram animam, quomodo alienam carnem mortuam plangimus. Si aut uxor, aut filius, aut maritus mortui fuerint, in terram se collidunt homines, capillos trahendo, pectora tundendo, in luctu et poenitentia, vel in lacrymis non parvo tempore perseverant. Rogo vos, fratres, exhibeamus animae nostrae, quod illi exhibent alienae carni. Et hoc videte, fratres, quam malum sit, ut quaeramus quod non possumus, et non quaeramus quod possumus . Carnem quam non possumus suscitare, plangimus; et animam nostram mortuam non plangimus, quam possumus per poenitentiam ad statum pristinum revocare. Sed quod nobis peius est, corpus mortuum plangimus quod amamus; animam vero mortuam quam non amamus, nec dolemus, nec plangimus. Et ideo mutata vice incipiamus plus Dominum amare quam servum, id est, plus factorem corporis quam corpus; plus dominam quam ancillam, id est, plus animam ad imaginem Dei factam, quam carnem de limo terrae formatam: ut cum die ultimo caro nostra putrescere, et a vermibus devorari coeperit in sepulcro; anima in Abrahae gremio Angelorum manibus elevetur, et in die iudicii recepto per resurrectionem corpore audire mereamur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]. |
8 | [Recapitulatio. Sors triplex hominum in iudicio.] Et ut haec, quae supra diximus, cordibus vestris tenacius valeant inhaerere, et ipsa apostolica lectio plenius possit intelligi, breviter ea Charitati vestrae volo repetere. Omnes sancti qui Deo fideliter serviunt, lectioni et orationi vacare, et in bonis operibus perseverare contendunt, nec capitalia crimina, nec minuta peccata, id est, ligna, fenum et stipulam supra fundamentum Christi, sed bona opera, id est, aurum, argentum, lapides pretiosos superaedificantes, per ignem illum, de quo dicit Apostolus, Quia in igne revelabitur, absque ulla violatione transibunt. Illi vero, qui quamvis capitalia crimina non admittant, et ad perpetranda minuta peccata sunt faciles, et ad redimenda sunt negligentes; ad vitam aeternam, pro eo quod in Christum crediderunt, et capitalia peccata non admiserunt, venturi sunt: sed prius aut in hoc saeculo per Dei iustitiam vel misericordiam, sicut iam dictum est, amarissimis tribulationibus sunt excoquendi, aut illi ipsi per multas eleemosynas, et praecipue dum inimicis suis clementer indulgent, per Dei misericordiam liberandi; aut certe illo igne, de quo dicit Apostolus, longo tempore cruciandi, ut ad vitam aeternam sine macula et ruga perveniant. Illi vero qui aut homicidium, aut sacrilegium, aut adulterium, vel reliqua his similia commiserunt, sicut iam dictum est, si eis digna poenitentia non subvenerit, non per purgatorium ignem transire merebuntur ad vitam, sed aeterno incendio praecipitabuntur ad mortem. |
9 | [Maiora peccata Deo iuvante vitare, minuta vero amore inimicorum et eleemosynarum largitate redimere laborandum.] Et ideo quoties in lectione apostolica audieritis, Si quis supra fundamentum Christi superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; de sanctis hoc et perfectis christianis accipite, qui velut aurum purgatum merebuntur ad aeterna praemia pervenire. Illi vero qui superaedificant ligna, fenum et stipulam, de bonis christianis, sed negligentibus minuta peccata purgare, ut saepe dictum est, intelligite: quae peccata si nec divina iustitia multis tribulationibus purgaverit, nec unusquisque eleemosynarum largitate redemerit, non sine grandi dolore in illis implebitur illud quod dicit Apostolus, Si cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Nemo tamen, sicut iam supra dictum est, se ipsum circumveniat, ut hoc etiam pro capitalibus criminibus, si incurata remanserint, posse fieri credat. Et ideo, sicut iam saepe dixi, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus; ut et maiora peccata possimus evadere, et minuta sine quibus esse non possumus, iugiter amore inimicorum, et eleemosynarum largitate redimere: praestante Domino Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. |