Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCVI. Rursus in Evangelii Ioannis cap. XI, 1-44, de suscitatione Lazari .
1 | Licet omnes virtutes quas in terris Dei Filius maiestatem suam proditurus implevit, mirari tantum homines valeant, ut verbis definire non possint: excedit tamen omne miraculum, quod Christus circa Lazarum fecit, cui non aegro reddidit sanitatem, nec debilitatis languore viribus medelam protinus verbo restituit, non denique reliquias animae adhuc possidenti vitam rursus reddidit; sed iam sepulto, iam monumentis recondito, iam legitimis temporum spatiis adscripto inferis inquilino, ab ipsa sede pallente, destructa lege tartarea, mancipium mortis redire iussit ad superos; et post concilia stridentium umbrarum, post profundas noctis aeternae caligines, vitam ducere, in convivio discumbere, frui discumbentium colloquio, prandere et gaudere fecit: atque ut miraculum divinae virtutis accresceret, dum convivis interrogantibus tristia loca poenarum , sedesque alta nocte semper obscuras, Lazarus indicat diligenti narratione per ordinem; diu quaesiti longisque temporibus ignorati invenerunt tandem inferi proditorem. |
2 | Nec leves iam praecesserant in multis curationibus diversae virtutes. Neque enim levia sunt vel ludicra praeter Lazarum quae Christus implevit: quod claudi redintegratis gressibus cucurrerunt, et accepto beneficio sanitatis Domino gratias retulerunt; quod manci utrasque manus ad coelum cum laudibus levaverunt; quod resoluta sunt mutis claustra linguarum, et post horrificum vocis inarticulatae mugitum, vinculo nodatae linguae disrupto, ex ore dividuo sensibilia verba processerunt; quod caecus recepit lumen, quod violentus dolor nube crassi humoris obscurans ab orbium sede rapuerat; et noctem funeratae frontis excutiens, dum totum recipit visum, resurrectionem caecus meruit oculorum. Recepit hic quidem oculos, alter accepit; et quod natura non dederat, manus Christi formavit. Imposuit enim fronti pulverem sputo conspersum, et ad tactum sacrae manus operis disciplina festinans luciferas gemmas orbibus praeparatis infixit; et quod natura non dederat, Christus artifex integravit. Haec omnia cunctis fuere miraculo, dum fiebant. Quis enim protinus saxeus mirari non cogatur, cum omnia damna membrorum non medicinae pigmentis, nec arte aliqua, nec remediis, sed solo tantummodo videret sermonis imperio restituta? Parva haec tamen ad Christi potentiam videbantur, nisi amicus Christi Lazarus moreretur. Quem ideo Christus vitae naturae restituit, ut mutaret naturam, et vitae ordinem verteret, ut unus homo semel nasci, et bis mori disceret, ut conditionem mortis nova resurrectionis lege turbaret. |
3 | Invadit igitur Lazarum pernicies inimica languoris, et fornace febrium anhelum corpus exurens, miserandi hominis robur quotidie edax incendium absumebat. Iacebat visceribus anhelis exaestuans, crebrisque singultibus corpus excussum, migraturam de domo corporis animam promittebat. Non amici, non consilia, non fomenta, non artis magisterio remedia provisa succurrunt: omnia enim quae pro salute data fuerant, in contrarium vertebantur. Languor enim iste non aliquo remedio, sed sola morte fuerat finiendus: et mors ipsa per resurrectionem Christi vincenda. Aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes iuvenis, aegrotantis lectulo iugiter inhaerebant. Fovebant vero iacentem talibus frequenter alloquiis: Patienter, inquiunt, sustine, fortiter dura, noli desperatione corruere. Dum enim languorem istum fortitudine toleras, cum sustines, cum foveris, venit inter haec Christus, ut credimus; forsitan et sanaberis. Sed quid vos, o Maria et Martha, pro germano tantus dolor exurit? quid iugibus suspiriis optatis mori cum fratre? In contrarium potius vota pectoris immutate, precamini crementa languoris, augmenta febrium quaerite, et ut in extrema vitae limina tempestas morbi saevientis citius impingat, optate. Frater enim vester Lazarus, cuius ingemiscitis tanto affectu languorem, nisi mortuus fuerit, non recipiet sanitatem. |
4 | Urebat igitur aegrotum febris assidua, edax flamma penetrabili vapore siccabat. Incumbit quaestionarius corpori dolor, totus homo saevientium morborum oneribus premitur; ut corporis vinculis anima resolvatur. Vicit tandem succum corporis aegritudo, et caminus febrium extremo divortio de sede corporis animam compulit emigrare. Scindebant Maria et Martha germanae vestes, laniabant iratis unguibus genas, spargebant evulsos crines, ululatibus astra pulsabant: et tamen incumbentes funeri, amplexaeque corpus exanime, inania figentes oscula, saepius hoc dicebant: Poteras, miser, nec aegrotare, nec mori, si nulla ratio fecisset Christum absentem. Inter omnes enim quibus sermone medico desiderata concessit, si te quoque languentem contingeret aut videret: non te frigidi corporis sopore oppressum, non spoliatum lumine videremus: imo illo praesente non tibi febris accederet, non invaderet dolor, non aegritudo vastaret. Tanta est enim illius omnipotentia; ut etiam iam mortuus resurgeres, si veniret. Procedit interea funus, longoque ordine tristibus obsequiis decoratum infertur sepulcris: absconditur cavato saxo, luctuosisque vocibus conclamatur. |
5 | Venit igitur ad Bethaniam Christus, claustra mortis divina potentia destructurus. Occurrunt lacrymosae sorores, funus hominis contestantes, Dei auxilium requirebant (erat enim ei insitus amor Lazari, erat sororum eius quaedam dilectio apud Dominum), de servitiis amoris sui pignus intrinsecus deponentes, in visceribus habere Dominum videbantur. Sed interrogat de lacrymis Deus; et licet sciret quid contigerit, tamen ex illarum voce optat audire. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, mortuus est. O invidia! o infidelis conventio! Te adhuc posito in saeculo, Lazarus amicus tuus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patiatur? Parum est si tibi non soli superi serviunt: ecce tuum dilectum inferi rapuerunt. Lazarus, inquiunt, quem diligebas, moritur. Exclusit humanitatis consuetudinem, et vox illa mortalitatis dicit: amicus Dei plus debuit vivere; sed moritur. |
6 | Dominus noster Iesus Christus intendens in lacrymas mulierum, quae iugibus suspiriis optabant mori cum fratre, ad mausoleum Lazari una cum discipulis suis vel prolixis turbis accelerat. Iam enim intra cavatum saxum quatuor dies habuit ut iacebat, iam fluescentium membrorum teterrimus foetor prohibebat accessum, iam in concavis orbibus tabido situ marcescentes resederant oculi, iam deficiebat narium mollitudo, iam rictus oris dentibus nudatis horrebat, iam nudata cute, laxa temporibus cerebri sedes tegmine attenuato pallescens, capillis subinde rarescentibus apparebat; iam Maria et Martha sorores Lazari, quae Christum frequenter resuscitasse mortuos viderant, fratrem suum posse resuscitari penitus non credebant. Ibi vere Christus probatus est Deus, ubi tantum fecit, quantum ausa non est etiam ipsa fides optare. Et commotus spiritu dixit: Ubi posuistis eum? Non tamen locum sepulti ignorare credi debuerat; sed fidem populi approbare volebat. Venit igitur Christus ad monumentum in quo Lazarus dormiebat, et non tanquam mortuum, sed tanquam sanum, tanquam vivum, tanquam audire paratum, de sepulcro protinus evocavit. Lazare, inquit, prodi foras. Ideo dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire. Clamat tamen ad monumentum; turbant se inferi, exspectant audientiam omnes mortui, quaerunt sua nomina vocitari: Ne, inquiunt, et nos Dominus suscitabit? Ubicumque Christus steterat, patebant inferi. Subito una vox intercepit caeteros, Lazare, veni foras. Non dilatio ulla retinet resurgentem, non tardant reditus animae, non impediunt vincula sepulturae. Involutus linteis, nodisque lineis irretitus, voce Christi citius egreditur, surgit, ambulat, currit. Et ne quid quisquam deesse diceret resurgenti, praesentibus cunctis agit gratias Redemptori. |