Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCV. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XI, 1-44, Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno suscitem eum, etc. .
1 | [Divinitas Christi demonstratur in suscitatione Lazari. Apostoli non suscitarunt mortuos virtute sua.] Multis quidem signis ac virtutibus Dominus ac Salvator noster Christus Iesus divinitatis suae potentiam declaravit, sed maxime in Lazari morte, ut in praesenti lectione audivit Dilectio vestra; ostendens se esse de quo scriptum erat, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob [Psal. XLV, 8]. Quas tamen virtutes Dominus ac Salvator noster duplici genere operatus est; et corporaliter et spiritualiter, id est, visibiliter et invisibiliter, ut per visibile opus invisibilem virtutem ostenderet. Superius caecum a nativitate lumine oculorum illuminavit visibili opere [Ioan. IX, 1-7], ut invisibili illa virtute caecitatem Iudaeorum cognitionis suae lumine illustraret: in praesenti vero lectione Lazaro mortuo vitam donavit, ut incredula corda Iudaeorum de morte peccati suscitaret in vitam. Denique multi Iudaeorum propter Lazarum Christo Domino crediderunt. Cognoverunt enim in resurrectione Lazari manifestam Filii Dei potentiam: quia morti potestate propria imperare non est conditionis humanae, sed divinae naturae. Legimus quidem et Apostolos mortuos suscitasse [Act. IX, 40; XX, 9, 12], sed illi ut suscitarent, Dominum oraverunt; suscitaverunt autem non sua virtute, nec sua potestate, sed invocato nomine Christi, qui morti ac vitae dominatur: Filius autem Dei Lazarum virtute propria suscitavit. Denique ut ait Dominus, Lazare, exi foras; statim ille egressus de monumento est: neque mors tenere poterat, quem Vita vocabat. In naribus humor sepulturae erat: Lazarus vivus astabat. Non exspectavit mors iteratam vocem Salvatoris audire; quia virtutem vitae ferre non poterat: sed ad unam vocem Domini mors et corpus Lazari de monumento, et animam dimisit de inferno; et totus Lazarus de monumento vivus processit, qui totus ibi non fuerat. Tardius quis de somno suscitatur, quam Lazarus de morte. Humor corporis adhuc erat in naribus Iudaeorum; et Lazarus vivus astabat. Sed iam caput lectionis ipsius videamus. |
2 | [Cur Christus de Lazari morte gaudet et flet. Lacrymarum Christi virtus.] Ait ergo Dominus ad discipulos suos, ut audivit in praesenti lectione Dilectio vestra: Amicus, inquit, noster Lazarus dormit; sed vado, ut a somno suscitem eum. Bene dixit Dominus, Amicus noster Lazarus dormit; quia vere de morte velut de somno erat surrecturus. Sed discipuli ignorantes cur hoc Dominus dixisset, aiunt ad illum: Domine, si dormit, sanus erit. Tunc respondens, ait illis manifeste: Lazarus mortuus est; sed gaudeo propter vos, ut credatis, quia non ibi eram. Sed si gaudere se dicit hic Dominus propter discipulos de Lazari morte, quid est quod postea flesse refertur in Lazari morte? Sed advertamus rationem gaudii, et lacrymarum. Gaudebat Dominus propter discipulos; flebat propter Iudaeos. Propter discipulos gaudebat; quia per resurrectionem Lazari confirmari habebat fides ipsorum in Christo: propter Iudaeorum flebat incredulitatem; quia nec resurgente Lazaro, Christo Domino fuerant credituri. Aut forte idcirco flevit Dominus, ut lacrymis suis mundi peccata deleret. Si Petrus potuit lacrymarum suarum fusione propria peccata abstergere, cur non credimus lacrymis Domini mundi peccata deleta fuisse? Denique post lacrymas Domini multi ex populo Iudaeorum crediderunt. Vicit ex parte incredulitatem Iudaeorum dominicae pietatis affectus, et discordes mentes eorum mollivit prima fusio lacrymarum. Et idcirco forte utrumque de Domino in praesenti lectione refertur, quod et gavisus sit, et flevit: quia qui seminat in lacrymis, ut scriptum est, in gaudio metet [Psal. CXXV, 5]. Lacrymae ergo Domini gaudia mundi sunt: quia idcirco ille lacrymas fudit, ut nos gaudia mereremur. Sed redeamus ad ordinem. |
3 | [Christus absens simul et praesens Lazari morti.] Ait ergo ad discipulos suos: Amicus, inquit, noster Lazarus mortuus est: sed gaudeo propter vos, ut sciatis, quia non eram ibi. Advertamus et hic mysterium, quomodo non se illic Dominus fuisse dicit. Cum enim dicit manifeste, Lazarus mortuus est; praesentem se illic fuisse, evidenter ostendit. Neque enim hoc dicere Dominus potuisset, nullo sibi nuntiante, nisi praesens fuisset. Quomodo enim in loco, ubi Lazarus mortuus est, praesens non erat Dominus, qui omnia loca totius mundi divina potestate circumvenit? Sed hic quoque Dominus ac Salvator noster sacramentum in se carnis ac divinitatis ostendit. Non erat ibi secundum carnem: hic erat secundum divinitatem; quia Deus ubique est. |
4 | [Cur Deus interrogat de rebus quas non ignorat. Ob culpae confessionem salvatur Adam, ob negationem Cain damnatur.] Cum ergo venisset Dominus ad Mariam et Martham sororem Lazari, videns turbam Iudaeorum, ait: Ubi posuistis eum? Numquid nesciebat Dominus ubi positus esset Lazarus, qui absens mortuum Lazarum pronuntiaverat, et qui divinitatis suae maiestate ubique erat? Sed hoc Dominus ex veteri consuetudine fecit. Nam et Adam similiter ait: Ubi es, Adam [Gen. III, 9]? Non quia nesciret ubi esset Adam: sed idcirco interrogavit, ut peccatum suum Adam ore proprio confiteretur, ut posset peccati veniam promereri. Interrogat et Cain, Ubi est frater tuus Abel? Et ille dixit, Nescio [Id. IV, 9]. Non quia nesciret ubi esset Abel, idcirco interrogavit Cain: sed ut cum ille negaret, parricidium eius argueret quod in fratrem commiserat. Denique Adam, quia interroganti Domino confessus est peccatum quod commisit, veniae redditus est: Cain, quia negavit parricidium quod commisit, aeterna poena damnatus est. Sic cum hic dicit Dominus, Ubi posuistis eum? non idcirco interrogat, quia nesciret ubi positus esset Lazarus: sed ut turba Iudaeorum ad monumentum Lazari sequerentur: ut videntes divinam Christi potentiam in Lazari resurrectione, ipsi adversus se testes existerent, si tantae virtuti non crederent. Dixerat enim illis superius Dominus: Si mihi non creditis, vel operibus credite, et cognoscite quia Pater in me est, et ego in illo [Ioan. X, 38]. |
5 | [Quod humanae virtutis est, hominibus dimittit Deus.] Deinde cum venisset ad monumentum, ait ad circumstantes Iudaeos, Tollite hinc lapidem. Quid dicimus? Numquid lapidem Dominus a monumento praecepto removere non poterat, qui inferni claustra propria virtute removit? Sed quod ab hominibus fieri poterat, homines facere praecepit: quod autem divinae virtutis erat, sua potentia demonstravit. Lapidem enim a monumento revocare humanae virtutis est; animam vero ab inferno revocare, solius divinae potentiae est. Verum facile, si voluisset, sola iussione verbi removere a monumento lapidem potuisset, qui verbo mundum creavit. |
6 | [Virtus vocis Christi. Miraculum alterum, Lazarus ligatis pedibus ambulans.] Cum ergo removissent lapidem a monumento, ait magna voce: Lazare, veni foras! ostendens se esse de quo scriptum erat, Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia [Psal. XXVIII, 4]; et iterum, Ecce dabit virtuti suae vocem virtutis [Psal. LXVII, 34]. Virtutis plane et magnificentiae vox ista est, quae statim Lazarum de morte ad vitam revocavit, et ante anima corpori reddita est, quam sonum vocis miserat. Licet alibi esset corpus, alibi anima; tamen vox ista Domini statim et animam corpori reddidit, et corpus animae repraesentavit. Deterita enim mors est, audita voce tantae virtutis. Nec mirum sane, si ad unam vocem Domini resurgere Lazarus potuit; quando omnes qui in monumentis sunt, ad unam vocem solam resurrecturos in Evangelio ipse declaravit dicendo, Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et resurgent [Ioan. V, 25]. Unde sine dubio tunc mors audita voce Domini omnes mortuos a se potuisset dimittere, nisi proprie vocatum Lazarum cognovisset. Ut ait ergo Dominus, Lazare, exi foras; statim ille exivit ligatis manibus et pedibus, et facies eius sudario erat cooperta. Quid et hic dicemus? Numquid Dominus in Lazaro sepulturae vincula rumpere non poterat, qui mortis vincula disruperat? Sed hic Dominus ac Salvator noster duplicem virtutem in Lazaro suae operationis ostendit; at vel sic incredulitati Iudaeorum fidem credulitatis infunderet. Non enim minoris admirationis est, Lazarum ligatum pedibus ambulare potuisse, quam a mortuis resurrexisse. |