monumenta.ch > Augustinus > 88
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. XVII, 21, Regnum Dei intra vos est: et de verbis Apostoli ad Rom., cap. XIV, 17, Regnum Dei non est esca, etc.

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXVIII[Am. Er. et Mss.: Fratres mei, facio, in me prius facio; omisso, si. Paul que post habent: Odio vitia; pro: Odi vitia.]. Rursum de verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 18, 19, Cui simile est regnum, etc. [Sic Mss. Editi vero, et securus eris.].

1 [Fides christiana, regnum Dei. Vigoris illius symbolum, sinapi. Cui simile est regnum coelorum? et cui simile aestimabo illud,] ait Dominus: Simile est grano sinapis, et caetera. Multa perstrinximus, quibus probaremus regnum Dei grano sinapis non immerito comparari, et distantiam in sola esse aestimatione verborum, non in collatione virtutum: siquidem christiana fides, quae regnum Dei est, eumdem vigorem obtinet, quem sinapis natura depromit. Nam sicut cum sinapis succum sumimus, vultu contristamur, fronte contrahimur, ad lacrymas permovemur, et ipsam salubritatem corporis nostri cum quodam fletu austeritatis accipimus; illinc enim amaritudo nos exasperat, acrimonia penetrat, hinc calor ignei saporis accendit; et toto perturbati corpore tunc magis sani efficimur, cum amplius deploramus: ita et cum fidei christianae mandata percipimus, contristamur animo, affligimur corpore, ad lacrymas permovemur, et ipsam salutem nostram cum quodam fletu ac moerore consequimur. Inde enim ieiunia nos exasperant, illinc peccatorum conscientia macerat; hinc patrimonii iactura perturbat: et toto contristati habitu magis salutem consequimur, si amplius defleamus, secundum quod ait Dominus, Vos plorabitis et flebitis; saeculum autem gaudebit [Ioan. XVI, 20]. Sicut autem cum sinapi caput forte curandum est, iubemur abrasos capillos demere, impedimenta cutis universa deponere, ut nudo corpori perfectius medicina perveniat: ita et cum anima per fidem curanda est, praecipimur a nobis substantiam auferre saeculi, impedimenta auri argentique deponere, ut et nudae et soli animae congruentius spiritualis medicina conveniat. Quisquis enim rebus mundi et divitiis saeculi obvolutus est, huic fidei medicina non proderit. Ergo quod succus sinapis in corpore, hoc fides christiana operatur in anima.
2 [Christus humilis, granum sinapis. Gloriosus fit arbor: rami illius, sancti.] Sed quoniam in eadem dominica sententia scriptum est, Quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis eius; diligentius requiramus quis iste sit, cui haec cuncta conveniant. Diximus superius sanctis martyribus, qui diversis attriti sunt passionibus, naturam sinapis posse congruere. Sed quoniam dicit Scriptura, Et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis eius: arbitror hoc ipsi Christo Domino rectius comparari, qui nascendo in homine humiliatus ut granum est; ascendendo ad coelum exaltatus ut arbor est. Granum plane Christus est, dum patitur; arbor est, cum resurgit. Granum, inquam, est, cum famem esuriens sustinet; arbor est, cum quinque millia virorum quinque panibus saturat: ibi sterilitatem humana conditione patitur, hic satietatem propria divinitate largitur. Granum autem dixerim Dominum, cum caeditur, contemnitur, increpatur: arborem autem, cum caecos illuminat, mortuos resuscitat, peccata condonat. [Sic Mss. At editi, ministerium.] Ramos autem huius arboris si requiras, invenies quia ramus est Petrus, ramus est Paulus, ramus est beatus Laurentius, cuius hodie natalitia celebramus; rami sunt omnes Apostoli vel martyres; ad quos si quis se fortiter tenere voluerit, fluctibus saeculi minime submergetur: quin potius sub umbra illorum latitans, gehennae non patietur ardorem, securus et de diabolicae tempestatis procella, et de iudicii exurentis incendio; ipso adiuvante qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, etc.
Augustinus HOME

bke16.63r