monumenta.ch > Augustinus > 90
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVII, 21, Regnum Dei intra vos est: et de verbis Apostoli ad Rom., cap. XIV, 17, Regnum Dei non est esca, etc. <<<     >>> SERMO XCI. Rursum in Ioannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae.

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XC[Sic Mss. necnon Am. et Er. in trigesima inter Homilias 50. At Ulim. Par. et Lov., dignus est.]. De verbis Evangelii Ioannis, cap. II, 1-10, Die tertia nuptiae fiebant, etc. [Sic Am. Er. et omnes Mss. At Ulim. Par. et Lov., et pro gradus sui ordine.].

1 [Quid significent nuptiae istae: quid sex hydriae: quid ternae metretae.] Illud, fratres charissimi, quod die tertia nuptias factas, et aquam in vinum conversam fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis, videamus. Quae sunt illae nuptiae? Hic acquisitio et reparatio nostra votis et festis nuptialibus demonstratur; sicut alio loco, cum choro et symphonia reditus filii iunioris excipitur. Sex autem hydriae sunt sex mundi huius aetates, per quas iusti figuram et typum Domini praetulerunt, capiunt vero metretas binas vel ternas: quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus quid dicit sermo divinus; ipsa sacra Evangelii retractemus oracula.
2 [Mysterium reparationis humanae. Christus Ecclesiae arrhas dedit et dotem.] In Cana Galilaeae aquas in vinum convertit, et latentem sub homine divinorum operum virtutem detexit. Die, inquit tertia nuptiae fiebant. Quae sunt istae nuptiae, nisi gaudia salutis humanae? Quare die tertia? Sive quia nobis mysterium Trinitatis ostendit, sive quia die tertia resurrexit. Itaque tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras, Ecclesiae ex Gentibus congregandae, suscepta incarnatione, iungendus. Cui quidem Ecclesiae, quae utique sumus nos, et arrhas et dotem dedit. Arrhas dedit, quando nobis est ex Lege promissus; dotem dedit, quando pro nobis est immolatus: et alio modo potest accipi, ut arrhas, praesentem gratiam; dotem intelligamus vitam aeternam. Videamus quid agat in Cana Galilaeae: hic iam prodeant nobis Domini stupenda miracula.
3 [Regenerationis symbolum.] Statuuntur hydriae capientes metretas binas vel ternas; metretas a metro, id est, mensura: implentur hydriae; mutantur subito aquae; homines postmodum mutati: et dum in melius reformantur, velut Baptismatis vim loquuntur, quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur: et dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur; mysterium secundae nativitatis aperitur. Nihil in ipsis aquis de sua quantitate minuitur; et dum in se maneant, a se omnino nobili commutatione degenerant. Pereunt substantiae suae, et acquiruntur alienae: fortior tenui materiae apponitur sapor, et occulta fluentis levibus virtus infunditur, et aquarum natura inebriatur; sic novo more Creatoris sui potentiam confitentur. Quis potest ista convertere, nisi qui potuit et creare?
4 [Vinum, Scripturae sacrae. Aquae vinum, gratia succedens Legi. Deficiente] ergo vino, dixit ad Iesum mater eius: Vinum non habent. Iam primo loco requiramus, quid sit vinum, quod defecisse dicitur, et quod sit aliud vinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat, dicens: Omnis homo primum bonum vinum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu vero servasti bonum vinum usque nunc. Vinum multis locis accipimus divina praecepta, et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem coelestis sapientiae continentes, quibus ad timorem Dei incalescant sensus, et inebrientur affectus; secundum illud quod de Sapientia scriptum est, Paravit mensam suam, miscuit vinum suum in cratera [Prov. IX, 2]. Scripturarum divinarum virtus, si quando alicuius interiora impleverit, dicere poterit cum propheta, Potasti nos vino compunctionis [Psal. LIX, 5]: et, Poculum tuum inebrians quam praeclarum est [Psal. XXII, 5]! Operante ergo Christo in Cana Galilaeae, vinum defecit, et vinum fit; id est, umbra removetur, et veritas praesentatur: recedit Lex, gratia succedit; carnalia spiritualibus commutantur; in novum Testamentum observatio vetusta transfunditur, sicut beatus Apostolus dicit, Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia [II Cor. V, 17]. Quomodo autem hydriae illae impletae aqua, nihil minuuntur ab eo quod erant; et tamen incipiunt esse quod non erant: ita Lex non perit per adventum Christi absoluta, sed proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum; sed sine spirituali intellectu vanescit in littera: novum vero odorem vitae reddit in gratia.
5 [Miraculum maximum, conversio peccatoris.] Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domo sponsi videamus, quem sentire possumus. Et quem alium nisi beatum Paulum intelligere debemus, qui post Legis litteram, acceptum Novi Testamenti mysterium suavissimum vel odore vel gustu, spiritualium sensuum fragrantia repletus et inebriatus exclamat et laudat, Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Videamus tamen quemadmodum vinum ipsum laudat: Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9]. Ecce vera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operatur, quando de pessimis bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos Dei. Quae potest maiora exercere miracula, quam quando hominem vermem et putredinem dignatur in statum angelicum promovere, de terrenis in coelestibus collocare, et in gratiam suae adoptionis assumere?
6 [Munera Deo grata.] Quid ergo retribuemus Domino, pro omnibus quae retribuit nobis? aut quando reddere poterimus quod nec cogitare sufficimus? Nec tamen desperandum est, quod nihil repensare possumus; quia tanta est pietas Domini nostri, ut apud eum voluntas perfecta faciendi reputetur pro opere facti. Omnia enim implevit, qui quod potuit fecit. Quid ergo retribuemus Domino, nisi ut humiliter corpore humiliato, et corde contrito dicamus, Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 13]? Ille enim holocaustomata diligit, qui et cor contritum et humiliatum non despicit. Non a nobis requirit quod nos implere non posse cognoscit. Et ideo qui eleemosynas largiores erogare non possunt, vel parum aliquid secundum vires suas cum bona voluntate dispensent. Qui virginitatis gloriam non praevalent obtinere, cum propriis uxoribus castitatem studeant, Deo auxiliante, servare; iustitiam diligant, charitatem teneant, patientiam colant, ebrietatem velut inferni foveam fugiant, omnes homines perfecto animo diligant: pro bonis orent, ut a sancto opere non recedant; pro malis supplicent, ut cito se ad meliora convertant. Haec enim et his similia, fratres charissimi, nec nimium dura, nec importabilia esse probantur: ubi sola bona voluntas fuerit, impossibile nihil erit. Non enim nos Deus ad comparandam vitam aeternam, aut in Orientem, aut in Occidentem per itinera laboriosa transmittit; ad nos ipsos nos dirigit, quod in nobis per suam gratiam contulit, hoc requirit: sic enim in Evangelio ipse dixit, Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21.] Et ideo sit in nobis vera charitas, et bona voluntas; ut illud Evangelium in nobis impleatur, Pax hominibus bonae voluntatis [Id. II, 14.] Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.63r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVII, 21, Regnum Dei intra vos est: et de verbis Apostoli ad Rom., cap. XIV, 17, Regnum Dei non est esca, etc. <<<     >>> SERMO XCI. Rursum in Ioannis cap. II, 1-10, de sex hydriis aquae mutatae in vinum in nuptiis Cana Galilaeae.
monumenta.ch > Augustinus > 90