monumenta.ch > Augustinus > 78
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris, etc. . <<<     >>> SERMO LXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXVI, 31-35, 69-75, Omnes vos scandalum patiemini, etc., de lapsu Petri .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXVIII[Florus et aliquot Mss., se hominibus iactant, et ita ventilant opera, etc. Duo autem carent istis verbis, et ita ventilant.]. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas.

1 [Lectionis istius vis.] Audivimus cum Evangelium legeretur, terribilem vocem, metuendam pariter et desiderandam Domini nostri sententiam. Terribilis est propter illud quod dicit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; desiderabilis propter illud quod ait, Venite, benedicti, percipite regnum. Quis enim audita hac voce non contremiscat simul et gaudeat? Gaudeat quidem, quia Christus Christianis servis suis dignatus est promittere regnum; contremiscat, quia peccatoribus ignem minatur aeternum. Rogo vos, fratres, ut lectionem istam attento corde et sensu semper vigilantissimo audiatis: et quia nec laboriosa est ad parandum, semper illam memoriter teneatis, et virtutem illius assidue cogitetis. Qui enim lectionem istam diligenter attendit, etiamsi reliquas Scripturas legere non potuerit, ad omne opus bonum faciendum et ad omne malum fugiendum ista illi lectio sola sufficere potest.
2 [Salutis vel damnationis quae ratio.] Attendite ergo, fratres, et videte quid sit quod Christus illis qui ad dexteram futuri sunt, se dicturum esse promittit: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et caetera quae sequuntur. Illis vero qui ad sinistram erunt, quid dicturus est? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, et reliqua. Attendite ergo, fratres, et videte quia non dixit, Discedite a me, maledicti; quia furtum fecistis, quia falsum testimonium dixistis, quia homicidium aut adulterium commisistis, quod gravius esse non dubitatur: non hoc dixit; sed ait, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere: et non dixit, Quia res alienas tulistis, quod magis iniquum est; sed ait, De substantia vestra pauperibus non dedistis: non, Quia mala opera fecistis; sed, Quia bona facere noluistis. Ac sic et illos qui ad dexteram futuri sunt, sola misericordia liberabit; et illos qui in sinistra sunt, sola avaritia condemnabit. Quod autem dictum est illis qui a dextris sunt, Venite, benedicti, percipite regnum; non ideo hoc audituri sunt, quia non peccaverunt: sicut illis ad sinistram non est dicturus, Discedite a me, maledicti, quia peccastis; sed quia peccata vestra eleemosynis redimere noluistis. Sine peccato nullus hominum esse potest: sed tamen peccata sua redimere eleemosynis omnis homo, auxiliante Domino, potest.
3 [Quantum plectendi sint male agentes.] In ista enim sententia Domini qua dixit, quod ille qui esurientem non paverit et nudum non vestierit, mittetur in ignem aeternum, possumus evidenter cognoscere quali tormento vel quali poena damnandi sunt illi qui male faciunt; quando illi in ignem mittuntur, qui bona non faciunt. Si enim cum diabolo condemnatur qui pauperibus non dedit panem suum; ubi damnandus est ille qui tulit alienum? Si in ignem mittitur qui nudum non vestivit; putas ubi mittendus est ille qui vestitum exspoliavit? Si in infernum damnatur qui peregrinum non excepit in domum suam; putas ubi damnandus est ille qui tulit domum alienam?
4 [Ad opera bona exhortatio.] Haec ergo, fratres dilectissimi, fideliter cogitantes, quantum possumus, bona opera facere studeamus, et secundum vires nostras de pauperticula nostra peregrinis et pauperibus erogemus: ut et peccata quae fecimus redimamus, et de ipsis bonis operibus aeterna nobis praemia praeparemus. Audiamus Dominum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur [Matth. V, 7]. Audistis enim veram Domini nostri sententiam, per quam nobis regnum coelorum promittitur si eleemosynas facimus, si esurientes pascimus, sitientes potamus, nudos secundum vires nostras vestimus, peregrinos excipimus; haec omnia si fideliter agimus, securi ante tribunal aeterni Iudicis veniemus: et tunc in memoria aeterna iusti erimus, et ab audito malo non timebimus [Psal. CXI, 7]. Quid est auditum malum, nisi illud (quod a nobis Dominus dignetur avertere!) quod ad sinistram positi audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum?
5 [Eleemosynae commendatio.] Tenete ergo vos, fratres, ad eleemosynam aut misericordiam; quia eleemosyna a morte liberat, et operarium suum non permittit ire in tenebras. Unusquisque enim pro viribus suis, quantum praevalet, porrigat pauperi manum suam. Qui habet aurum, det aurum; qui habet argentum, argentum tribuat: qui vero non habet pecuniam, cum bono animo porrigat peregrino buccellam; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat et tribuat. Talem enim Dominus per prophetam dignatus est pauperibus consolationem vel securitatem impendere, ut non diceret, Da esurienti totum panem tuum; sed, Frange esurienti panem tuum [Isai. LVIII, 7]: et si non habes integrum, vel particulam aliquam partiaris.
6 [Hilari animo tribuendum. Lucratur qui tribuit.] Et ut scias quidquid bono animo obtuleris, quam sit acceptabile Deo, audi Dominum in Evangelio de vidua illa quae duos nummos obtulit, dicentem, Vidua haec magis omnibus misit: quia reliqui qui divites erant, ex eo quod illis abundabat dederunt aliquid; illa vero totum quod habuit obtulit [Luc. XXI, 3 ] [et 4]: et ideo meruit ut illam Dominus ore proprio collaudaret. Faciat ergo, unusquisque quod praevalet, et excepto victu rationabili et vestitu simplici, quidquid illi superfuerit, laetus et hilaris pauperibus tribuat. Quare laetus et hilaris? Quia dat parum, et accipit multum; porrigit nummum, et comparat regnum; tribuit parvam pecuniam, et accipit vitam aeternam: dat temporalia, ut mereatur aeterna; porrigit caduca, et recipit sine fine mansura. Ecce pro qua re hilari et bono animo dare debemus. Si tibi homo fidelis diceret, Da mihi unum aureum nummum, et reddo tibi solidos uareos centum: numquid non cum gaudio dares unum, ut acciperes centum? Quanto magis, qia dicit tibi Deus coeli et terrae, Qui pauperi tribuit, Deo fenerat [Prov. XIX, 17]; et, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis; et in Psalmo, Iucundus homo qui miseretur et commodat [Psal. CXI, 5]; debes commodare Deo in terra quod multipliciter accipias in vitam aeternam? Ut cum in conspectu Angelorum ante tribunal aeterni Iudicis venire merueris, secura et libera conscientia dicere possis, Da, Domine, quia dedi; miserere, quia misericordiam feci: ego implevi quod iussisti, tu redde quod promisisti. Iterum atque iterum admoneo, fratres, ut semper istam evangelicam lectionem memoriter teneatis, et totis viribus cum Dei adiutorio laboretis: ut aeternum ignem possitis evadere, et ad coelorum regna feliciter pervenire; ipso praestante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.51v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris, etc. . <<<     >>> SERMO LXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXVI, 31-35, 69-75, Omnes vos scandalum patiemini, etc., de lapsu Petri .
monumenta.ch > Augustinus > 78