monumenta.ch > Augustinus > 87
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXVI. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 16-21, Hominis cuiusdam divitis uberes attulit possessio fructus, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXVIII. Rursum de verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 18, 19, Cui simile est regnum, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXVII[Hic Cisterciensis Ms. addit, pius Dominus.]. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc. [Colbertinus Ms.: Quoniam modo te reprehendunt tenebrae.].

1 [Sinapis granum virtute magnum. Fides christiana specie parva, sed magna virtute.] Dicit Dominus in Evangelio: Cui simile est regnum Dei? et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis eius. Movet fortasse sensus vestros, quare regnum Dei tam praeclarum atque magnificum grano sinapis exiguo comparetur, et spei nostrae in se tam grande solatium, rei vilissimae simile esse dicatur: praesertim cum alibi idem Dominus discipulis suis dicat, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere et iactare in mare; et fiet [Matth. XVII, 19]. Igitur si fides tanta est, quae potest ab ipsis sedibus, montium fundamenta transferre, necessario et granum sinapis magnum est, ad cuius similitudinem fidem habere compellimur. Magnum autem dixerimus, non specie, sed virtute; et non fidei, qualitate oleris, comparandum, sed vigore acrimoniae coaequandum. Nam si diligenter intendamus, invenimus recte a Domino hanc similitudinem comparatam. Sicut enim granum sinapis prima fronte speciei suae est parvum, vile, despectum, non saporem praestans, non odorem circumferens, non indicans suavitatem; at ubi teri coeperit, statim odorem suum fundit, acrimoniam exhibet, cibum flammei saporis exhalat, et tanto fervoris calore succenditur, ut mirum sit in tam frivolis tantum ignem fuisse conclusum: cuius etiam seminis cibum homines, hiemis praecipue tempore, magna pro suavitate percipiunt; quatenus repellant frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant; saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne curetur: ita ergo et fides christiana prima fronte videtur esse parva, vilis et tenuis, non potentiam suam ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam subministrans; at ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore iactatur, ut et ipsa ferveat, et participantem sibi ardere compellat. Sicut in sancto Evangelio duo ex discipulis dixerunt [Cisterciensis Ms., unde sordescat.], dum cum ipsis post passionem suam Dominus loqueretur, Nonne cor nostrum erat ardens in nobis in via, dum aperiret nobis Dominus Iesus Scripturas [Luc. XXIV, 32]? Ergo granum sinapis membrorum viscera calefacit; fidei autem vigor cordium peccata comburit. Et illud quidem asperum algorem frigoris removet; haec autem delictorum diabolicum frigus expellit. Sinapis, inquam, granum iniquos humores decoquit corporum; fides autem libidinum fluenta consumit. Et per illud medicina capiti procuratur; per fidem autem spirituale caput nostrum, quod est Christus Dominus, saepius refovetur. Sed et fidei iuxta comparationem sinapis sancto odore perfruimur, sicut ait Apostolus beatus, Quoniam Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II, 15].
2 [Laurentius, granum sinapis.] Igitur sanctum martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui diversis attritus passionibus, per totum orbem gratia meruit sui fragrare martyrii. Qui enim antea constitutus in corpore, erat humilis, ignotus et vilis; posteaquam vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum mundum ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatio copulatur: siquidem granum sinapis cum teritur, accenditur; Laurentius cum patitur, inflammatur: illud fervorem attritione sua movet [In Mss.: Quomodo videris.]; hic ignem plurima vexatione suspirat. Sinapis, inquam, in vasculo calido decoquitur; Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus Laurentius martyr tyranni saevientis incendiis; sed maior illum intrinsecus Christi amoris flamma torrebat. Et quamvis rex improbus ligna subiiceret, incendia maiora supponeret; tamen sanctus Laurentius has flammas fidei calore non sentit: et dum Christi praecepta cogitat, frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim potest in visceribus ignium tormenta sentire, qui sensibus paradisi refrigeria possidebat. Iaceat licet ante pedes tyranni exusta caro, corpus exanime; nihil tamen detrimenti patitur in terris, cuius animus demoratur in coelis. Extenditur ergo super flammarum ignotos globos, et saepius versatur in latera; sed quanto plus poenarum patitur, tanto amplius Christum Dominum pertimescit. Novo admirationis genere alius illum torquet, et alii saevientis tormenta proficiunt. Devotiorem Laurentium Salvatori supplicia atrociora fecerunt.
Augustinus HOME

bke16.63r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXVI. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 16-21, Hominis cuiusdam divitis uberes attulit possessio fructus, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXVIII. Rursum de verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 18, 19, Cui simile est regnum, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 87