monumenta.ch > Augustinus > 81
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Iuda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi . <<<     >>> SERMO LXXXII. De verbis Evangelii Lucae, cap. III, 12-14, Venerunt autem et Publicani ad Ioannem, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXXI[Editi, fines terrae. Abest, omnes, a Mss.]. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 1-9, Cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, etc. [Editi, Donati.].

1 [Christi divinitas et humanitas in multis elucet. Eutychetis error refellitur.] Altitudinem divinitatis suae et misericordiam humanitatis multis et variis modis in Scripturis sanctis Dominus noster Iesus Christus ostendit, quemadmodum solet in mysteriis et sacramentis; ut et petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Omnia enim quae in hoc mundo sub fragilitate nostra exhibuit miracula, nobis proficiunt. Non utique sine causa faciebat ea Dominus, vel quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus. Hoc enim etiam quod hodie de sancto Evangelio lectum est, quaerit intellectorem: et cum fuerit intellectum, spirituale facit gaudium. Et in hac lectione simul consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro disiuncta operatio divinitatis et humanitatis, atque omnimodis detestandus error Eutychetis, qui unam tantum in Christo dogmatizare praesumit operationem. In alterutra enim parte vel qui solum hominem fuisse dixerit, gloriam negabit Conditoris; vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Nempe quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia, vel longioris viae deficiat labore, noverimus affectum esse atque compassionem humanae fragilitatis: quod autem de septem panibus et paucis piscibus satiavit quatuor millia hominum, credimus divinae opus esse virtutis.
2 [Turbae, Gentes. Cibus quo carebant, Lex Moysi.] Attendat ergo Sanctitas vestra, quia hoc nobis propositum est, quod cum vestra charitate tractemus, quid sibi velit huius rei tantum mysterium, quod eo modo se Deum discipulis demonstrasse sancta testatur Scriptura, quomodo Evangelium narrat. Ait enim Evangelista in hodierna lectione: Cum multa turba esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: Misereor turbae huic. Sed requiramus quod ait superius, In illis diebus cum turba multa esset. Superius enim accesserunt Iudaei ad Salvatorem, accusantes discipulos eius, eo quod non lotis manibus manducarent. Quos Dominus redarguit, quia quae de corde mala procedunt, ea potius hominem coinquinarent. Et relictis illis, venit in finibus Gentium, ubi mulier Chananaea, quae est mater gentilium, pro filia sua, id est, Ecclesia, Dominum deprecatur: quae tamdiu postulavit, donec acciperet quod petebat. Post haec iterum curavit mutum et surdum [Marc. VII]. Ergo in his diebus cum multitudo populi concurrisset, nec haberent quod manducarent: turbas enim hic omnes gentis significare creaturas intelligimus, pro quibus ipse Dominus misericordia commovetur, quod non haberent quod manducareut: hic spiritualiter debemus intelligere; quod ideo non habebant quod manducarent: quia Gentes Legem non habebant, id est, quinque libros Moysi, non Prophetas, non praedicationem sancti Ioannis; quia Gentes non per Legem, sed per fidem venerunt ad Redemptorem. Ideo triduo perseverant, hoc est, in nativitate, in passione, in resurrectione Domini; sive in Patre, et in Filio, et in Spiritu sancto. Perseverare enim, permanere est in confessione, sicut ipse Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22]. Dicit ergo Dominus, Non habent quod manducent: quia Legem non habent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via; ut qui per fidem Christi crediderunt, per fidem Christi salvarentur. Quidam autem ex his de longe venerunt. Longe enim erant Gentes a Deo, errando per idola. Et modo omnis qui peccat, longe est a Deo.
3 [Increduli Apostoli, donec revelentur mysteria. Dicunt discipuli eius: Unde istos quis poterit saturare panibus in solitudine?] Adhuc Apostolos tenebat incredulitas, donec mysteria revelarentur: nec recordabantur quod fecerat de quinque panibus et duobus piscibus. Et interrogavit eos Iesus quot panes haberent. Qui dixerunt, Septem. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram. Et accipiens panes gratias egit, et dedit discipulis suis ut apponerent. Et pisces similiter benedixit, et posuit ante illos. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, extra mulieres et infantes. Et virtutes quidem Domini manifestissime credimus esse factas in praesenti: sed quid lateat in mysterio, ipsius gratia donante requiramus.
4 [Duplicis panum multiplicationis collatio. Prima gudaeos, altera Gentes exhibet.] In superiori enim lectione de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit: hic septem panibus saturavit quatuor millia hominum. Ibi discipuli suggerunt Domino, dicentes, Locus desertus est, et hora praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas [Marc. VI, 31-44]: hic penitus tacent discipuli; sed ipse Dominus pro eis sollicitus est. Videamus quare tacent. Quia necdum missi fuerant praedicare Gentibus, sed potius ad oves perditas domus Israel. Prior ergo illa parabola pertinet ad Iudaeos; ista vero ad Gentes. Ibi quinque panes fuerant, hoc est, quinque libri Moysi: hic vero septem panes, qui sunt septiformis Spiritus dona, sicut ait sanctus Isaias propheta, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI, 2 ] [et 3]. Ibi duodecim cophini pleni Spiritu sancto: hic septem ecclesiae, sive septem candelabra aurea. Ibi duo pisces, qui sunt duo Testamenta, sive unus liber omnium Prophetarum, vel [Mss.: Nam si verum accusasses.] sancti Ioannis praedicatio: hic indefinitus numerus ponitur, quae sunt dona gratiarum, sicut ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia vero haec operatur unus atque idem Spiritus [I Cor. XII, 8-11]. Ibi super fenum recumbunt; et hic super terram. Utrimque una conversatio, una gratia, una virtus, una deitas. Ibi super fenum discumbunt, hoc est, mortificata opera carnis; quia, Omnis caro fenum, ait propheta [Isai. XL, 6]: hic super terram discumbunt, id est, opera terrena conculcant. Ibi quinque millia refecti, qui numerus pertinet ad Iudaeos; nam post ascensionem Domini, loquente sancto Petro, quinque millia sunt baptizati [Act. IV, 4]: hic autem quatuor millia, hoc est de tota terra omnes Gentes a quatuor cardinibus coeli, de septiformi sancti Spiritus gratia esse repletas in vitam aeternam.
5 [Adhortatio.] Et ideo, dilectissimi, nos qui non per Legem, sed per fidem credimus in Domino nostro Iesu Christo; qui non ex operibus, sed ipsa gratia sumus redempti; qui non ex quinque panibus, id est, ex quinque libris Moysi, sed ex septiformi gratia Spiritus sancti sumus repleti, sicut beatus Isaias prophetaverat, dicens, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit illum spiritus timoris Domini: in hac ergo septiformi Spiritus sancti gratia maneamus, in qua vocati sumus, repleti dono Spiritus sancti, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.51v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Iuda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi . <<<     >>> SERMO LXXXII. De verbis Evangelii Lucae, cap. III, 12-14, Venerunt autem et Publicani ad Ioannem, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 81