monumenta.ch > Augustinus > 99
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Ioannis, cap. XIV, 27 . <<<     >>> SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCIX[Plures Mss., et sensu adhuc puerili contemperari, etc. Ex iisdem unus, non potuisse.]. De verbis Actuum, cap. III, 1-8, Petrus et Ioannes ascendebant in templum, etc. [Plures Mss., suscepisti.].

1 [Paupertatis evangelicae commendatio.] Post resurrectionem Christi, quorum operum patrocinio praedicatio Apostolorum muniatur, lectio quam audistis exposuit. Ascendentes, inquit, Petrus et Ioannes in templum, materiam sermoni, id est, praedicationi ingressum, per signa praepararunt. Praecedere quippe stupor debuit, ut mirandae rei expositio sequeretur. Fulgor [Duo Mss., quae separabiliter demonstrentur.] ergo signorum populorum corda percussit. Nam erat quidam a nativitate sua claudus, qui portabatur manibus, et mendicabat, inquit, ad Speciosam portam templi: qui cum ingredientes vidisset Apostolos, eleemosynam ex more poscebat. Sed cum in eum convertissent intuitum, nihil claudus ultra notum solamen opperiens, credidit affluituram vilem de Apostolorum manibus largitatem. Sed Petrus apostolus ait ad eum, Intende in nos. Quos cum respexisset, Argentum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Verborum ipsorum ordinem debemus diligenter exponere. Neque enim pertinebat ad rem, cum virtutum divitiae sequerentur, ut census pauperies narraretur, nisi ipsam virtutem voluisset Apostolus cum sui attestatione proferre. Ne enim mirareris possessorem virtutum, ante professus est abrenuntiationem divitiarum. Iuste namque sequebatur, ut largiretur signa, qui opes contempserat. Quid hac paupertate ditius? quid hac virtute pauperius? Testimonium ergo virtutis secutura est professio paupertatis. Unde et Apostolus loquebatur, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Quid igitur hac paupertate ditius? Argentum et aurum non habeo. Sed quid habet, qui argentum non habet? Eloquium vehemens, eloquium igne purgatum: qui aurum non habet, fidem habet.
2 [Auri vilitas. Cur ita abstrusum.] Videamus quid amplius coruscet aurum, quod ita est in abscondito; ut illud videatur providens hominibus natura damnasse, nec exposuisse rem succensuram oculos cupidorum: atque ut adiuvaretur paupertas difficultate parandarum divitiarum, cum labore fecit quaeri, quod noluerat inveniri. Ergo videamus: qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet, virtutem habet. Expendamus quod diximus, quid amplius coruscet aurum, quod aerumna perquirit, quod avaritia cupit, quod sollicitudo custodit; aurum materia laborum, periculosa res possidentium; aurum enervatio virtutum, aurum malus dominus, proditor servus. Ergo qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet. Videamus, ut diximus, quid amplius coruscet aurum, quod nemo tutum habet, nisi qui semper abscondit; aurum, quod in perniciem domini fulget; aurum, quod per tenebras quaeritur, per tenebras custoditur; aurum, cuius inquisitio damnatos habet, cuius amor Iudam fecit, et ne alicui sit nomen ignotum, de apostolo proditorem; aurum, quod apud avarum animum praefertur et Christo: in cuius appetitu congrua Magister Gentium auctoritate detonuit dicens, Avaritia quae est idolorum servitus [Ephes. V, 5]. Quid ergo amplius refulget aurum, quod sordidus dominus habet; aurum, quod amplius cruciat apud quem largius fuerit; aurum, quod amanti se nihil de sua possessione permittit, refundens ei reatum suum, cui usum suum negat gravis acquisitio [Hic apud Lov. additur, et vos in me; quod ab aliis libris abest.], aerumnosa possessio?
3 [Auri damnatur usus, non natura. Periculose possidetur; fructuose abdicatur.] Nec tamen cum haec dicimus, Dei creatura damnatur: sed quoniam obcaecata prudentia hominum id in magnum pretium receptum est, iam in infamiam rei redundat, quidquid de mala cupiditate suscipitur. Ideo ergo res illa vituperatur, ut avaritia condemnetur. Caeterum Dominus ait per prophetam, Aurum et argentum meum est [Aggaei II, 9]. At si per se mala res esset, Dei esse non posset. Verum praebet materiam misericordiae apud bonos animos; et novo genere tunc magis prodest, quando contemnitur; ut ipsa sui conditione testetur quoniam mala est rei eius possessio, cuius abdicatio fructuosa est. Praebet ergo materiam subveniendi: Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum [Psal. CXI, 9]. Vis ergo nosse quam iusti iudicis res sint aurum et argentum? Avarus inde torquetur; inde misericors adiuvatur. Exerceatur ergo rei contemptus per contemptum utilis. Ad possessionem eius non omnes idonei; ad contemptum eius omnes idonei. Nemo ergo non potest inter eos reputari, qui disperserunt tribueruntque pauperibus, iustitia eorum manet in aeternum: nemo non inter eos reputari potest, qui bene voluerit per fugacium rerum despectum placere Deo.
4 [Paupertatis pretium.] Magnae felicitatis est conditio Christianorum, quibus claritudo regni in paupertate posita est. Possidere quod cum labore requiritur, paucorum est: contemnere quod cum fructu contemnas, omnium est. Felicitas ergo magna Christianorum, quibus datum est ut paupertate faciant pretium regni coelorum. Non tibi displiceat paupertas tua: nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam locuples sit? Coelum emit. Quibus thesauris conferri possit, quod videmus paupertati indultum? Ut ad regnum coelorum veniret dives, possessione sua obtinere non posset: nunc obtinet ut contemptu perveniat. Multo ergo plus fulget fides quam aurum. Aurum latebris tenebrescit amicum [Am. Er. et aliquot Mss., commemoro, recole. Fossatensis Ms., recole, commemoro.]; fides ingenito splendore conspicuat: aurum tuto prodi non potest; fides bono publico semper fulget, dignitatem fidei fiducia ipsa testatur: aurum nec inter convenientes tutum est; fides etiam inter pugnantes secura est.
5 [Pauperis divitiae.] Quid ergo donavit Apostolus pauper censu, dives fide, lectionis ordo proloquitur. Aurum et argentum non est mihi. Sed pro his quid habet? Quod autem habeo hoc tibi do: in nomine Iesu Christi surge et ambula. De effectibus pretia rerum aestimentur. Qui aurum donabant, implebant pauperis ventrem, maius onus pedibus debilibus futurum, solabantur infirmitatem, sanitatem reddere non valebant. Ille autem qui aurum non possedit, sanitatem dedit. Deo dives est, inops auri. Aurum et argentum non habeo: ideo igitur tantas virtutum opes praetulit. Quod habeo hoc tibi do; in nomine Iesu Christi surge et ambula. Hoc plane non in marsupio, sed in animo tenebatur. Quid ei dedit? In nomine Iesu Christi surge et ambula. Pauperem hominem expavit infirmitas aequa lege et aequa potentia reges captivosque constringens: non potuit sustinere iussionem pauperis regibus dominans. Parum est quod infirmitatem nominamus; pauperis imperium etiam natura non pertulit. Ille enim claudus erat ex utero matris suae. Debilitas itaque quam ei in vexerat nativitas, vi pauperis iubentis exclusa est: quod profecto non fieret, nisi pauper Apostolus plenus esset illo Deo, qui est auctor naturae. Nihil ergo hac ditius paupertate. Quid donat, qui aes non habet? Virtutem largitur, gratis confert. Quid enim non potest? In nomine Iesu Christi surge et ambula. Obedientiae subditur, quod ex necessitate veniebat. Dicitur homini, Surge, quod semper optabat: sed quoniam naturalibus vinculis impeditus erat, non poterat quod volebat. Nunc autem tanta facilitate insensibilia serviunt, ut ad nutum iubentis illa pedum infirmitas avolaret. Surge et ambula. Et surrexit, inquit, continuo et stetit. Animo imperatur, et pedes serviunt: Exsilient, inquit propheta, tanquam vituli de vinculis laxati [Malach. IV, 2].
6 [Resurrectionis velocitas. Et consolidatae sunt bases pedum eius.] Quanta velocitate res agatur, attendite. Vix aures debilis sermo intraverat iubentis, et continuo vis sanitatis irrupit, et exclusa infirmitate usui membra redduntur. Testimonium velocis resurrectionis est velocitas ex debilitate surgentis. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent, et nos immutabimur [I Cor. XV, 52]. Futura metire de factis. In quanto momento mortui excitentur, debilibus a natura crede vestigiis. Surrexit: consolidatae sunt, inquit, bases pedum eius. Parum erat quod dicebatur in usum claudus redisse: virtus ei cum sanitate restituitur. Non enim dixit, Restitutae sunt; sed, Consolidatae sunt bases: tam abundantem recipiunt sanitatem, ut ferant laborem. Exsiliens, inquit, ambulabat. Saltus frequenter etiam sanis gravis est. Non senserunt illi pedes pigra remedia, nec velut unguenti modo lita vestigia revocantur: ad momentum vis medicinae irrumpentis ostenditur, signaturque fuga infirmitatis exclusae. Sic exsilit qui sanatur a paupere.
7 [Caro bonae naturae est, et a Deo. Vitium omne in voluntate.] Sanatur ergo ab Apostolis caro: hoc ipso indicans, quid a Deo suo conditore mereatur. Convincantur itaque signis omnibus Manichaei: cuncta salutis genera, quae carni deferuntur, testimonium bonae naturae sunt. Digna enim divino opere comprobantur, quae non creduntur indigna beneficiis. Nomen auctoris sui membra cognoscunt, cum eis dicitur, In nomine Iesu Christi surge et ambula. Si esset caro a diabolo, nomen Christi formidare potuisset. Obsequium sanatorum, testimonium Conditoris est. In nomine Iesu Christi surge et ambula. Intulerat natura debilitatem: ad ipsam quodam modo invocati nominis auctoritas destinatur. Cognoscit qui iusserit, obsequiturque suo Domino, refragaturque contrario. Si caro a diabolo est, expugnanda est a Christi discipulis, non curanda. Si rationem interroges, obligandum est quidquid inimicum est. Nolo hoc solum cogitationi credas: divina ad hunc sensum succurrat auctoritas. Dominus ait in Evangelio: Nemo ingreditur in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem [Matth. XII, 29]. In suis ergo erat operibus diabolus alligandus: nunc autem non colligatur diabolus, sed honoratur, si res eius per signa curatur. Magni beneficii debitor Christus carni est, si quod possit, in eius salute monstravit. Non esset materia loquendi, nisi testimonium misericordiae caro curata fecisset. Suffragatur praedicationi Christi caro, in ipsa est administratio signorum. Claudus surgit, ut Apostoli loquantur. Diximus, quoniam si huius Dei opus caro non esset; ille claudus non erat in pedibus sanandus, sed in brachiis colligandus. Nunc autem surgit claudus, ut Apostoli loquantur, praeitorque fit praedicationis: ut Christi Evangelium sonet, claudus exsilit. Impudenter Apostoli fecerunt, si Dei eorum opus caro non est: nunc autem quoniam id dicere sacrilegium est, non faciunt Apostoli impudenter. Caro igitur opus Dei est: cum formatur, opus Dei est: cum conditur, opus Dei est: cum producitur, Dei opus est: cum regeneratur, opus Dei est: cum signatur, opus Dei est: cum curatur, opus Dei est. Quid debet diabolo toties res Dei? Irrideantur ergo Manichaei, et propter honorem Dei carnis natura laudetur; atque omne vitium in voluntate ponatur, spes emendationis hominibus suggeratur, ut se intelligant non carnis necessitate, sed tantum voluntatis pravitate delinquere. Nos autem carnem divino adscribimus operi, quam videmus in Christi resurrectione divini consortii gloriam consecutam, quam a Christo conditore suo suscepit, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.111r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Ioannis, cap. XIV, 27 . <<<     >>> SERMO C. De verbis Actuum, cap. IV, 32-35, Nemo quidquam ex eo quod possidebat, suum proprium esse dicebat .
monumenta.ch > Augustinus > 99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik