1 | Pax quid sit. Quid faciat. Qualis sit. Iactura illius quanta. Contumaciae crimen. Discordia. Domini vox est, fratres charissimi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. De pace dicturi, prius quae pacis sint commoda, videamus. Est pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita. Non quaerit alienum, nihil deputat suum; docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a sancto Spiritu alienus efficitur. Respuit enim munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit observare. Non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Contumaciae ergo crimen est, quod iubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Quid tibi commune cum discordia, christiane? Quid simultates amas, quod auctori pacis placere non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Initio manque inimicitias in protoplastum dum serpens exerit, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur; dum Adam cupit decipere, ipse primitus iugulatur. Quare aut Christi charitatem amplectere, christiane, aut discordiae auctori de similitudine operum parem te esse cognosce. Sermo idem fusior, sicuti habetur in Regio Ms. necnon in Colbertino, in quo praefigitur titulus iste: 'Sermo sancti Augustini in Coena Domini, de pace discipulis commendata.' Domini est ista vox, Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. De pace dicturi, prius quae sint pacis commoda audiamus. Est enim pax serenitas mentis tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est enim quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iram: superbos calcat, humiles amat, discordias sedat, inimicos concordat, placita cunctis. Non quaerit alienum, nihil deputat suum. Docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli, nescit inflari: humilis omnibus, mitis est omnibus. In ipsa requies, in ipsa tranquillitas. Pax quae exercetur in christiano, consummatur in Christo. Hanc qui amaverit, Dei haeres est; qui contempserit, Christo rebellis est. Dominus enim Christus ad Patrem remeans, haereditarium bonum, id est, pacem suam, suis cultoribus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis. Hanc pacem qui acceperit, teneat; qui perdiderit, repetat; qui amiserit, exquirat: quoniam qui in eadem pace inventus non fuerit, abdicatur a Patre, exhaeredatur a Filio; et exutus et nudus, invenietur ab eodem Domino alienus. Respuet munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamento noluerit inservire. Pacem quam Christus dimisit, christiane, amplectere: haereditati Dei ut cultor adhaere, voluntatem Domini in te transfusam ostende. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. Scriptum est discordibus, scriptum est inimicis, Filius esse nisi pacificus non potest; inimicos abdicavit, qui pacificos filios fecit. Aut enim datam pacem, christiane, conserva, aut gloriam tibi salutis ablatam, si non amaveris pacem, cognosce. Non potest promissa Christi percipere, qui cum fratre noluerit concordari: non potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Si de nobis a Christo vicaria passio peteretur, et Filii Dei sanguis, qui pro nobis effusus est, ad pensandum nostro sanguine quaereretur; quanta instantia vel officio fuerat festinandum, ut et iussa tantae maiestatis expleres, et vicaria passione dependere gauderes, et pro morte vitam acquirere, et passione reciproca compensare? At nunc quomodo poteris pro Christo animam ponere, qui pacem ab eodem delegatam nolueris conservare? Contumaciae crimen est, quod iubetur contemnere, quod praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Pax enim Christi est bonum; discordia diaboli malum: auctori respondet, qui de utroque alterutrum eligit. Quid tibi cum discordia, christiane, quae principem suum diabolum interemit? Quid amas simultatem, quae placere auctori non potuit? Quid exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille, qui eas primus invenit? Inimicitias in protoplasto dum serpens exercet, interficitur; dum homini invidet, ipse prosternitur, dum Adam decipit, iugulatur. At contra Christus tantum homini charitate adhaesit, tantum eum unica benignitate amavit, ut eum commendaret Patri, sociaret sibi, dum carnem propter ipsum descendens induit. Scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur, autem illum, qui sunt ex parte illius [Sap. II, 24, 25]. Non cadat in christianum, quae cadit in diabolum: quia christianum condecet conservare, quod eum constat a Domino didicisse. Qua de re autem Christi charitatem amplecti debemus, ut cum illo in aeterna beatitudine vivere possimus. Amen. |