monumenta.ch > Augustinus > 92
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCI. Rursum in Ioannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae. <<<     >>> SERMO XCIII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. IV, 5-13, Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCII[Apud Er. Lugd. et Ven. legitur: Sed postea, cùm coepit abundare verum quidem copiis auri et argenti, sed tamen falsae divitiae; cum parva obtuleris, iam recusant; cum hac adnotatione marginali: «Legendum arbitror: Sed postea, cum coeperit abundare veris quidem copiis auri et argenti, sed tamen falsis divitiis; cum parva obtuleris, iam recusant.» M.]. Item in Ioannis cap. II, 1-10, de nuptiis in Cana Galilaeae [Editi, quia iniustae dicuntur divitiae. At Germanensis alter vetustissimus codex, quia iniuste dicuntur divitiae.].

1 [Cur Christus ad nuptias venit. Cur ait, Nondum venit hora mea.] Domini et Salvatoris nostri virtus, fratres charissimi, praesente lectione evidenter ostenditur, cum mirabilia eius non obscuritate verborum, sed eloquii puritate narrantur. Denique Evangelista ita mysterii interna custodit, ut rem gestam fido sermone designet: sic enim ait, Vocatus est Dominus Iesus ad nuptias, et mater sua. Nec dedignatus est conversationem hominum, qui usum carnis exceperat; nec saecularia instituta contempsit, qui ad haec venerat corrigenda. Interfuit nuptiis, ut concordiae iura firmaret: interfuit nuptiis, et comessationes non renuit nuptiarum; ut psalmos et tympana ad Dei Patris gloriam praedicandam concitaret [Editi, Per omnes enim gentes erunt electi eius; omisso, et sunt, et, quod ex Germanensi Ms. restituimus.], ut Pater honoraretur in Filio, et a Patre Filius nosceretur. Erat, inquit, mater eius ibi. Quam libenter Maria ad has nuptias venit, in quibus Dei mirabilia comprobat. Vinum divina suggestione suggeritur defecisse. Numquid latere Deum poterat, quid in ea domo, in qua erat, gereretur? Sed non ignorans rerum Deus respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Hac responsione interim debemus advertere, quod de nuptiali vino pars aliqua adhuc forte resederat: ideo nondum erat Domini plena hora virtutum; ne miscere magis elementa, quam mutare videretur. Sed ait, Nondum venit hora mea; ut ita sint Dei mirabilia manifesta, ut nec argumento valeat [Sic Germanensis Ms. Editi autem, videte quanta medicina ei detur a Domino. Meum est, etc. Sic enim consequitur. Ut magna sit gloria, etc.] inimicus, nec perfidia Iudaeus insimulet.
2 [Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur.] Et dicit Maria ministris: Quaecumque dixerit vobis, facite. Quam bene mater Domini credulitatem suadet ministris, ut non desint vina prandentibus: Quaecumque dixerit, facite. Intelligimus iam esse mysterium, cum Dei mandata se nosse, sollicite mater hortatur. Ait Dominus Iesus ad ministros: Implete hydrias aqua. Et cum implevissent, ait: Haurite nunc, et ferte architriclino. Quod cum princeps architriclinus accepisset, statim intellexit vina illata posterius esse sublimia. Et cum nesciret quod Dominus fecisset, sponso ait: Quid tam sero meliora profers vina, cum haec prima esse debuerant? Vidimus ergo convenire mysterium, et quod Salvator dicit, Nondum venit hora mea: et cum accusat princeps achitriclinus tarditatem sponsi, videamus attentius ordinis huius, quae Evangelista designat, aperta mysteria. Videamus quae sint nuptiae, qui ministri, qui princeps architriclinus, qui sponsus, quomodo ad nuptias Deus, quomodo Maria; unde ex aqua vinum, quare postea melius, quare Deus in hora differre voluerit. Equidem nulla sunt apud credentium mentes occulta mysteria. Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Nam qui scit Salvatoris adventum vitae nostrae esse remedium, facile virtutis eius misericordiam pura veritate cognoscit.
3 [Ecclesia Christum ad nuptias vocat. Ab eo optat vinum. Quid Christum detinebat.] Vocatur Salvator ad nuptias; hoc est, Ecclesiae voto Spiritus sanctus invocatur. Venit cum discipulis suis, id est in hoc loco, turba sanctorum. Quid dici apertius potest? Mirabilia Dei Maria mater exspectabat, hoc est, virtutem Christi exspectat Ecclesia: appropinquare compellit; ait enim Maria, Ecce vina deficiunt: id est, quare populus iam non invenit remedium? Maria Deum probare festinat; vinum Ecclesia optat excipere; ut fiat ex nuptiali prandio spirituale convivium. Dicit enim, Quid mihi et tibi est, mulier? Numquid mulierem dicit Mariam, quae virgo post partum inventa est? Sed [Sic Germanensis Ms. At ediit, ut Scripturas totas non totis, etc.] Ecclesiam, quae non solum mulier, sed etiam meretrix nuncupatur, quae errantem populum et per aevum et lubricam aetatem lascivum, tanquam prostitutam suscepit sponsam, et quasi docta mater adornat. Nondum, inquit, venit hora mea: hoc est, passionis tempus superest. Nondum venit hora mea; nondum populus credidit, nondum Iudaeus insequitur: adhuc habet diabolus unde laetetur, adhuc triumphi mei palma non proditur, adhuc locum crucis persecuturus ignorat, ac necdum Iudas mentitur. Nondum venit hora mea: sunt prius quae purgentur in saeculo; et sic vita proficit in populo.
4 [Ecclesia docet parere doctori. Vinum optimum nonnisi exhausto deteriori. Vinum optimum, sanguis Christi.] Dicit Maria ministris, Facite quaecumque iusserit; hoc est, obtemperate doctori, ministris mandat Ecclesia. Qui sunt ministri, nisi officia Levitarum, quae Dei mysteriis sunt deputata? Implentur hydriae aqua; hoc est, vacuatae nuptiali vino, id est, potu sordido, fontis puritate supplentur, et benedictione Domini in saporem vini vertuntur; ut ex aqua spiritus potum qui iam prandentibus defecerat, reputaret. Aquam in vinum convertit; humanae fragilitati virtus augetur. Princeps architriclinus vinum melius probat: hoc est, dominici vigoris saporem humana corda senserunt. Nam qui primum vinum melius iudicavit, primus et credidit. Quod vinum est, quod optimum iudicatur, quod architriclinus princeps queritur sero prolatum, nisi sanguis Dominicae passionis? Hoc est enim quod Deus in hora suspendit, hoc est quod ministri suscipiunt, hoc est quod servat sponsus, hoc est quod princeps architriclinus, qui fidei primus est, veneratur. Advertamus ergo attento corde nos sanctas Scripturas audire debere; ut coelestem doctrinam fida credulitate possimus agnoscere, et ab omni mundi huius impedimento liberari; ipso adiuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.63r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XCI. Rursum in Ioannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae. <<<     >>> SERMO XCIII. De verbis Evangelii Ioannis, cap. IV, 5-13, Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, etc., et de non differendo Baptismo .
monumenta.ch > Augustinus > 92