monumenta.ch > Augustinus > 101
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat . <<<     >>> SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO CI[Sic Corbeiensis Ms. Editi vero, quas consolationes habebunt? Molestias metuendas.]. De verbis Actuum, cap. X, 1-28, Ascendit Petrus in coenaculum circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare, etc. [Indicat, opinamur, sermonem 23, de versiculo Psalmi 72, seu de visione Dei, qui etiam Carthagine habitus in Mss. notatur, in basilica Fausti.].

1 [Animalia munda vel immunda quos significent. Ad Ecclesiam qui pertineant. Praecepta Iudaica cur legat Ecclesia. Cibus christianus. Vas ostensum Petro, Ecclesia.] Modo cum lectio Actuum Apostolorum legeretur, audivimus quod beatus Petrus circa horam sextam ascenderit in coenaculum: et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem discipulis, ille factus est in excessu mentis: et vidit vas grande velut linteum magnum, quatuor lineis appensum de coelo submitti, ubi erant omnia quadrupedia et serpentia terrae. Et vox de coelo sonuit: Petre, macta et manduca. At ille dixit: Domine, tu scis quia commune et immundum nunquam manducavi. Et vox iterum: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Hoc factum est per ter, et receptum est vas in coelo. Quid ergo significent ista, breviter, si iubetis, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Omnia animalia quae prohibita sunt Iudaeis manducare, signa sunt rerum, et, sicut dictum est, umbrae futurorum: veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quorum autem unum vel utrumque defuerit, non manducent [Deut. XIV, 6 ] [et 7]. In his autem animalibus homines quidam significantur non pertinentes ad societatem sanctorum: fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur; lapsus enim, peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiam doctrinae quomodo pertinet? Quia dicit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum [Prov. XXI, 20]. Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit, ut iam in ore non sapiat, auditionem ipsam sepeliens oblivione. Qui autem in Lege Domini meditatur die ac nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Iudaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam, societatemque sanctorum non pertineant illi qui aut negligentes auditores sunt, aut mores malos habent, aut in utroque vitio reprehenduntur. Sic caetera quae in hunc modum praecepta data sunt Iudaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Iesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut non secundum vanam hanc consuetudinem faciant, sed manducent quod velint cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide et manduca; ut iam non teneret observationem Iudaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est. Sed tamen ut intelligatis, hoc in figura esse monstratum ei, erant in illo vase serpentia. Numquid poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio?
2 [Animalia, Gentes. Petrus figuram gestat Ecclesiae.] Vas illud Ecclesiam significat; quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas extenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et per aliquam haeresim ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro, pertinebit. Ideo enim quatuor lineis submissum est vas illud, quia a quatuor ventis dicit Deus congregandos sanctos suos in finem [Marc. XIII, 27]: quia nunc super omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa Gentes sunt: omnes enim Gentes quae immundae erant erroribus et superstitionibus, et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus; illo adveniente, donatis sibi peccatis, mundae factae sunt. Unde iam post remissionem peccatorum quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cuius personam Petrus gestabat? Petrus in multis locis apparet, quod personam gestet Ecclesiae. Si Petrus figuram gestabat Ecclesiae, et Ecclesia corpus Christi est; recipiat in se quasi in escam suam iam mundatas Gentes, quibus peccata dimissa sunt.
3 [Gentium occisio et manducatio.] Unde misit ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo erant, cuius eleemosynae acceptae mundaverunt eum ad quemdam modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere ad participationem Evangelii accedere, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum. Vas ergo illud dubitationem sustulit Petro; et ideo post illam visionem admonitus est a Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase erant demonstrata: quos tamen iam mundaverat Deus, qui eleemosynas eorum acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi: id est, ut interficeret in eis vitam praeteritam, qua non noverant Christum; et transirent in corpus eius, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et Petrus ipse cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Iudaeo coniungi et accedere ad alienigenas: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quod Deus mundavit, tu ne immundum dixeris.
4 [Linteum, incorruptionis symbolum. Ter de coelo submissum in mysterium Trinitatis. Quatuor lineae, quatuor partes orbis.] Fortasse quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Et ideo qui vult ad mysterium Ecclesiae catholicae pertinere, excludat de corde suo corruptionem malarum concupiscentiarum; et ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia. Quare autem ter de coelo submissum est, nisi quia omnes Gentes in nomine Trinitatis baptizantur, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, et in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum? Quatuor ergo lineae, quatuor partes orbis, et trina submissio mysterium Trinitatis ostendit. Quae res etiam duodenarium numerum Apostolorum ostendit, tanquam ternis per quatuor deputatis: quater enim tria, duodecim fiunt. Et quia per quatuor partes orbis terrae mysterium Trinitatis praedicaturi erant duodecim Apostoli, ideo quatuor lineae tertia vice de coelo demissae sunt.
5 [Recapitulatio.] Sicut ergo supra dictum est, beatus Petrus typum Ecclesiae habuit catholicae. Quod autem ascendit in solarium, hoc significat, quod Ecclesia a terrenis cupiditatibus spiritualiter ascensura erat in altum, et cor sursum habitura, secundum illud quod Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Quod autem Petrus esurivit; hoc significavit, quod Ecclesia salutem Gentium esuriret. Linteum illud quod de coelo demissum est, Ecclesiam significavit. Animalia quae in linteo erant, omnium Gentium praeferebant imaginem. Quatuor lineae quibus vas illud dependebat, quatuor partes mundi, in quibus Christi Evangelium praedicatur, significasse videntur. Quod tertia vice submissum est vas illud, significavit mysterium Trinitatis et sacramentum Baptismatis. Quod autem dictum est Petro, Macta et manduca; hoc significatum est, quod Ecclesia catholica omnes qui in Christum credunt prius occisura, et postmodum manducatura esset; hoc est, occisura esset infidelitatem, ut insereret fidem. Nemo enim potest in Christum credere, nisi prius moriatur quod fuit; secundum illud quod Apostolus ait, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Quomodo enim qui ab haereticis circumveniuntur, vivi devorantur a morte: sic illi qui ad Christum veniunt moriuntur praeteritis, ut vivant futuris; pereunt diabolo, et Christo acquiruntur; moriuntur morti, et feliciter vitae inseruntur. Quam rem ut etiam in nobis pietas divina implere et confirmare dignetur, assiduis orationibus supplicemus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.204r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat . <<<     >>> SERMO CII. De verbis Apostoli, Rom. cap. VII, 15, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago .
monumenta.ch > Augustinus > 101