Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Iuda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi .
1 | [Iudas severissimus sui iudex.] Retinet Sanctitas vestra, fratres, nos vobis hoc iam proxima Dominica praedicasse, quod Iudas Iscarioth propria sententia condemnatus, ad Pharisaeos Dominici sanguinis mercedem reportarit, et actus poenitentia refuderit venditionis pretium; sed conscientiae suae non resolverit scelus. Denique post redditum pretium, laqueo se suspendit; ut qui se multaverat pecunia, multaret et vita . Intelligens enim quantum admiserit scelus, non suffecit ei sacrilegii carere mercede, nisi careret et salute. Dignum enim se morte iudicat, quod Christum vitam omnium tradidisset. Severissimus igitur Iudas sui iudex, vel in ulciscendo confitetur, quem negaverat in tradendo. Restituit ergo pecuniam Pharisaeis; sed nec Pharisaei eam libenter accipiunt: dicunt enim illicitum sibi esse in suis eam habere thesauris. Vide igitur quanta vis dominicae sit pecuniae, quam inde Iudas reiicit, hinc Pharisaei in loculos non recludunt. Iusti enim sanguinis pretium pertimescit iniquitas possidere. |
2 | [Providentia Dei in usu pretii Christi. Ager figuli, mundus.] Consilium tamen ineunt Pharisaei, ut ex ea ager figuli comparetur, in quo peregrinorum corpora collocentur. Quod quidem providentia Dei factum puto; ut pretium Salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; non sacrilegis sit ad luxum, sed defunctis sit ad sepulcrum: ut iam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa possessione suscipiat. Pretio ergo Dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit sanguine Salvatoris, sicut ait apostolus Petrus: Hoc scientes, quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Iesu Christi [I Petr. I, 18, 19]. Igitur si pretium vitae nostrae sanguis est Domini, vide ergo quia illa non tam redempta sit agri terrena fragilitas, quam totius mundi incolumitas sempiterna. Ait namque evangelista, Non enim venit Christus ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum [Ioan. III, 17]. Vide, inquam, ne pecunia illa non tam comparata sit agri parva portio, quam totius mundi copiosa possessio; sicut ait David propheta, Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Ager ergo iste mundus hic totus est, in quo nos dispersi et disseminati Domino fructum boni operis germinamus . |
3 | [Figulus, mundi Dominus.] Sed fortasse perquiras a me, si ager mundus est, quisnam sit figulus, qui mundi possit habere dominatum? Nisi fallor, ipse est figulus, qui vascula corporis nostri fecit ex limo, de quo dicit Scriptura, Et fecit Deus hominem de limo terrae [Gen. II, 7]; ipse est figulus, qui carnium nostrarum coenosum lutum vapore sui spiritus animavit, et materiam fluidam atque terrenam igneo calore decoxit: ipse, inquam, est figulus, qui nos per manus suas formavit ad vitam, per Christum suum reformavit ad gloriam, sicut ait Apostolus, Ad eamdem imaginem reformamur de gloria ad gloriam [II Cor. III, 18]: scilicet, ut qui a priore factura propriis vitiis corruimus, in secunda nativitate figuli huius misericordia reparemur; hoc est, qui per Adae transgressionem in mortem cecidimus, per Salvatoris gratiam denuo resurgamus. Ipse plane est figulus, de quo dicit Apostolus, Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me finxisti sic? et iterum, Numquid non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam [Rom. IX, 20, 21]? Ex eodem enim luto corporis nostri Deus, tamen pro meritis singulorum, alios custodit ad regnum, alios reservat ad poenam. |
4 | [Peregrini, devoti christiani. Iis Christus est sepultura.] Istius itaque figuli ager Christi sanguine emptus est peregrinis: peregrinis, inquam, qui erant sine domo, sine patria, et toto orbe exsules iactabantur, requies Christi sanguine providetur; ut quibus non est in mundo possessio, his in Christo sit sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus, nisi devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo et nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine requiescunt? Christianus enim qui mundum non possidet, hic totum possidet Salvatorem. Ideo autem peregrinis Christi sepultura promittitur; ut qui se a carnalibus vitiis tanquam peregrinum et alienum custodierit, hic Christi requiem mereatur. Sepultura enim Christi quid est aliud, nisi requies christiani? Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tanquam hospites in hac luce versamur, sicut ait Apostolus dicens, Etenim dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Peregrini, inquam, sumus, et nobis Salvatoris sanguinis pretio empta est sepultura. Consepulti enim sumus, sicut ait Apostolus, cum illo per Baptismum in mortem [Rom. VI, 4]. Baptismum igitur Christi nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta in alteram nativitatem rediviva infantia reparamur. Baptismum, inquam, Salvatoris nobis est sepultura: quia ibi perdimus quod ante viximus, et ibi denuo accipimus ut vivamus. Magna igitur sepulturae huius est gratia, in qua nobis et utilis mors infertur, et utilior vita donatur . Magna, inquam, huius gratia sepulturae, quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem; adiuvante ipso, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |