monumenta.ch > Augustinus > 94
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCIII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. IV, 5-13, Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo . <<<     >>> SERMO XCV. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XI, 1-44, Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno suscitem eum, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCIV[Regius Ms., consueverunt.]. De verbis Evangelii Ioannis, cap. V, 20-30, Sicut Pater suscitat mortuos, etc.; necnon cap. VI, 37-40, Omne quod dat mihi Pater, etc. [Lov., Hanc; cuius loco Mss., Hunc.].

1 [Iudicium aliud discretionis, aliud damnationis.] Audistis, fratres charissimi, in lectione evangelica Dominum dicentem, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio. Et maiora his demonstrabit ei opera: id est, non solum infirmos curare, sed et mortuos resuscitare. Quod dicit, Neque Pater iudicat quemquam, vel secundum divinitatem; quia nemo potest eum intueri nec audire: ut illud, Deum nemo vidit unquam. Sed iudicium omne dedit Filio: id est, ut ille qui fuit iudicatus secundum carnem, ab illo omnes iudicentur. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit; sed transit a morte in vitam. Quod dicit, In iudicium non venit, qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, discretionem factam esse inter iustos et peccatores a Domino cernitur: ac si dicat, in numero peccatorum, qui ista fecerit, non veniet; sed transit de morte ad vitam: hoc est, de superbia ad humilitatem, de odio ad charitatem, de temporalibus ad aeterna migrabit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Mortui, id est peccatores intelliguntur, qui audierunt Christum, et non crediderunt. Et quod subditur, Vivent qui audierint: ideo recapitulatur, eo quod paulo superius de resurrectione peccatorum dixerat; hic autem de resurrectione mortuorum loquitur. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. Sic dedit ergo Pater Filio vitam gignendo, sicut ipse habet. Quod dicit, Dedit ei iudicium facere, pro parte carnis quam assumpsit, dedisse Patrem Filio iudicium dici cognoscimus; et futurum iudicium hic significat: in quo iudicio astabit Dominus Iesus Christus, et reddet unicuique secundum opera eius; quia iudicium hoc loco damnationem et poenam peccatorum intelligimus. Nam ubi dicit Psalmista, Iudica me, Deus, et discerne causam meam [Psal. XLII, 1]; iudicium discretionis cognoscimus. Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Non possum ergo ego a memetipso facere quidquam: sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero gloriam meam, sed voluntatem eius qui misit me. Hoc loco apertissime resurrectionem futuram pronuntiat. Et quod dixit, Non possum ego a memetipso facere quidquam: ac si diceret, Ideo a me ipso quidquam facere non possum, quia a memetipso non veni, sed a Patre. Quod dicit, Sicut audio, iudico, etc., auditio ista in aeternitate facta esse significatur.
2 [Humilis Christo datus, nec potest perire. Resurrectio duplex. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non eiiciam foras] [Mss., si securi creditis. Particula, si, redundare videtur.]. Magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum. Nonne illud secretum est, quo intrabit ille cui dicturus est Dominus, Serve bone, merito [Mss., quam.] intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]? Ego et eum qui venit ad me, inquit, non eiiciam foras. Et qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit: quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non eiicietur foras. Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Ipse illi datus est qui servat humilitatem, et hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Haec non est voluntas in conspectu Patris mei, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus possunt perire, de pusillis nihil periet: quia nisi fueritis de pusillis istis [Sic Regius Ms. At Lov., quam utiliter.], non intrabitis in regnum coelorum [Id. XVIII, 3]. Omne quod dat mihi Pater, non perdam ex eo: sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem definiat. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis: sed resuscitabo eum in novissimo die; id est, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem; hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut omnis qui videt, et credit in ipsum, habeat vitam aeternam; credendo et transeundo in vitam tanquam prima illa resurrectionem. Et quia non est sola, et resuscitabo eum, inquit, in novissimo die.
Augustinus HOME

bke16.63r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCIII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. IV, 5-13, Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo . <<<     >>> SERMO XCV. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XI, 1-44, Lazarus amicus noster dormit: sed vado, ut a somno suscitem eum, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 94