Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix .
1 | [Poenitentia omnibus agenda est. A quibus praecipue ieiunandum.] Iam dies ieiunii, fratres charissimi, dies obsecrationis, et, ut manifestius dicam, poenitentiae nobis tempus advenit. Omnes debemus agere poenitentiam; quia omnes erravimus. Nam si Scripturae testimonio nec unius diei infans mundus est [Iob XIV, 5, sec. LXX]; quis se immunem audebit profiteri, poenitentiae remedia refutare, quae etiam sanctis intelligit profuisse? Dies ieiunii, dies reconciliationis sunt. Nam per escam in Adae peccatum incidimus; et per ieiunium Deo reconciliati sumus in Christo, sicut Apostolus ait: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Exigit a nobis Deus ieiunium; ut gulae laqueus , quo Adam strangulatus fuerat, dissolvatur: et non solum nos a cibis vult abstinere, verum et a vitiis et malitiis. Denique per prophetam clamat Dominus dicens, Desinite a malis vestris, discite bonum facere [Isai. I, 16 ] [et 17]. Quid enim prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere, dicente Domino Iesu, Non coinquinat hominem quod intrat in ore, sed quod exit de ore [Matth. XV, 11]? Hinc enim Deus ieiunia Iudaeorum reprobavit; quia ab escis, non a peccatis abstinendum esse dixerunt. Unde et increpat eos dicens, In diebus enim ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis [Isai. LVIII, 3]. Absit hoc a populo Christiano, qui ieiunii tempore nihil aliud novit, nisi misericordiam, qua ipse servatus est. Et ideo quia ieiunii tempus instat, accedamus ad mensam Domini, et reficiamur convivio Christi; ut quemadmodum Elias, in virtute illius escae longa possimus ieiunia tolerare. |
2 | [Mulier peccatrix, Ecclesia.] Audistis in Evangelio quod recumbente Domino in domo Pharisaei, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix, deferens secum alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et unguento ungebat. Non mediocre sit hoc mysterium. Cernimus quod in domo Pharisaei, hoc est, in Synagoga Dominus recumbebat; non requiescebat. Quemadmodum autem in Synagoga requiescere poterat, in qua humilem et quietum, super quem requiesceret, invenire non poterat? Ecce mulier peccatrix. Quae est ista mulier, nisi Ecclesia ex Gentibus, quae peccatrix erat, quamdiu non advenerat remissio peccatorum? At ubi venit Dominus, accessit ad Baptismum; et facta est sine macula, sine ruga. Agnum etenim immaculatum sequendo deposuit omnes maculas peccatorum. Accessit peccatrix secus pedes Christi. Peccator ad pedes accedit; iustus ad caput: peccator lacrymis lavat pedes Domini; iustus autem omne corpus eius pretioso perfundit unguento. Sed ignarus mysterii Pharisaeus dicebat intra se, Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum. Male iste incredulus aestimabat Dominum a se debere peccatores expellere: qui enim venerat non vocare iustos, sed peccatores, quomodo poterat peccatorum consortia declinare? Non coinquinatur a peccatoribus, qui tactu corporis sui peccatores emundat. Fons aeternus non potest sordidari, sed inundatione sua abluit universos. |
3 | [Os, manus, scapulae, et pedes Christi.] Ideo conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Propter quod tibi dico, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ingressus Dominus domum Pharisaei, aquam pedibus suis non quaesivit; quia eos peccatorum lacrymis reservabat: osculum Pharisaei non desideravit; quia dignius peccatorum osculum iudicabat: imo caput suum et unguento noluit perungi, ne impinguaretur oleo peccatoris. Omnes enim in Christo unum corpus sumus, sed diversa membra, alia infirmiora, alia fortiora [Rom. XII, 4 ] [et 5]. Os eius erat beatus apostolus Paulus, qui dicebat, An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Manus eius sunt Apostoli venerabiles, per quas multas sanitates et innumera operatus est mirabilia. Scapulae eius sunt martyres sancti, in quibus est a diversis persecutoribus flagellatus; denique per prophetam ait, Posui scapulas meas in flagella [Isai. L, 6, iuxta LXX]. Si enim superiora eius membra sunt sancti, pedes Domini quos alios nisi peccatores possumus aestimare, quos Ecclesia sancta suis lacrymis delinit, et pretioso misericordiae fovet unguento? Noli hos spernere peccatores, quia pedes Christi sunt; sed require eos diligentius, require in carcere, require in custodiis, require pauperem et egenum; et cum inveneris, misericordiae his oleum praebe, mitte in pedes Christi unguentum: ut et de te dicatur, Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum: cui enim minus dimittitur, minus diligit. Et ideo, fratres, plus diligamus; quia plus dimissum est nobis, et plura praestemus, a Domino misericordiam consecuturi: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. |