Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCVIII. De iisdem verbis Evangelii Ioannis, cap. XIV, 27 .
1 | [Pax, haereditas Christi. Pacificus, filius Dei.] Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator et Dominus noster, cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis quasi speciale munus illis commendavit, dicens, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire: hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione promisit. Atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in eius pace esse et manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit. Cuius pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. Et si filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse iam coepit; non vult filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti: negat Deum sibi patrem, qui pacificus esse contemnit. Pacificos ergo esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. |
2 | [Pax cum quibus servanda. Pacis effectus.] Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem sempiternam proficit: pax quae in diabolo est, ad perpetuam venit perditionem. Pax cum bonis, et bellum cum vitiis semper habendum est: mala siquidem impiorum hominum odio habenda sunt. Nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt . Pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite [Zach. VIII, 19]. Pax plebis sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. Omnibus viribus pax est custodienda, fratres; quia semper in Deo manet, qui in pace sancta manet, et cum sanctis Dei societatem habet. |
3 | [Sacerdotis munus. Sine pace accepta non est oratio vel oblatio.] Sacerdotis est, in pace populum admonere quod debeat agere; populi est, in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; plebis, audire ne faciat: atque unitatis vinculum omnes debent praelati simul et subditi in fide et dilectione per omnia servare: quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio, nec plebis oblatio. Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari. De qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum [Matth. V, 23 ] [et 24]. |
4 | [Pax et unitas saepe in Scripturis commendatae.] Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos [Ioan. XVII, 11]. Unde et Apostolus fideles adhortatur dicens, Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes [I Cor. I, 10]: et item, Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio [Rom. XIII, 13]. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia [Ephes. IV, 30]: item alibi ait, Sustinentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae [Ibid. 2-4]. Haec itaque unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura quae dicit, Turba autem eorum qui crediderunt, una anima et mente agebant [Act. IV, 32]: et iterum, Et erant perseverantes omnes unamines in oratione, cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius [Id. I, 14]. Et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant. |
5 | [Charitatis diminutio, fidei defectus.] In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. Domus tunc venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant [Id. II, 45]: at nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in Evangelio suo dicens ait: Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra [Luc. XVIII, 8]? Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides est. Nemo futurorum metum cogitat. Diem et iram Domini, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quae metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit, omnino non metuit: si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet. |
6 | [Vigilantia.] Excitemus nos, quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales nos esse ipse praecepit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes: et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit, aperiant ei: et, Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes [Id. XII, 35 37]. Accinctos nos esse oportet: ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat; ut ipsum lumen nos ad lucem charitatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis eius aeterna pace et perpetua felicitate fruamur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |