Augustinus, Sermones, 11, SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat .
1 | [Charitas fervens priorum fidelium. Fraternitas charitatis maior quam sanguinis.] Legimus in libro qui Apostolorum Actibus adscribitur, tantam sub memoratis viris devotionem plebis fuisse, ita populi Christiani floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum propriam sibi defenderet, et nemo suum aliquid vindicaret; sed iure fraternitatis essent illis cuncta communia: scilicet ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae; hoc est, ut quibus erat una fides, esset una substantia, et quibus erat communis Christus, communis esset et sumptus. Nefas enim putabant religiosi viri, eum sibi participem non adsciscere in substantia, qui particeps esset in gratia; atque ideo fraternitate charitatis omnibus communiter utebantur: nisi quod maior est fraternitas Christi quam sanguinis. Sanguinis enim fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est, Erat autem credentium cor atque anima una. Vere ergo frater ille est, qui tam corpore quam unanimitate germanus est: verus, inquam, frater est, cuius idem spiritus et voluntas in fratre est. Melior ergo est, sicut dixi, fraternitate sanguinis Christi fraternitas: quoniam interdum illa sibi inimica est; Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est: illa inter se communia cum aemulatione dividit; haec etiam cum gratulatione communicat: illa in consortio saepe despicit germanum; haec assumit frequenter alienum. Tanta ergo, sicut dixi, illo in tempore christianae plebis devotio fuit, ut nemo domum suam diceret, nemo proprium aliquid vindicaret, sicut ait sanctus Lucas, dicens: Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat. Non enim, inquam, erat quisquam egens inter ipsos. Beata igitur plebs, quae dum plures in Christo habet divites, nullum in saeculo habet indigentem: et quae dum aeternas cogitat divitias, a fratribus temporalem repulit paupertatem. Vendebant enim, sicut ait Scriptura, praedia et domos suas; et pretia venditorum ante pedes Apostolorum ponebant, ut erogaretur, prout cuique opus erat. Videte sanctorum virorum fidem, quemadmodum propter Christum toto se exspoliabant patrimonio, et nihil sibi reliqui faciebant: non enim verebantur ne esurirent ipsi, dum timebant ne alius esuriret. |
2 | [Charitas iam refrigescens. Vere dives vix iam invenitur.] Haec igitur sub Apostolis fuit in plebe devotio. Modo quid simile reperimus? Et certe idem Christus in nobis; sed non idem animus in nobis: eadem in plebe fides; sed non in plebe est ipsa largitio. Ita alter de alterius inopia non cogitat; ut illud sit quod dicit Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est [I Cor. XI, 21]. Nam plerique Christiani non solum propria non distribuunt; sed etiam diripiunt aliena: non solum, inquam, colligentes pecunias suas ad pedes Apostolorum non deferunt; sed etiam confugientes fratres suos retrahunt a pedibus sacerdotum. Nunc est illud tempus, quod describit beatus apostolus dicens: In novissimis diebus abundabit iniquitas multorum, et refrigescet charitas [Matth. XXIV, 12]. Modo enim abundant avaritia et iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabant: et refrigescit charitas fraternitatis, quae prius Christi amore fervebat. Tanta enim sub Apostolis fraternitatis dilectio fuit, ut tunc in conventu suo non inveniretur indigentia: tanta autem modo Christianitatis dissimulatio est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem; locupletem autem non tam facultatibus dico vix inveniri, sed operibus. Ait enim Apostolus, Divites sint in bonis operibus [I Tim. VI, 18]. Locupletem enim in Ecclesia intelligi voluit, qui dives in Christo est. Nam et ibi quod ait, sub Apostolis neminem indigentem fuisse, ostendit utique tota eos gratia fuisse fide praeditos, ut omnes coelestium divitiarum abundaverint largitate. Raro igitur hoc tempore invenimus in christiano populo locupletem; et si plerique in domibus auro sint divites, tamen in Ecclesia iustitia sunt mendici. |
3 | [Illiberalis eleemosyna. Ananias fraudis et sacrilegii reus.] Dum enim circa pauperes non pro eo quod praevalent operantur, nec hoc est gratum quod offerunt, nec illud est satiabile quod reservant. Dicit Dominus ad Cain, cum offerret munera: Si autem recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, quiesce [Gen. IV, 7, sec. LXX]. Sic et tu, christiane, non recte dividis, qui de tanto auro tuo maiorem partem mammonae servas, quam Domino largiris. Sic namque Ananias in Actibus Apostolorum, dum putat se recte offerre, et non recte dividit, pecuniam quam obtulit, perdidit; et quam domi reservavit, amisit: pecuniam, inquam, pariter perdidit et salutem. Dum enim ex eo quod promiserat partem subtraxit, sacrilegii simul condemnatur et fraudis: sacrilegii, quod Deum in pollicitatione fefellerit; fraudis, quod integris muneribus portionem quamdam putaverit subtrahendam. Ait enim apostolus Petrus, Non es mentitus hominibus, sed Deo [Act. V, 4]. Si ergo, fratres, Ananias condemnatur, quod non totum dederit quod de suo ipse promiserat; quid censemus de eo qui non vult reddere quod aliis repromisit? Videte ergo et vos, fratres, quid promiseritis Deo, cum primum fidei gratiam percepistis. Ecce abundant in civitate nostra hospites: facite quod polliciti estis; ne dicatur et vobis quod Ananiae dictum est, Non mentiti estis hominibus, sed Deo. |