monumenta.ch > Augustinus > 79
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas. <<<     >>> SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Iuda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXIX[Ita Mss. At editi, hic autem.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXVI, 31-35, 69-75, Omnes vos scandalum patiemini, etc., de lapsu Petri [Sic Florus et aliquot Mss. Editi vero, rursum.].

1 [Homo sine Dei gratia. Cur Deus Petrum subdeseruit.] In lectione evangelica quae nobis hesterno die recitata est, fratres charissimi, audivimus Dominum dixisse discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in hac nocte propter me. Cui beatus Petrus: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Sed Dominus inspector cordis respondit, et dixit: Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ille autem dixit: Etiamsi me mori oportuerit pro te, non te negabo. Videte, fratres charissimi, verus et coelestis medicus venam cordis inspexerat, et qua hora tentationis pondus vel infidelitatis frigus venturum esset, praedixerat. Medicus praedicabat, et aegrotus negabat: sed ubi ad horam ventum est, falsum fuit quod promiserat homo, et verum apparuit quod praedixerat Deus. Quid enim homo sine Dei gratia possit, timor beati Petri apostoli evidenter ostendit. Per solum enim liberum arbitrium, non addito etiam Dei adiutorio, promiserat se pro Domino moriturum. Sed quid est homo sine gratia Dei, nisi quod fuit Petrus cum negaret Christum; et nisi quod ait propheta, Omnis caro fenum [Isai. XL, 6]? Et ideo beatum Petrum paululum Dominus subdeseruit, ut in illo totum humanum genus posset agnoscere, nihil se sine Dei gratia praevalere, et ut Ecclesiae rectori futuro ignoscendi peccantibus quaedam regula poneretur.
2 [Petrus natura austerior.] Credendae enim erant Petro apostolo claves Ecclesiae: imo creditae sunt ei claves regni coelorum. Credenda quoque ei erat populorum innumera multitudo, quae esset pro suae naturae vitiis, passionibus, culpis involuta atque peccatis. Denique sic ad eum Salvator dicit: Tibi, inquit, dedi claves regni coelorum. Deinde sequitur, dicens: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo [Matth. XVI, 19]: videlicet ut in clavibus fidelis ianitor, in sententiis esset clementissimus dispensator. Erat enim revera hic Petrus paulo durior et severus, sicut eius austeritatem truncata ob Christi iniuriam servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi a Domino fuisset indeptus, quae venia commissis populis donaretur? Sed idcirco divinae providentiae secretum ita temperavit atque permisit, ut primus ipse laberetur ac rueret in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. Quantum igitur divini muneris erga salutem hominum, quantum curae quantumque sollicitudinis impendatur, advertite. Totius corporis morbum in ipso capite curat Ecclesiae, et in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem, in ipsa confessionis Christi crepidine, in ipso immobilis fidei fundamento, in Petro scilicet illo qui dixerat, Etiamsi me oporteat mori tecum, non te negabo.
3 [Petri lapsus et poenitentia.] Hic est Petrus, qui divina revelatione prior omnium veritatem meruit confiteri, dicens: Tues Christus Filius Dei [Matth. XVI, 16]. Hic tantus et talis venit ad illam noctem, in qua Dominus tradebatur, et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, et dicit ei: Et tu hesterno die cum homine hoc eras. At ille mox respondit: Nescio hominem istum. Quid agis, o Petre, futurae rector Ecclesiae? quid loqueris? Intuere quid sis interrogatus, vel quid interroganti responderis. Vox tua repente mutata est: hoc est omne illud quod cito, sed non cauto sermone promiseras? Hoc est totum quod etiam omnibus negantibus te usque ad mortem perseverare iuraveras? Nondum fidem tuam aliquis tentavit atque discussit, nondum te ob Christi negationem adversarius traxit ad publicum, nondum es apud reges et praesides propter nomen eius exhibitus: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta. Quis porro est qui te interrogat, quod tam cito negasti? Non est servus, non liber, non pharisaeus, non scriba, non sacerdos, non miles, non centurio, non spiculator; nullus postremo eorum qui auctoritate sua posset formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et fortasse nec proditura confessum; nec vero tantum mulier, sed puella; et non solum puella, sed ostiaria, vile procul dubio abiectumque mancipium. O res stupenda! Puella accedens fidem Petri discussit, et mirum si soliditatem Petri non turbo, non imber, sed roris levissima gutta transfixit. Petrus labia puellae non sustulit [Editi, in nobis. At Florus et Mss., ita nobis.]; sed ubi locuta est, ille turbatur. Processit sermo puellae et immobilis columna concussa est. Verumtamen instabat illa interrogans, et dicebat: Et tu hesterno die cum homine hoc eras? Petrus autem eo magis oppressus formidine, hominem se scire negavit. Quem respiciens Christus, suorum fecit recordari sermonum. At ille intelligens factum, conversus ad poenitentiam amarissime flevit. Agnovit enim sibi ut homini peccati irrepsisse perniciem, quod totum hactenus, ut memini, divinitus procuratum est.
4 [Petri lapsus nostri causa permissus.] Videte ergo, fratres charissimi, quemadmodum exiguae culpae permittitur subiacere tantus apostolus: ut emendatus elationis vitio atque correctus, integro vestiatur moderationis et clementiae indumento. Iam enim eruditus es et edoctus in Petro, quemadmodum eum Dominus tui causa patitur circumscribi delicto, quemadmodum illum fidei pietatisque signiferum, et generis humani columnam permiserit metu dominante quassari; ut populorum doctoribus et magistris esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, sicut dicit apostolus Paulus, Considerans te, ne et tu tenteris [Galat. VI, 1]. Cum forte quis fuerit in Ecclesia delicto praeventus, non statim abiiciat, condemnet; sed compatiatur ac lugeat, consoletur et revocet, commodet iacenti affectum, porrigat manum, erigat lapsum, spem ei divinae clementiae repromittens, sub qua etiam servire exemplo tantorum comprobat magistrorum. Haec autem nos, ut supra memoravimus, non iustos culpando, sed peccatores ad spem erigendo protulimus; et primo quidem virtutes eius extulimus, ut et iustis formam cautelae, et peccatoribus salutis monstraremus exemplum.
Augustinus HOME

bke16.51v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas. <<<     >>> SERMO LXXX. In Matthaei cap. XXVII, 3-10: de Iuda proditore, et de agro in peregrinorum sepulturam comparato ex pretio venditionis Christi .
monumenta.ch > Augustinus > 79