monumenta.ch > Augustinus > 77
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1 13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc. <<<     >>> SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas.

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXVII[Ita omnes Mss. Editi vero, hodie dimittatur, hodie laxetur.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris, etc. [Hoc loco Er. et aliquot Mss., velit. Paulo post tres Mss., indignatur, perturbat.].

1 [Lectio sacra frequenter usurpanda. Deus invitus vindicat.] Modo cum Evangelium legeretur, fratres charissimi, audivimus dicentem Dominum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ut ergo istam vocem desiderabilem audire, et ab auditu malo possitis evadere; totis viribus, Deo auxiliante, attendite et hanc lectionem divinam in domibus vestris vel in ecclesia libenter et obedienter, frequenter legere, et audire facite. Sicut enim vox illa desiderabilis est, per quam dicitur misericordibus, Venite, benedicti, percipite regnum; ita e contrario sceleratis et immisericordibus metuenda est et valde terribilis, quam audituri sunt, quibus dicendum est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Avertat a nobis hoc Deus, fratres charissimi, et ab auditu malo nos liberare dignetur; ut in nobis impleatur illud quod scriptum est, In memoria aeterna erit iustus, ab auditu malo non timebit [Psal. CXI, 7]: hoc enim erit auditum malum, quod audituri sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Irrevocabilis enim sententia erit, quae a piissimo Deo ideo multo ante praedicitur, ut a nobis totis viribus caveatur. Si enim nos Deus noster vellet punire, non nos ante tot saecula commoneret. Invitus quodam modo vindicat, qui quomodo evadere possimus, multo ante demonstrat. Non enim te vult percutere qui tibi clamat, Observa.
2 [Coelum nobis praedestinatum, non gehenna.] Considerate tamen quid dicturus est ad dexteram positis: Venite, inquit, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Advertite, fratres charissimi, quia regnum coelorum nobis praedestinatum est? gehenna autem, non nobis, sed diabolo praeparata est. Denique sic audituri sunt ad sinistram positi, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est: non dixit, Vobis; sed, diabolo et angelis eius.
3 [Eleemosynae faciendae necessitas.] Rogo tamen vos, fratres, fideliter et diligenter attendite et illam sententiam quam audituri sunt impii, et illam quam audituri sunt sancti. Venite, inquit, benedicti, percipite regnum. Quare? Quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et reliqua. Peccatoribus autem, Esurivi enim, inquit, et non dedistis mihi manducare. Ergo nec illi qui ad dexteram erunt, ideo accepturi sunt, quia nunquam peccaverunt; sed quia peccata sua mundare eleemosynis studuerunt: et illi qui ad sinistram erunt, non ideo mittentur in ignem aeternum, quia peccatores fuerunt; sed quia peccata sua eleemosynis redimere noluerunt. Ac sic et illos largitas sola glorificabit, et istos sola sterilitas condemnabit: quia sicut impossibile est ut ullus homo esse possit sine peccato; sic per Dei misericordiam possibile est ut bonis operibus, et praecipue eleemosynis se unusquisque redimat a peccato: ut non in eo illud impleatur quod scriptum est, Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]; sed magis ad eum sententia illa pertineat, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur [Matth. V, 7]; et illud, Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI, 9].
4 [Sterilitas sola damnationis rea. Ad iudicium qui non veniant.] Et hoc considerate, fratres, pro qua re mittentur in ignem aeternum. Non enim illis dicendum est, Quia homicidium fecistis, quia adulterium commisistis, quia alienam substantiam rapuistis: sed hoc solum audituri sunt, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Rogo vos, fratres charissimi, nolite haec transitorie cogitare, [nec credatis quod hoc de Iudaeis tantum aut Paganis vel haereticis fuerit dictum: sed definitissime credite [636], quia hoc Christiani et Catholici, qui in malo opere perseverare voluerint, audituri sunt. Ad iudicium enim non veniunt nec Pagani, nec haeretici, nec Iudaei: quia de ipsis scriptum est, Qui non credit, iam iudicatus est [Ioan. III, 18]. Et ideo inter illos qui ad sinistram mittendi sunt, non solum laici erunt; sed et multi episcopi, quod peius est; clerici mali, vel monachi cupidi vel superbi, simul et sanctimoniales et viduae iracundae, superbae, vel cupidae: et si eis fructuosa poenitentia non subvenerit, audituri sunt illam metuendam et irrevocabilem vocem, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.] Sententia ista, si eam fideliter et cum ingenti tremore voluerimus audire, ab omni opere malo nos poterit revocare.
5 [Raptorum qualia tormenta: qualia male agentium.] Diligenter ergo attendite quid Veritas dixerit, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si in ignem mittitur, qui esurienti non dedit panem suum; putas ubi mittendus est, qui tulit alienum? Si in ignem mittitur, qui nudum non vestivit; ubi mittendus est, qui vestitum exspoliavit? Si cum diabolo damnatur, qui hospitibus non praebuit domum suam; putas ubi mittendus est, qui tulit alienam? Si periturus est qui in carcere non visitavit [Sic Florus et meliores Mss. Alii quidam, de tua negligentia conversationem habet turbulentam. Editi autem, de tua negligentia conversationem bibit turbatam.]; quid de illo fiet, qui forte iniuste in carcerem misit? Rogo vos, fratres, hic attendite: quam spem habere possunt qui mala faciunt; quando illi perituri sunt qui bona non faciunt? Denique et alio loco Dominus terribiliter nos admonet, dicens: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Matth. VII, 19]. Non dixit, Quae facit fructum malum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc ergo possumus evidenter agnoscere quas poenas arbor spinosa in die iudicii patietur; quando illa quae fructum non dederit, excidetur et in ignem mittetur.
6 [Fides sine operibus Christiano nil prodest.] Nemo se decipiat, fratres charissimi, nemo se falsa spe circumveniat; christiani nominis non facit sola dignitas christianum. Nihil prodest quod aliquis christianus vocatur ex nomine, si hoc non ostendit in opere. Scriptum est enim, Fides sine operibus mortua est. Qui enim credit, et opera bona non exercet, clamat illi Scriptura divina, Tu, inquit, credis quia Deus unus est; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 17, 19]. Ac sic qui credunt, et opera bona non faciunt, fidem daemonum videntur habere. Qui vero non credunt, peiores daemonibus comprobantur. Et illud diligenter considerandum est quod Dominus dicit, Qui audit verba mea et facit ea, ipse est qui diligit me: et iterum, Si quis diligit me, mandata mea custodit [Ioan. XIV, 21, 23]. Et sine dubio qui non custodit, non diligit. Sed et illud valde timendum est, quod iterum Dominus dicit: Quid prodest quod dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Matth VII, 21, ] [et Luc. VI, 46]? Scire debemus, fratres charissimi, quia nihil prodest verbis proferre fidem [Sic Florus et plerique Mss. At editi, turbet quod, etc.], et factis deserere veritatem. Sicut enim nobis non placet, si servi nostri verbis se profiteantur nostra esse mancipia, et tamen non velint implere opera sua: ita nec Deo placet, si se quisque christianum verbis tantummodo esse pronuntiat; et opera quae fieri iussit Christus, implere dissimulet. Denique beatus Apostolus, cum de reddenda ratione in die iudicii loqueretur, ita pronuntiavit, dicens: Oportet nos, inquit, omnes stare ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]; et Dominus in Evangelio, Tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera sua [Matth. XVI, 27]. Non dixit, Secundum fidem suam; sed, Unicuique secundum opera sua: quia, sicut iam supra dixi, Iacobus apostolus clamat, Fides sine operibus mortua est. Nos ergo, fratres charissimi, si poenam evadere et ad aeternam beatitudinem volumus pervenire; non solum credamus in Deum, sed etiam toto corde diligamus, et quantum possumus, ipso adiuvante, bona opera facere studeamus: ut cum, ipso auxiliante, fecerimus quae praecepit, ipso remunerante mereamur recipere quae promittit, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus in Trinitate, vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen [Cisterciensis Ms., omnibus.].
Augustinus HOME

bke16.51v

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1 13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc. <<<     >>> SERMO LXXVIII. Rursum in Matthaei cap. XXV, 34-43, Venite, benedicti Patris mei, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas.
monumenta.ch > Augustinus > 77