Augustinus, Sermones, 11, SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago .
1 | [Cavendum ne locus Apostoli male intelligatur.] Lectio divina, quae de apostoli Pauli Epistola recitatur, quotiescumque legitur, timendum est, ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se continent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam enim legitur, et nunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sic ergo intendat Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis; ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicuius obscuritatis, adiuvetis me affectu pietatis . Oportet igitur ut virtutum sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quod beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione eius pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille, discutiamus intuitu, intellectu quoque eius secundum dignitatem pronuntiantes, ac meritum perscrutemur. Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem eius comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt, statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cuius qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. |
2 | [Quodnam illud bonum quod Apostolus non potuit perficere. Contemplationis meritum. Bona in se maiori bono comparata cessant videri bona.] Quamobrem quid sit principaliter bonum quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam negare non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia; quae omnia in Apostolo Paulo eiusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod iugi Ecclesiarum omnium cura, ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit bonis, quid illud est boni, cuius perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est, profecerimus affectum. Omnes itaque quas diximus eum habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint; tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possidet venditis, comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis, unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem. Quid ergo est unum, quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri? Nimirum illa pars optima, cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset; ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea [Luc. X, 41, 42]. Una ergo et sola est contemplatio Dei, cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. Et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicuius utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum; et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti; aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur; et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum, unius margaritae candore superatur: ita illa omnia merita facultatis, quamvis non solum in praesenti bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant; tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur. |
3 | [Res creatae unde valde bonae. Quare tamen vanitas.] Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt generaliter Scriptura dicit, Et ecce omnia quae fecit Deus bona valde [Gen. I, 31]; et iterum, Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo [Eccli. III, 11]? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur (sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis, aut ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda; vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspicere , sempiternam quoque virtutem eius ac divinitatem ex tanta, tamque ordinata molitione fabricae mundialis, et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari): haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi nulla bonorum immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio. Cuius mundi ita beatitudo describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum [Isai. XXX, 26]. Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI 27 ] [et 28]. Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola; omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui participationem et gratiam consequentur; tenere meritum bonitatis Creatori suo collata non possunt. |
4 | [Bonitas humana divinae intuitu mala.] Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem voluerimus astruere, nonne multa pronuntiari bona in Evangelio legimus, et arborem bonam et thesaurum bonum? Nam et bonum hominem, et bonum servum: quia, non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere [Matth. VII, 18]; et, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona [Id. XII, 35]; et, Euge, serve bone et fidelis [Id. XXV, 21]: et utique omnes secundum se bonos esse cum non dubium sit; si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiatur bonus, dicente Domino: Nemo bonus, nisi solus Deus [Luc. XVIII, 19]. Cuius intuitu etiam ipsi Apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali dicuntur esse a Domino ad eos ita loquente: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se [Id. XI, 13]? Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur; ita etiam iustitia nostra divinae collata iustitiae, panno menstruatae universa iustitia nostra similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae universae iustitiae nostrae [Isai. LXIV, 6]. |
5 | [Lex in se bona, Evangelii intuitu non bona. Minus peccantes, impiorum collatione Scriptura iustificat.] Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, Legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicuntur ordinata per Angelos in manu Mediatoris [Galat. III, 19], et de qua idem apostolus, Itaque Lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum [Rom. VII, 12]; si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo: ait enim, Et dedi eis praecepta non bona, et iustitias in quibus non vivent in eis [Ezech. XX, 25]. Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam Legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est propter excellentem gloriam [II Cor. III, 10]. Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat; ut eos qui multo minus peccaverint, impiorum collatione iustificet, dicens: Iustificata est Sodoma ex te [Ezech. XVI, 52]; et iterum, Quid enim peccavit soror tua Sodoma [Ibid. 48]? et, Iustificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione peccatricis Iudae [Ierem. III, 11]. Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multum etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant. |