Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXIV. De verbis Evangelii Lucae, cap. XI, 1-4, Domine, doce nos orare, etc., cum expositione Orationis dominicae .
1 | [Deus Christi specialis Pater, noster in communi. Coelum, ubi abest culpa.] Apostoli sancti dicebant ad Dominum Iesum, Domine, doce nos orare, sicut Ioannes docuit discipulos suos. Tunc ait Dominus orationem, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne patiaris nos induci in tentationem, quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum? Primus sermo, quantae gratiae? O homo, faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas; et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt: ex malo servo, factus es bonus filius: ideo praesume non de operatione tua, sed de Christi gratia; Gratia enim salvati estis [Ephes. II, 8], Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem qui per Filium te redemit, et dic, Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis, quia filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater: quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam, Pater noster, ut filius esse merearis; Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda. Pater noster, qui es in coelis. Quid est, in coelis? Audi Scripturam dicentem, Excelsus super omnes coelos Dominus [Psal. CXII, 4]. Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit: quasi non in coelis et Angeli, quasi non in coelis et Dominationes; sed in coelis illis, de quibus dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. Coelum est ibi, ubi culpa cessavit. Coelum est ibi, ubi flagitia non sunt. Coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus. |
2 | [Regnum Dei gratia. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis] . Quid est, sanctificetur? Quasi optemus, ut sanctificetur ille qui ait, Estote sancti, quia et ego sanctus sum [Levit. XIX, 2]: quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat? Non: sed sanctificetur in nobis, ut ad nos possit eius sanctificatio pervenire. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Adveniat regnum tuum. Quasi non sempiternum sit Dei regnum. Ipse Dominus dicit, Ego in hoc natus sum [Ioan. XVIII, 37]; et tu dicis, Pater, veniat regnum tuum: quasi non venerit? Sed tunc venit regnum Dei, quando estis gratiam eius consecuti: ipse enim ait, Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra [Coloss. I, 20]; sanctificatum est coelum, deiectus est diabolus. Ibi versatur, ubi et homo quem ille decepit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo. |
3 | [Consecratio corporis Christi. Graecis communio rara. Quotidiana suadetur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.] Memini sermonis mei, cum de Sacramentis tractarem: dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur, panis dicatur; ubi Christi verba deprompta fuerint, iam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in Oratione dominica, quae postea sequitur, ait, Panem nostrum? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον dixit, hoc est, supersubstantialem. Non iste panis qui vadit in corpus, sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo ergo graece ἐπιούσιον dicitur: latinus autem hunc panem quotidianum dixit: quia Graeci dicunt advenientem diem . Ergo quod latinus dixit et graecus, utrumque utile videtur: graecus utrumque uno sermone significavit; latinus quotidianum dixit. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit: sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo sanctus Iob quotidie pro filiis offerebat sacrificium, ne forte aliquid vel in corde vel in sermone peccassent. Ergo tu audis, quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur, et remissio peccatorum, et panem istum vitae nostrae quotidianum non assumis? Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile Sacramentum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II, 7]. Hodie est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est [Hebr. XIII, 8], Paulus apostolus ait. Sed et alibi dicit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit [Rom. XIII, 12]. Nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit. |
4 | [Aliis dimittendum, ut nobis dimittat Deus. Qui se Deo commitit in tentationibus, diabolum non timet.] Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum? Ergo si non accepisses alieni fenoris pecuniam, non egeres: et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives eras, ad imaginem Dei et similitudinem factus; perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem: dum arrogantiam desideras vindicare, perdidisti pecuniam. Sicut Adam nudus es factus, accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium: et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diabolo. Cautionem tuam tenebat inimicus: sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit; abstulit debitum tuum, reddidit libertatem. Bene ergo ait, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas. Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi. Si dimiseris, bene convenit, ut dimittatur tibi: si non dimittis, quomodo eum convenis? Et ne patiaris nos induci in tentationem quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vide quid dicat, quam ferre non possumus. Non dicit, Non inducas nos in tentationem; sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio, et unusquisque ut a malo, hoc est, ab inimico, et a peccato liberetur. Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, diabolum non timet: si enim Deus pro nobis, quis contra nos [Id. VIII, 31]? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen. |