monumenta.ch > Augustinus > 82
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 1-9, Cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXII[Cisterciensis liber, fenus, usuras et superusuras.]. De verbis Evangelii Lucae, cap. III, 12-14, Venerunt autem et Publicani ad Ioannem, etc. [Mss., ubi non est cum tolerantia.].

1 [Conditio nulla excusat peccatorem. Stipendia. Militia christiani prima.] Nonnulli fratres, qui aut militiae cingulo detinentur, aut in actu sunt publico constituti, cum peccant graviter, hac solent a peccatis suis prima se voce excusare, quod militant; et ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus conqueruntur: perinde [Sic Er. et Mss. At Ulim. et Lov., utrumque iudicare.] quasi militia hominum, non voluntas in culpa sit; ita quod ipsi gerunt, officiis suis adscribunt. Non enim militare, delictum est; sed propter praedam militare, peccatum est. Nec rempublicam gerere, criminosum est; sed ideo agere rempublicam, ut rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile. Propterea enim providentia quadam militantibus sunt stipendia constituta; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Illud autem quale est quod cum ob errorem aliquem a senioribus arguuntur, et imputatur alicui de illis cur ebrius fuerit, cur res alienas pervaserit, caedem cur turbulentus admiserit; statim respondeat, Quid habebam facere, homo saecularis et miles? Numquid monachum sum professus, aut clericum? Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet. Cunctis igitur officiis, sacris in Litteris, praescribitur norma vivendi, omnis ad bene vivendum provocatur sexus, aetas et dignitas. Igitur nemo se excuset publicis actibus, nemo de occupatione militiae conqueratur. Apud omnem christianum prima honestatis debet esse militia.
2 [Vectigalia iusta. Praedones publici.] Nam ut id quod dicimus, auctoritate evangelica comprobemus, videamus lectionem, quae paulo ante decursa est: ait enim Evangelium, Venerunt autem et Publicani ad Ioannem, ut baptizarentur ab eo; et dixerunt ad eum: Magister, quid faciemus? At ille dixit: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis. Honesta plane Publicanorum interrogatio, ac sancti Prophetae iusta responsio. Illi enim sollicite interrogant, ne aut ignorantes plus exigendo peccatum incidant, aut cessantes publicam decipiant functionem: hic autem moderate praecipit, ut et iniquitas locum non habeat, et constitutum habeat vectigal effectum. Non enim dixit, Nihil exigatis; sed, nihil amplius exigatis. Unde intelligimus quod apud Deum non tam exactio, quam exactio iniqua damnetur: dicit enim ipse Dominus, Reddite quae Dei sunt, Deo; et quae Caesaris, Caesari [Matth. XXII, 21]. Igitur quod Caesar praecipit, ferendum est; quod Imperator indicit, tolerandum est: sed fit intolerabile, dum illud praeda exactionis accumulat. Hoc autem quale est, quod iidem ipsi qui huius modi necessitates procurant, peccatis suis peccata congeminant: hoc est, quod fraudes suas ac rapinas commodum vocant, cum ipsa praeda inferatur incommodum? Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos indefensos viderint, ipsos potius persequantur; et putant se necessitates decepisse publicas, nisi domos deceperint orphanorum: ita quorum pater ante biduum forsitan fuerit amicus, collega, vel frater, interveniente morte, eiusdem liberi habeantur tanquam ignoti, viles et miseri. Vidua autem si qua fuerit, aut sic iniuriis exagitatur ut nubat; aut si voluerit in castitatis permanere proposito, dando munera in facultate vix permanet. Cum his ergo fraudibus repleverint sacculos suos, videas illos laetos et accuratos ad ecclesiam properare, et Deo gratias agere, quasi ab ipso illis haec pecunia conferatur; illud quoque peccantes, quod rapinarum suarum Deum volunt esse participem.
3 [Militantium nomen ad plures extenditur.] Dicit enim sanctum Evangelium, Interrogaverunt illum et milites, Quid faciemus et nos? Ait illis Ioannes: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; sed contenti estote stipendiis vestris. Hic iam cognoscere se debet omnis homo qui militat. Non enim tantum de his militantibus Scriptura loquitur, qui armata militia detinentur; sed quisque militiae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles adscribitur: atque ideo haec sententia potest dici, verbi gratia, militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque stipendia sibi publice decreta consequitur, si amplius quaerit, tanquam calumniator et concussor, Ioannis sententia condemnatur. Usque adeo autem hoc inolevit malum, ut iam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur iura, sententia ipsa venalis sit, et nulla iam causa possit esse sine causa.
4 [Clerici, milites. Cingulus eorum. Stipendium. Clericus non clericus.] Haec autem divina sententia quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri: quia etiamsi non militare videamur saeculo; tamen Deo et Domino militamus, sicut ait Apostolus, Nemo militans Deo, obligat se negotiis saecularibus [II Tim. II, 4]: videmur, inquam, non militare remissis ac fluentibus tunicis: sed habemus militiae nostrae cingulum, quo castimoniae interiora constringimus; de quo cingulo dominus ait ad Apostolos suos, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XII, 35]. Milites igitur Christi sumus, et stipendium ab ipso donativumque percepimus [Ita Sorbonicus et Cisterciensis Mss. Editi vero, patientes pauperes.], sicut dicit beatus Apostolus, Qui dedit nobis pignus Spiritus: hoc est qui Spiritus sancti nos remuneratione ditavit. Si quis ergo Christianorum hoc donativo contentus forte non fuerit, et quaerit amplius, incipit hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit haereticis Arianis: dum enim nescio quid amplius quaerunt, invenientes erroris spiritum, gratiam sancti Spiritus perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac sententia retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit, quae de altario, Domino iubente, consequitur; sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter amplectitur: hic negotiator magis potest videri, quam clericus. Nec dicere possumus, Nemo nos invasores [Editi, Sinite crescere. Verbum, sinite, abest a Mss.] arguit, violentiae nullus accusat: quasi non interdum maiorem praedam a viduis blandimenta eliciant, quam tormenta. Nec interest apud Deum utrum vi an circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum.
Augustinus HOME

bke16.51v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 1-9, Cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, etc. . <<<     >>> SERMO LXXXIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Venit mulier quae erat in civitate peccatrix .
monumenta.ch > Augustinus > 82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik