monumenta.ch > Augustinus > 103
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago . <<<     >>> SERMO CIV. De verbis Apostoli, I Cor. cap. III, 11-15, Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CIII[Ita Corbeiensis Ms. Editi vero, incomprehensibilem.]. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 24, 25, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. [Florus, non ut tu sis plenus Deus, sed ut sis plenus Deo. Sic etiam Corbeiensis codex, sed (nisi fallunt oculi) a secunda manu.].

1 [Sanctis ipsis non deest unde iugiter gemant. Pugnae interioris et exterioris hominis.] Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos ab illa mentis sublimitate decidere, et invitos, imo vero etiam nescientes, in legem peccati mortisque traduci; atque ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac iustis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari: habent profecto pro quibus ad Deum iugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores; ut veniam pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, a gratia Domini iugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant: quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad Deum iugiter ingemiscant, aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratam fidem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis qui desiderium posse coniungi; sed ab eius intuitu captivos ad mundana traduci: ad gratiam Dei, qui impios iustificat, convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Christum Iesum Dominum nostrum. Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt, quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum, semper incidere. Et condelectantur quidem Legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri: sed vident aliam legem in membris suis, id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, pertrahit sensum violenta lege peccati; compellens scilicet eos, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensationi religiosae cuiuspiam necessitatis impenditur: comparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquo modo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrabuntur.
2 [Lex peccati. Universalis est.] Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam, in quem lata est aequissimi iudicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum [Gen. III, 17-19]. Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu: quae maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali, cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare: quarum aculeis carnis obtusis semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subiicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui, et sollicita cordis intentione percipiat: caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam legem beatus Apostolus spiritualem asserit, dicens: Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato [Rom. VII, 14]. Spiritualis enim est lex, quae iubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum, qui de coelo descendit: sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati.
3 [Adam vendidit libertatem. Inde posteri nascuntur servi.] Quod, rogo, istud, cuiusve peccatum est? Sine dubio Adae, cuius praevaricatione, atque, ut ita dicam, negotiatione damnosa, fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus illiciti cibi perceptione distractam, iugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro iactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit: illique maluit semetipsum perpetua vendere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem, perpetuo eidem, cuius effectus est servus, subdidit famulatu. Quid enim aliud servile coniugium potest procreare, quam servos?
4 [Iure tamen suo hinc non cecidit Dominus. Sed hominem invitum liberari, et iniustum et malum.] Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo ius dominationis eripuit? Non ita est: neque enim sic ille omne peculium Dei, unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam dominii sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugum vel rebellem, tamen iugo reprimit servitutis. Sed quia omnibus rationalibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo iustitiae et pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim fuerat, si concessae libertatis beneficium revocasset: iniustum, si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium exsequi non sivisset; cuius salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo. Oportebat enim eius sobolem tamdiu sub avita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam, in antiquum libertatis statum, prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret: quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare; sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat.
5 [Iniquitas nostrae venditionis causa, et redemptionis obstaculum.] Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Vis etiam evidenter agnoscere cur te iugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis causam voluntariae venditionis exprobrat, adiecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum [Isai. L, 1, 2]? Sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris eius ut non exaudiat: sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret [Id. LIX, 1 et 2].
6 [Legis peccati vis.] Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa prima Dei maledictio, nosque ita iniquo pater noster commercio venumdedit, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divisi a memoria summi Dei, ea quae humanae fragilitatis sunt, cogitare compellimur, dum puritatis amore flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur; scimus, quia non habitat in carne nostra bonum [Rom. VII, 18], id est, huius, quam diximus, theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas: sed factum est istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente Legi Dei servire velimus, nunquam scilicet volentes a charitate divina dimovere conspectum; tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum novimus, cogamur avelli: scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus delictor excepit. Et inde est, quod beatus apostolus cum apertissime fateatur inevitabili se, vel omnes sanctos, peccati huius necessitate constringi, tamen neminem eorum ab hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu. Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis [Rom. VIII, 1 ] [et 2]; id est, quotidiana gratia Christi, omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis, in quam iugiter vel nolentes coguntur incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit.
Augustinus HOME

bke16.204r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago . <<<     >>> SERMO CIV. De verbis Apostoli, I Cor. cap. III, 11-15, Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 103