Augustinus, Sermones, 11, SERMO XCI. Rursum in Ioannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae.
1 | [Hydriae sex, sex mundi aetates. Sex hominum aetates. Hydriae istae mysteriis Christi plenae.] Sicut iam aliquando charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, sex illae hydriae, quas modo Evangelica lectio memoravit, et quarum aqua in vinum mutata est, sex aetates mundi istius figurabant. Et ut soletis audire, una aetas impleta est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; etiam sicut evangelista commemorat; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quinta, a transmigratione Babyloniae usque ad Ioannem Baptistam; a Ioanne Baptista et ab adventu Domini Salvatoris sexta aetas agitur [Matth. I.] Quae res etiam in humanae vitae cursu evidenter agnoscitur. Primus enim gradus est, quasi prima aetas, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, iuventus; quinta, senectus; sexta est illa permatura, quae etiam decrepita dicitur. Non ergo tibi mirum videatur, quando audis mundum istum sex aetatibus consummari; cum hoc videas etiam hominum aetatibus adimpleri. In istis sex aetatibus mundi, quasi in sex hydriis prophetia non defuit. Plenae ergo erant istae hydriae mysteriis Veteris Testamenti: sed quando in illis Christus non intelligebatur, non ex ipsis vinum, sed aqua bibebatur. |
2 | [Christus in Adam.] Prima ergo hydria impleta est temporibus Adam, quando Dominus emisit soporem in eo, et tulit unam de costis eius, et fabricatus est eam in mulierem [Gen. II, 21, 22]. Quid enim aliud tunc significavit, nisi passionem Domini Salvatoris? Dormit Adam, et de latere eius tollitur costa, fabricatur Eva: inclinato capite dormivit in cruce Christus, et de latere eius formatur Ecclesia. Cum enim percussus est in latere, exivit sanguis et aqua [Ioan. XIX, 30, 34]; sanguis redemptionis, et aqua Baptismatis. Quasi revera, fratres, non potuit Deus inde facere Evam, unde fecerat et Adam. Sed iam tunc in illo vetere Adam, de cuius costa fabricata est Eva, novus Adam significabatur, de cuius latere formanda erat Ecclesia. Sed haec prophetia, quia in illa Iudaeorum populus Christum non intelligebat, non vinum, sed aquam sapiebat. |
3 | [In Noe.] Secunda hydria impleta est in Noe, cuius temporibus ita per mysterium arcae vel diluvii genus humanum salvatur [Gen. VI, et seq.], quomodo per crucis vel Baptismi sacramentum in adventu Domini Salvatoris de aeterna morte totus mundus eripitur. |
4 | [In Abraham.] Tertia hydria impleta est in Abraham, cui Dominus iussit ut ad similitudinem Domini Salvatoris filium suum offerret in holocaustum [Gen. XXII, 1-19]. Nam quomodo beatus Isaac ad locum holocausti lignum ipse portavit; ita et verus Isaac ad locum passionis ipse sibi crucis patibulum baiulavit [Ioan. XIX, 17]. |
5 | [David in multis Christum figuravit.] Quarta hydria impleta est in David, qui et in humilitate, et in mansuetudine, et in multis tribulationibus Christum Dominum figuravit. Inter reliqua quae per eum Dominus loqui dignatus est, etiam hoc clamavit: Surge, Domine, iudicare terram. Cui dicitur, Surge, nisi ei qui obdormivit? Surge, inquit, Domine, iudicare terram. Dormisti iudicatus a terra; surge, ut iudices terram: ut in te impleatur, quod Scriptura praedixit, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus [Psal. LXXXI, 8]. |
6 | [Prophetia de Christo in Daniele.] Quinta hydria impleta est temporibus Danielis, qui se dixit vidisse praecisum lapidem de monte sine manibus, et crevisse ipsum lapidem, et implesse universam faciem terrae [Dan. II, 34, 35]. Videte, fratres, quia mons ille, unde lapis praecisus est, implevit omnem terram. Mons ille significat regnum Iudaeorum; de quo monte praecisus est lapis, id est, natus est Christus: quod autem ait, Sine manibus, hoc intelligitur, quia sine opere nuptiali; in manibus enim opera intelliguntur. Mons ergo ille, hoc est, regnum Iudaeorum, non implevit terram; quia antequam veniret Christus, notus erat tantum in Iudaea Deus. Postquam vero Christus venit, ita gratia sua universum implevit mundum, ut in omnem terram exiret sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |
7 | [De vocatione Gentium in Ioanne. Lapides, Gentes. Lex Christum non intelligentibus, aqua; secus, vinum.] Sexta hydria impleta est per beatum Ioannem Baptistam. Ipse enim cum vidisset ad baptismum suum venire Iudaeos, dixit ad eos: Progenies viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite fructus dignos poenitentiae. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 7-9]. Quos enim intelligi voluit lapides, ex quibus suscitari possent filii Abrahae; quos utique, nisi omnes Gentes? Et quare omnes Gentes lapides erant? Quomodo lapides non erant, qui lapides colebant? Sed dicit aliquis, Etsi aliqui lapides colebant, numquid ideo lapides sunt? Audi Scripturam dicentem: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII, 8]. Istae ergo sex aetates mundi, velut sex hydriae, impletae sunt a ministris, id est, a Patriarchis et Prophetis. Veniens ergo Christus, non illam aquam iactavit, et aliam misit; sed illam ipse in vinum convertit. Quare hoc? Quia non venerat Legem solvere, sed adimplere. Non repulit Vetus Testamentum, et sic condidit Novum: sed illud quod in littera Legis aquam sapiebat, dum spiritualiter intelligi fecit, aquam in vinum convertit. |
8 | [Discipuli post Christi mortem infideles.] Denique in tantum ante adventum Christi Vetus Testamentum aqua erat, ita ut qui eum legebant, et Christum non intelligebant, ab ipso Domino Christo stulti appellarentur. Nam post passionem Domini nostri iter agentibus duobus discipulis, et ad castellum nomine Emmaus ire volentibus, iunxit se illis Dominus et Salvator, et dixit ad eos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? At illi inter reliqua dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone. O beati discipuli! ita in vobis infirmata est fides, ut prophetam dicatis Dominum Prophetarum? Numquid taliter audistis beatum Petrum apostolum confiteri? Non recolitis quid Domino interroganti responderit Petrus? Tu, inquit, es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 16]. Ille Filium Dei vivi confessus est; et vos creditis fuisse prophetam? Licet et hoc nomen conveniat Domino Salvatori, secundum quod Moyses ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus vester, tanquam me ipsum audietis. Erit autem omnis anima quae non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe [Deut. XVIII, 18, 19]; tamen quando hoc discipuli illi dicebant, verum Deum esse Christum omnimodis non credebant. Denique videte quid dixerunt: Nos, inquit, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. O discipuli, sperabatis; iam desperastis? Latro dicit in cruce, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum: et vos dicitis; Nos autem sperabamus. Ecce vos non credebatis vel resurrecturum; et latro credidit etiam regnaturum. Cum ergo in discipulis ita refrigerasset fides, ut talia loquerentur, respondit Dominus: O stulti et tardi corde ad credendum [Luc. XXIV, 13-25]. Quare stulti erant? Quia adhuc aquam bibebant: adhuc Christus aquam spiritualiter in vinum converti non fecerat. |
9 | [Metretae binae vel ternae, Trinitatis mysterium et praecepta charitatis. Capientes singulae metretas binas vel ternas.] Non enim dixit, Aliae capiebant binas, aliae ternas; sed de omnibus dixit, quia capiebant singulae metretas binas vel ternas. Et quia secundum litteram hoc intelligi non potest, videamus quid spiritualiter in illis sentire possimus. Iam enim supra diximus, quod aqua illa quae erat in hydriis, prophetia vel Vetus Testamentum possit intelligi: quare ergo metretas binas vel ternas? Sine dubio propter mysterium Trinitatis. Quare etiam vel binas? Propter duo praecepta dilectionis. In Lege enim et Prophetis non solum mysterium Trinitatis agnoscitur, sed etiam duo praecepta charitatis assidue praedicantur. Videamus tamen si et in Evangelio possimus invenire metretas binas vel ternas. Ego, inquit, et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]; ecce habes binas. Da vel ternas. Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]; ecce habes ternas. |
10 | [Qualiter fervor animi fovendus.] Unde, fratres dilectissimi, quia hoc quod fecit in Apostolis Christus, etiam in nobis implere dignatus est; ut qui per infidelitatem tepidi eramus et frigidi, per fidem ferventes esse mereamur in opere Dei, cum ipsius adiutorio, quantum possumus, laboremus, ut usque in finem bonorum operum perseverantiam tenere mereamur; et ita in lectionibus sanctarum Scripturarum nos exercere iugiter studeamus, ut cum Propheta dicere possimus, Potasti nos vino compunctionis [Psal. LIX, 5]; et iterum, Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 5]! Sicut enim per amorem Dei aqua nostra in vinum conversa est; ita e contrario timere debemus, ne amando mundum, et eius concupiscentias diligendo, vinum nostrum convertatur in aquam. Et ideo quantum possumus, bonis operibus insistentes, Dei misericordiam deprecemur; ut in nobis opera vel beneficia sua ipse pro sua pietate custodiat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. |