monumenta.ch > Augustinus > 86
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, Quis vestrum habebit amicum, etc. deque Ioannis cap. XVI, Usque modo nihil petistis, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXVI[Codex cl., vel quod placeret Deo.]. De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 16-21, Hominis cuiusdam divitis uberes attulit possessio fructus, etc. [Isthaec verba: Primogenita, inquit mea offeram Deo meo pro peccato animae meae, atque alia quaedam in hoc et in subsequenti sermone restituuntur ex Mss.].

1 [Avari caecitas. Hominis cuiusdam divitis uberes attulit possessio fructus, et cogitavit apud se, dicens: Quid faciam, quoniam non habeo quo colligam fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam apothecas meas et horrea, et maiora aedificabo: ut illuc congregem fructus meos; et dicam animae meae, Habes multa bona reposita, gaude et iucundare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte exposcitur a te anima tua: ea quae congregasti, cuius erunt?] O caecitas avari, fratres dilectissimi! Una nox ei superabat, et de multorum annorum vita satagebat. Gaudebat, quia multum sibi nascendum videbat; et non noverat quia nihil secum tollebat, sed hic omnia dimittebat. Nox ei vitam fugabat [Codex cl., ibas et nesciebas qui faciebas.]; et de crastino cogitabat. Quod in aliis exspectabat, in se non sperabat. Utique viderat et ille morientes, viderat possidentes; viderat neminem secum tollere terram. Quanti sunt et modo qui sic dicunt: Tantum habeo, tantum facio, tantum valeo! Quibus respondendum est, Stulte, hac nocte anima tua aufertur a te: quae congregasti, cuius erunt? Laetatur dives stultus, nocte moriturus. Quantumcumque cupiditas radices suas ubique distendat, quantumcumque rapiat, necesse est in una hora totum dimittat.
2 [Avarus filios non amat. Filiorum cura Deo committenda.] Sed dicturus es: Habeo filios quibus laborem, habeo quibus prospiciam, habeo quibus curam maximam geram. Quam curam geris filiorum, ut eos obruas lacrymis miserorum? Non est hoc filios amare, sed potius iugulare. Nescis quia arbor in fruge dignoscitur? Nescis quia quod in radice celatur, in ramis declaratur; et quod latet in foliis, enitescit in pomo [Editi non habebant, et praedicatione; quod nos ex Cisterciensi Ms. addidimus.]? Nolo te talem patrem sentiant liberi tui: nolo sic provideas, ut magis invideas. O quanti pauperes nascuntur, et postmodum divites efficiuntur! quanti quibus magna haereditas dimittitur, et postmodum ad penuriam rediguntur! Si ergo Dei est pauperem facere, Dei est ditare; cur providus filiorum existis? Cur rapis, quae post te si forte maneant nescis; et tibi perpetuam poenam nutris, et filiis tuis dolorem dimittis? Dicit enim sapientissimus ille Salomon, Qui congregat aliena, relinquit filiis dolorem [Eccli. XIV, 15]. Et rursum dicitur in Psalmis, Verumtamen in imagine Dei perambulat homo [Sic in Mss. At in editis omittitur, plena.], vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregat ea [Psal. XXXVIII, 7]. Quid thesaurizas, avare, quod nescis? Quid auri argentique pondere delectaris, et condis? Quid imaginem regis sculptam servas in solidis; et imaginem Conditoris in hominibus detestaris.
3 [Decimae eleemosynae largiendae. Excusatio ab eleemosyna propter filios. Redde,] dictum est, Caesari, quae sunt Caesaris; et Deo, quae sunt Dei [Matth. XXII, 21]. Maiores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et Caesari censum reddebant. Modo autem quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci. Noluimus partiri cum Domino decimas; modo autem totum tollitur. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus: hoc magis datur, quod pauperibus non erogatur. Noli, inquit Salomon, parcere thesauris tuis [Eccli. XXIX, 13]. Tribuendae sunt eleemosynae pro modo et quantitate, sicut scriptum est, Prout habueris, fili, fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex ipso exiguo communica esurienti [Tob. IV, 8 ] [et 9]. Absconde eleemosynam in corde pauperis: et haec pro te exorabit ad Dominum [Eccli. XXIX, 15]. Sed dixisti, Habeo quibus dimittam. Pone quia habebunt filii tui quod dimittis; tu nihil habebis, quia nihil ante te misisti: de filiis curam gessisti; tibi autem prodesse noluisti. Ecce post te peregrini transeunt et isti; sine causa cucurristi, cum Apostolus dicat, Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus [I Tim. VI, 7]; quia Domini est terra, et plenitudo eius [Psal. XXIII, 1]. Audis, Sursum corda; et curas dicere [Istud, sed pro viribus meis adiutorem, additum est auctoritate Cisterciensis Ms.], Habemus ad Dominum. Si aliquid illuc misisti, habes quod ibi quaeras: si nihil misisti sursum, non habes quod ibi quaeras. In terra ubi posuisti, ibi quaere: quia scriptum est, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum [Matth. VI, 21].
4 [Fenus licitum. Debitores non nimium urgendi.] Et Deus tibi audi quid dicat. Quid? Vis fenerare, minus dare et plus accipere? Ecce mihi da, dicit Dominus: ego accipio minus, et dabo plus. Quando quaeris unde crescat pecunia, hominem quaeris, qui quando accipit, gaudet; quando reddit, plangit: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem homini, et noli avertere faciem tuam ab eo qui mutuo petit; sed accipe quantum dedisti: nam et beneficium perdidisti, et si hoc ipsum quod daturus es, exigatur. Forte ad manum non habet unde reddat: pertulisti petentem, exspecta non habentem. Noli clamare et dicere, Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi; hoc recipiam. Non es mentitus, verum dicis, non es fenerator; et vis cui dedisti, quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Sed si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem iudicet Deus, premis, suffocas, exigis: si tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et in angustiis retinendo, beneficium non praestitisti, sed maiores angustias intulisti. Sed forte dicis, Habet unde reddere possit: habet possessionem; vendat: habet domum; vendat: habet familiam; vendat. Frater tuus quando a te petiit, ideo te petiit ne venderet; propterea non faciat [Recensuimus in cs. cl. Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 237.], quia subvenisti, ne fieret. Hoc vult Deus, hoc iubet Deus. Sed si avarus es, modo audi quid ipse Dominus in Evangelio dicat, Stulte, hac nocte expostulatur anima tua a te: ea quae praeparasti, cuius erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Augustinus HOME

bke16.63r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, Quis vestrum habebit amicum, etc. deque Ioannis cap. XVI, Usque modo nihil petistis, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXVII. De verbis Evangelii Lucae, cap. XIII, 18, 19, Cui simile est regnum Dei, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 86