Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, Quis vestrum habebit amicum, etc. deque Ioannis cap. XVI, Usque modo nihil petistis, etc. .
1 | [Orandi Dei incitamenta. Pius et dives Deus. Facilis accessus. Angeli prompti ad nuntiandum Domino quis ianuam pulsaverit. Oratio sit instans et perseverans.] Suavis Dominus et mitis, fratres charissimi, habet ianuam pietatis, nec repellit inde pulsantes, sed culpat potius negligentes. Neque enim aliquid petitur quod non habeat, ut cum non dederit, erubescat. Dives est et pius, affluens et benignus; dat et non improperat: imo tunc thesauri domus eius tristitiam patiuntur, quando desunt delectabilia fastidia petitionum. Ipse Dominus dicit, Usque modo nihil petistis; Petite, et accipietis, pulsate, et aperietur vobis. Ego sum ostium et ianua. Quare trepidat pulsando manus vestra, et dormitat in mendicitate conscientia vestra? Ego sum ianua vitae, non horresco sordidum pulsatorem, non pauperem repudio petitorem: tantum nemo suam negligat paupertatem. Pulsate, et aperietur. Stant Angeli ad ianuam; ut introducant, non ut repellant; ut suggerant, non ut terreant. Nulla est pompa in ianua mea. Ego sum ianua, qui sustinui crucis ignominiam. Quare timeant petentes egentiam, cum nulli aliquando denegavit misericordiam? Quis speravit in Domino, et confusus est? Si pulsant qui desiderant castitatem, dat eis continuo gratiam et sanctitatem, et dicit eis, Nolite ambulare polluti, nolite incedere maculosi. Sancti estote, quia ego sanctus sum [Levit. XIX, 2]. Si accedat pupillus parva manu pulsare ianuam paternam, nuntiant eum Angeli Domino: Pupillus pulsat, defensionis pietatem exspectat, responde illi, Domine: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor [Psal. X, 14, secundum Hebraeos]. Respondet illi qui dives est, misericordia plenus, qui miseris pater est: Ego sum iudex viduarum, et pater orphanorum. Nemo laedat quos ego suscipio, nemo exspoliet quos ego defendo. Et qui accesserint ad ipsam ianuam, quamvis dividant vocem disparis precis, tamen ab unius divitis patrisfamilias domo omnes accipiunt pietatem. Hoc amat ianua Salvatoris, ut pulsatoribus semper abundet opportunis, importunis. Propterea ipse Dominus videns ianuam suam a petitorum voce, a pulsantium clamore silere, invitat omnes ad orationem, omnibus paratus tribuere pietatem. Petite; et si non acceperitis, adhuc petite, et perseverate pulsare. Nolite deficere; quia non necat Deus fame animam iusti. Qui tamen voluerit esse dulciter humilis et benignus, securus tanquam in tutissimo portu consistit. |
2 | [Trinitatis mysterium.] Opponit ergo parabolam cuiusdam hominis, cuius hospes improvisus advenit, et hospes hospitem excepit: passus est verecundiam, abiit continuo ad domum divitis magnam; non sine sacramento tres petit panes; quia unus hospes erat gratia pietatis, sed substantia Trinitatis. Nonne unus hospes erat in tribus, qui venit ad patrem Abraham? Hospes et amicus, pransor et mansor; et omnia illi in trinitate sunt exhibita humanitatis obsequia, quia Trinitatis gloria refulget. Trimum attulit vitulum pater, tres mensuras similaginis conspersit futura mater, paritura filium pro quo pater mactaret agnum, et ipsa corpus Christi in trinitate iam fecerat sacramentum. Ita et iste amicus, veniente hospite; pergit ad domum divitis, et trium panum allegat necessitatem: pulsat, et nullus respondet de ianitoribus, quia omnes tenuerat somnus; non Angeli, non Archangeli, non Prophetae, non ministri. Et ille pulsat, quamvis nemo respondeat. |
3 | [Pulsandum quandoque ad importunitatem, ut aperiat Paterfamilias.] Quandoque Paterfamilias ad importunitatem pulsantis respondit illi de interioribus sacris, de throno quietis: Quid pulsas sine tempore, qui piger fuisti cum tempore? Dies fuit, et in lumine non ambulasti; nox supervenit, et pulsare coepisti. Excusat tempus quod improbus quaerit affectus: iam pueri quiescunt, et non est dignum ut propter te iniuriam patiantur: antequam venires, diutius vigilaverunt: modo pro tempore quieverunt, non est qui possit tibi dare responsum. Et ille: Domine, a te peto, ad te pulso, imo te pulso: tu es ianua, tu surge, da mihi misericordiam, qui non es dedignatus de luto limi formare viscera mea. Ministerio non indiges, quia omnia potes. Sed si pueri tui dormiunt, tu non dormis, qui custodis Israel. Gratis peto, sub gratia mendico, non sub Lege praesumo. Sed si Lex et Prophetae usque ad Ioannem; sed tua gratia non habet finem. Quo devenerunt pueri tui, Prophetae tui, et ego novi: sed tu, Domine, qui es initium et finis, primus et novissimus [Apoc. XXII, 13], noli ad me taediare novissima hora noctis petentem, qui nocte media captivam duxisti captivitatem. Quid faciet Paterfamilias tanti perseveratoris voce constrictus? Non excitat prophetam, non immittit angelum, non archangelum: ipse surget, et dabit illi quantum desiderat. Bene pertinax ille petitor et nocturnus mendicator ad hospitem proprium repedavit, dives factus refecit; nec hospes ab hospite irrefectus discessit. |
4 | [Hospes in nocte, gratia in ignorantia. Hospes de coelo, bona cogitatio. Christus.] Quis est iste hospes, rogo vos, fratres, qui in nocte venit, et imparatum hospitem invenit: imo ideo nocte venit hospes in perpetua et deficiente paupertate? In nocte venit hospes, gratia in summa ignorantia, in magna egentia: immittit tristitiam, quando dicit nocturnus petitor, In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine [Psal. CXVII, 5]: et iterum, Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus [Psal. XXXIII, 20], quoniam proximus est. Ideo hospes supervenit improvisus subito, cum quispiam taedio afficitur pressurarum. Supervenit illi orandi desiderium, flendi arripiens votum. Illa hora hospes venit gratia: ut compungat conscientiam, ne in sua moriatur egentia: sed eat et petat ad divitem, non suis meritis, sed meritis hospitis venientis, et accipiat tres panes: ut in Patre et Filio et sancto Spiritu possit et ipse pascere caeteros indigentes. Quidquid boni cogitaverit homo subito corde percussus, sciat quia hospes ille venit de coelo. Et bene venit, qui nocte venit: in tribulatione subvenit, non ingerens taedium, sed affectum. Et quia Dominus Christus ad discipulos suos clausis ostiis in tribulatione venit, non speratus, sed optatus, salutavit in pace, et hospes hospites suos refecit in pace [Ioan. XX, 19]: nonne est iste hospes qui dicit, Ecce sto et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, ego et Pater meus [Apoc. III, 20]? Quam bona domus, ubi Pater et Filius ingreditur hospes amicus, qui et Spiritus sanctus! Ipse ibi exhibet in domo pauperis, in hospitio puritatis diversa pulmentaria; propter coenam Dominicam. Quae sunt ista pulmentaria? Gaudium, longanimitas, continentia, fides, castitas. Tantummodo non pigeat hospitem suscipere Dominum: ipse secum portat dulcedines deliciarum, ut pascat ibi laetantes exercitus Angelorum. Cum illo hospite pax est et iucunditas: qui venit ad hospitem suum, non torquere, sed pascere; non exspoliare, sed vestire; non percutere, sed sanare. Ipsum hospitem semper apertis cordis nostris ianuis suscipiamus, et nunquam nobis dominetur tyrannus inimicus, et in omnibus, Christo donante, eius mandata servemus. |